Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 1
Hic incipit Sextum Quodlibet Magistri Henrici a Gandauo. Pridie in nostra disputatione ge nerali proponebantur. xxxiii. Quaedam pertinentia ad deum. Quaedam vero pertinentia ad creaturas. Inter pertinentia ad deum proponebatur vnum pertinens ad deunse cundum se. Et quaedam alia pertinentia ad ipsum in respectu ad creaturas. Illud vnum pertinens ad deum sm se erat de diuinis personis, vtrum sint tres, nec plures, nec pauciores. Ex arguitur quod tantum sunt duae, quia sm Anselu. de processu spiritus sancti omnis persona diuina vel est deus de deo, vel deus non de deo. sed tantum vnica estperso na deus non de deo secundum Hila. de Synod. ergo &c. Praeterea cum deus procedat de deo ratio agendi qua procedit, non est nisi diuina essentia, quia ipsa sola est forma & principium agendi in deo non de deo. Essentia autem est vnica. ergo & actio, quia ab vna ratione agendi non procedit nisi vnica actio. sed vnica actione non procedit nisi vnica persona quae est deus de deo. ergo &c. Quia sint ad minus personae quatuor, arguitur. quoniam duae sunt actiones quibus proce I dunt duae personae, vna intellectualis, alia voluntaria, quarum vtraque dicitur habere terminum a quo & terminum ad quem. & sicut actiones sunt diuersae, debent & termini earum esse diuersi. Cum ergo actio intellectualu hent duas personas penes duos terminos eius, quia per ipsam procedit deus de deo: similiter actio volum taria habebit duas alias personas penes duos terminos eius: quia similiter per ipsam procedit deus de deo. Sicut ergo duae sunt personae procedentes & termini ad quem: sic sunt duae a quibus procedunt & termini a quo. & erunt duae personae quae sunt deus non de deo, sicut & sunt duae personae quae sunt deus de deo.
DIcendum ad haec: quod propter duas rationes principiandi duas emanationes quae sunt in vna & eadem persona ex se vt in principio a quo procedunt emanationes illae, & per duas emanationes habent esse duae personae emanantes: idcirco ad mi nus in deo sunt tres personae, vna quae est deus non de deo, & aliae duae quae sunt deus de deo. Propterea veroque sunt tantum duae rationes principiandi actiones emanationum in deo, quarum tota foecunditas in singulis emanationibus suis & personis perfectis ex eis effusa est & exhausta, vt nec in producente nec in producto restet foecunditas aliquam ad ali quam aliam emanationem productiuam personae: idcirco non praesent esse in deo plures personae productae quam illae duae, quae cum vnica non producta sunt ideo tantum tres nec plures, nec pauciores.
AD cuius intellectum vt a supremo ordiamur hierarchicum ordinem vniuersi inchoando, sciendum: quod quaecumque in rebus vniuersi sunt philosoa & differentia siue diuersa, ad aliquam vnitatem & identitatem respondentem sibi, habent reduci vt in finem vltimum: a quae & habent educi vt a principio. & similiter quaecumque diuersitas siue dia maior habent reduci ad minorem, sicut & a qua habet educi. Vnde omnis philosoalitas siue multitudo differentium re in creaturis habet reduci ad vnitatem realem, & pailosalitas illa in creaturl quae est differentium in indiuiduis separatis re absoluta, reducitur ad philosoalitatem in deo: quae est in sup positis distinctis re relatiua. Amplius autem piloralitas illa personarum re relationis differentium in deo hebent reduci ad vnitatem personalem prarinis: inquantum personae illae quae sunt deus