Text List

Quaestio 41

Quaestio 41

CIrca tertium arguitur quod ignorans defectum fuisse praedictum in coniuge mortua, non debet bona illius diuidere, quia forte non erat matrimonium in rei veritate, & ita priculum esset ne sibi attraheret rem alienam. In contrarium est quod praesumitur fuisse matrimonium: & hoc sufficit ad bonorum communicationem.

DIcendum quod si mrimonium non sit eis de impedimento, sed placuit etiam se stare absque conmixtione, standum est pro matrimonio: & debent praesumere verum mfi monium fuisse, nec facere aliquam conscientiam super impedimento incognito, quia scrutinium super eo facere non debuerunt propter quod licite potest superstes defuncti bona diuidere. Et patet ad argumentum in oppositum. quoniam etsi forte in rei veritate non fuit mrimonium propter impedimentum, fuit tamen praesumptum: quid sufficit ad diuisionem bonorum absque omni scrupulo conscientiae. Explicitae sunt quaestiones de Quolibet magistri Herici a Gandauo Archidiaconi Tornacen. quinto disputatae in scholis suis & determinatae ab ipso: & erant. xl. & vna.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 41