Quaestio 35
Quaestio 35
CIrca secundum arguitur: quod filius possit a deo puniri pro peccato patris. quia dicitur Nu. xiiii. Filii vestri vagi erunt in deserto annis. xl. & portabunt fornicationem vestram.
DIcendum ad hoc: quod cum poena non debeatur nisi peccato: quicumque ergo punitur, pro peccatopu nitur vel proprio, vel alieno, vel mixtim pro vtroque. Pro peccato proprio a seipso commisso non est dubium quemlibet esse puniendum: quia Eze. xviii. dicitur. "Anima quae peccauerit: ipsa morietur". Pro peccato pure alieno nullus punitur poena inflicta: sed sic punitus fuit solus Christus poena voluntarie assumpta.
CVM ergo de poena inflicta procedat quaestio, pro peccato ergo patris quod pure alienum est a filio, nunquam filius punitur. Et de hoc modo punitionis intelligebant haereticis calumniantes vetus testamentum. illud scilicet Nu. xx. Ego sum dominus deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filios. secundum quod ibidem dicit glossa. Aiunt haeretici quod non boni dei sermo sit qui pro peccatis alterius alterum dicat plecti. & secundum hoc intelligitur dictum Eze. inductum. Si ergo filius puniatur pro peccato patris: hoc non est nisi quia quodammodo est suum. Quodammodo autem pecca tum patris est suum vel per naturalem propagationem, vel per voluntatis imitationem. Primo modo omnes pro peccato primi parentis Adae puniuntur: inquantum omnes cum ipso cum peccauit eramus: & per hoc in ipso omnes peccauimus. dicente Apostolo. Ro. v. In quo omnes peccauerunt. & ab ipso delictum in omnes descendit: dicente Apostolo ibidem. Per vnum hominem peccatum in hunc mundum intrauit. Quidquidem inquantum est in vnoquoque, proprium peccatum est eius: & poena quam pro eo sustinet: non tam est pro peccato alieno quam proprio. Quodammo autem peccatum patris est suum per voluntatis imitationem, aut quia actu imitati sunt. Sic etiam cum pro illo puniuntur planum est quod non tam puniuntur pro alieno quam pro proprio. & secundum hoc Exo. xx. super illud. Eorum qui oderunt me, dicit Glos. Qui peccatatibus hominibus socii assistunt, aut quia ipsum imitari possunt. Sic adhuc non punitur filius tam pro peccato patris quam proprio: non quod fuerit proprium: sed quod proprium esse potuit: vt ab illo praeseruetur. Sed pro tali peccato patris numquam punitur filius aeternaliter, sed tantum temporaliter.
On this page