de deo, quia sunt principiatae reducuntur in earum primum principium a quo sunt principiatae. Propter quid dicit Augustinus de Trini. libro iiii. quod peter est origo siue principium totius diuinitatis, & pilosalitas illa quae est in deo, re saltem relationis reducitur ad pluralitatem quao est in diuina essentia tantum modo ratione. cuiusmoni est deia attributorum. Et adhuc vlterius ista pailosalitas ratione differentium in diuinitate hent re duci ad vnitatem rationis principalis & primae omnium diuinarum prticipationum, cuiusmonoi est ipsum esse, quid sm Aui. est primum obiectum intellectus, & modo simplicissimo immutat intellectum: & hoc siue concipiatur de re creata, siue increata. Esse enim est primum diuinarum participationum: quam primo intellectus hent concipere inter omnia quae habet com cipere in deo & in creaturis. Vnde deus absolute non est nisi simplicissimum & purum esse, in se habens rationem omnis esse secundum quemcunque modum essendi, siue consideratum in deo in diuersis attributis & personis, siue in creaturis vt in diuersis rerum essentiis, vt non propriissime dicatur ens aut existens quasi aliquid habens esse secundum aliquem specialem modum essendi: quemadmodum dicitur viuens, intelligens, aut volens: sed tantummodo dicatur ipsum esse. dicente beato Dionsice cap. v. de di. no. Optimum & vere ens & existentium omnium substantificum laudamus quid totius esse sm virtutem supernaturalem est subsistens causa & creator. & infra. Etenim deus non quodammo est existens sed simpliciter & incircunscripte totum in seipso esse coaccepit, & praeaccepit. Propter quod & rex dicitur saeculorum. & infra Neque erat, neque erit, neque factus est, neque fit, neque fiet: magis autem neque est, sed ipse est esse existentibus. & infra. Et simpliciter quicquid vtcunque est in ante existente, & est simpliciter, & saluatur, & ante alias dei ipsius participationes esse proprositum est, & est ipsum secundum se esse summum eo quod est per se vitam esse, & eo quod est per se sapientiam esse, & eo quod est per se similitudinem diuinam esse, & alia existentia. & infra. Conuenienter igitur cunctis aliis principalius sicut exi stens deus laudatur: vt ex digniore aliorum donorum eius. & infra. Et quidem principium existentium omnia esse participant, & sunt, & principia sunt: sed primum sunt: deinde principia sunt. & infra. Prima igitur ipsius per seipsum esse donationum per seipsam summa bonitate praemissa & maxima prima participantium laudatur, & sunt ex ipsa & in ipsa & in ipsum esse & exi stentium principia, & existentia omnia, & quaecunque ab esse continentur: & hoc immensurate & com uolute & vnite. & in monade omnis numerus vniformiter ante subsistit, & habet numerum omnem: monas autem in semet ipsa singulariter. & omnis numerus vnitur quidem in monade: quantum autem a monade procedit tantum discernitur & multiplicatur, & supple tantum etiam in seipsa ma gis diuersificatur. Vnde continuo subdit. Et in ipso centro omnes circuli lineae vniuersaliter adunantur ad seinuicem & ad vnum principium ex quo procedebant. Parum autem ab eo distantes, parum etiam discernuntur, magis autem recedentes, magis: & simpliciter quantum centro propinquores sunt tantum & ipsi & sibi inuicem adunantur, & quantum ab ipso tantum & a se inuicem distant. Sic & in tota omnium natura secun- genrici a Gandauo dum singulas naturae rationes conuolutae sunt per vnam & inconfusam vnitatem.
