Text List

Quaestio 40

Quaestio 40

CIrca secundum arguitur quod nec reddere possunt, nec petere, quia iam est affinitas contracti quae copulam impedit, sicut & matrimonium contrahendum, vt videtur.

IN contrariumest illud quod dicitur extra de eo qui cogno. consangui. vxo. suae, Nec affinitas quae post contractum legi time matrimonium inter virum & vxorem inique contrahitur ei debet officere qui huiusmodi iniquitatis particeps non existit: cum suo iure non debeat sine sua culpa priuari.

DIcendum ad hoc quod diuina lex, etsi aliqua tangit de affinitate impediente matrimonium contrahem dum Leu. xx. de affinitate tamen impediente aliquid circa iam contractum nihil omnino exprimit, sed hoc in ecclesiae dispositione reliquit. Et ideo quantum est de iure diuino affinitas talis superueniens nec impedit debitum petere nec exigere: sed quo ad hoc tenendum est quod ecclesia statuit. Id autem est quod mulier quando non est in culpa, petere potest, & vir debet ei reddere. Quando vero mulier est in culpa, vterque ius suum amisit omnino: nec debent petere, nec reddere, vt insinuat decret. inducta, & magis exprimit illa alia Tuae fraternitatis Per haec patet obiectum: quod non est simile de affinitate praecedente & consequente: quia praecedens mrimonium potest impedire contrahendum sine alicuius iniuria: copulam in iam contracto, sine vxoris consensu impedire non potest, vt dictumen.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 40