PRImum igi tur secundum rationem intelligendi quod de deo concipitur, est ipsum esse eius: quod quasi in radice omnia quaecunque in deo, & in creaturis consistunt & considerari possunt, continet quasi in ante existente tam quam in prima & principali omnium diuinarum rationum: ex qua quasi ordine quodam omnia alia procedunt quod est idem omnino re & ratione cum ipsa diuina essentia, differens ab ipsa solummodo in modo signifi candi dictionis, quemadmodum differunt currere & cursus, sicut alibi clarius exposuimus. Et primo quasi ordine rationis procedunt secundum modum intelligendi nostrum aliae diuinae rationes tanquam minus differentes inter se & ab esse: & hoc vsque ad distinctionem personarum quae procedunt ab vno ordine originis, quarum differentia est maior inter se & ab ipso esse, & hoc vlterius vsque ad diuersitatem creaturarum: quarum est summa diuersitas & inter se & a diuino esse, quemadmodum patet in lineis productis a centro secundum exenplum Dionysii. Est igitur esse prima & principalior & dignior diuinarum participationum secundum iam dictum modum a qua secundum ordinem rationis quasi procedit, quemadmodum principium lineae a puncto:, ipsum quod est esse vitam siue viuere, & a vita ipsum quod est esse intelligentiam siue intelligere, & ab intelligentia ipsum quod est esse vo luntatem siue velle. Et quasi addit viuere super esse specialem modum essendi. Viuere enim viuentibus est esse. Et significant ambo actum primum per modum agere. Intelligere autem & velle significant per mo dum agere quasi actum secundum qui est operari, & quasi addit intelligere supe viuere quasi specialem modum operationis vitae: & similiter velle. Intelligere enim & velle secundum philosophum viuere quaedam sunt. Intelligere autem & velle non sic se habent quasi per ordinem, vt vnum eorum quasi addat aliquid super aliud: sed sic velle se habet ad intelligere, sicut illud cuius ratio & actus quasi supponit rationem & actum eius quod est intelligere. Nemo enim vult nisi cognita & vt cognita, quia bonum cognitum est obiectum voluntatis. Intelligit autem non volita, hoc est non vt volita, quia verum absolute est obiectum intellectus, non verum volitum. Et est quasi simplicior & prior ratio veri quam boni. Vnde licet intelligere & velle habent quasi ordinem rationis inquantum velle quasi supponit intelligere, non econuerso, tamen inquam tum vnum non quasi addit aliquid super alterum, quasi ex aequali habent ordinem rationis ad viue re, & in ipsis inest status diuinarum rationum, & omnes aliae rationes attributales pertinent vel ad al terum eorum, vel ad vtrunque eorum communiter, vt alibi exposuimus. Nunc autem ita est quod substantia ens, viuens, intelligens, & volens non existit nisi in supposito vno vel pluribus subsistat: diuinitas ergo siue diuina substantia, aut essentia, ens, viuens, intelligens, & volens, cum sit quid existens, quia in deo non differunt essentia & existentia: subsistens ergo est in supposito vno vel pluribus. Suppositum autem in quo primo subsistit, siue primum suppositum eius, non potest habere in se ipsam essentiam ab alio, quia tunc in illo alio esset primo subsistens. Dico primo secundum rationem intelligendi. Oportet igitur quod sit habens in se diuinam essentiam, & omnes rationes eius scilicet quod sit ens viuens, in telligens, & volens, ex se non ab alio habens hoc, & ita oportet ipsum esse innascibile & ingenitum. Tale autem in diuinitate non potest esse nisi vnicum. quoniam plura relatiua esse non possunt, quia nec inter se habent relationem vt distinguantur relationibus contrariis, cum neutrum esset ab altero, nec ad aliquid aliud habent relationes diuersas vt distinguantur relationibus disparatis, quia non ad aliquid a quo, ex eo quod innascibiles, nec ad alios vt qui ab ipsis principiati, quia ratio principiandi in eis non posset esse quin esset communis vtrique: eo quod fundaretur super aliquid essentiale vnicum in ambobus, cuius foecunditas esset inexhausta in vtroque, quemadmodum nunc contingit in productione spiritus san cti a patre & filio per communem voluntatem quae a patre communicata est filio cum sua foecum ditate, quod si communicata fuisset ei non inexhausta, sed quasi exhausta, non posset ipse filius producere spanitim sanctum cum patre. Et pluribus modis non possunt inter se distingui supposita relatiua, nec prasent esse plura absoluta, quoniam in eadem natura absoluta plura supposita esse non possunt nisi naturae illius participatione: quod est impossibile fieri in natura diuinitatis, quia diuinitas cum sit singularitas quaedam, vt alibi habitum est, non potest partiri partitione vniuersalis in particularia, & cum sit simplex omnino carens quantitate partium potentia & actum, per se & per accidens, non potest par tiri partitione totius integri. Ad rationes autem istorum duorum modorum totius reducitur omne totum: & omne partibile. quia omne partibile habet rationem totius: & ea in quae sit partitio habent rationem par tis. Suppositum ergo ingenitum & innascibile quid subsistit in diuinitate secundum omnes rationes suas essentiales, opor tet quod sit vnicum tantum. Propter quod dicit Hilarius de Synod, quod qui confitetur in diuinis duos innascibiles, confitetur duos deos. vnum enim deum simpliciter confiteri ratio vnius innascibilis exigit. In quo sub ratione vnius personalitatis, siue vnius in persona, omnis pluralitas differentium secundum rationem tantum continetur, quasi in primo & in solo ipso: si non subsistat in eadem diuinitate simul cum aliis suppositis Quod continget necessario si suppositum inascibilis ponatur esse absolutum propter rationem iam dictam. quemadmodum posuerunt philosophi vnum suppositum in deo, quemadmodum & in omnibus quorum species non est in materia, ponendo formam in plura supposita non posse multiplicari nisi per materiam. Vnde haere tici, vt Arrius, & Sabellius, & eorum sequaces, quia suppositum innascibile in deo posuerunt absolu tum: necesse habebant errare circa distinctionem personarum diuinarum vel diuidendo, vel confundendo personas. Vnde cum Arrius non potuit ponere plures personas absolutas in diuinitatis natura, coactus tamen veritate catholica ponere plures personas, indeterminate posuit filium & spiritum sanctum alterius naturae a patre, & esse creaturas duas nobilissimas quas deus pater creauit, & dono grae super caeteras sublimauit. Sabellius vero cum veritate catholica coactus esset ponere plures personas in diuinitatis natura: & cum hoc voluit ponere absolutas, posuit quod pater & filius & spiritus sanctus solo no mine distinguerentur, & quod deus cum vellet esset pater, cum vellet filius, cum vellet spiritus sanctus. Neuter autem istorum potuit ponere quod tantum tres ita quod non plures necesse esset ponere in deo perso nas: quia cum non sit possibile ponere tam nobilem creaturam quin deus possit creare aeque nobilem eo quod omnis species creaturae rationem vniuersalis habet, & per plura supposita multiplicabilis est quae aequalitatem habent sub specie secundum philosophum, posset deus creare alium aequalem filio, & alium aequalem spiritui sancto, immo plures in infinitum, quod est contra Arrium. Pluribus etiam nominibus in infinitum possibile est deum nominari, quod est contra Sabellium. Quare si cum persona innascibili aliae personae ponendae sunt in deo, oportet quod illae non subsistant absolute sed relatiue. Neque enim omnes aut plures ex eis possunt esse absolutae propter causam iam dictam, neque etiam vnica earum, vt illa quae est innascibilis sit absoluta, & aliae sint relatiuae. quia tunc illi absolutae accideret relatio qua refertur ad illas relatiuas, eo quod non esset constitutiua personae eius: sed esset adueniens iam constitutae in esse perfecto sup positi. Quia igitur in deo necesse est secundum veritatem catholicam ponere plures personas, opor tet quod omnes ponantur relatiuae esse: etiam illa quae dicitur esse innascibilis, vt ipsa non sit constituta in sua personalitate nisi ex respectu quo habet esse origo aliarum. Persona autem prima aliarum non habet esse origo nisi mediante actu suo quo illas habet producere. & hoc non per actum transeuntem extra, quia ille est creatio qua producitur creatura in aliena substantia, &de omnes diuinae personae debent subsistere in diuino esse. Reliquitur ergo quod oportet diuinam personam produci a diuina perso na per actum manentem intra. actus autem manens in deo, intra non est: nec potest esse nisi actus volum tatis & intellectus. Plures enim in deo esse non possunt, nec pauciores. Non plures: quia in tota rerum natura continente creatorem & creaturam, non possunt esse plura principia agentia per se nisi na tura & voluntas, secundum onines philosophos & theologos loquentes de principiis agentibus per se. Non pauciores: quia non est intellectus sine voluntate, nec econuerso, vt dicit Dama. libro secundo neque cognitiuum potest esse fine appetitiuo, & in sensibili tantum, vt determinat philosophus secundo de anima. Omnis autem substantia separata a materia qualis maxime est deus, necessario intelligentia est, vt alibi determinatum est. Si ergo in deo sit persona procedens de alia, oportet quod hoc sit per actum intellectus aut voluntatis, aut vtriusque. Quare cum actus voluntatis & intellectus, quales sunt intelligere, scire velle, amare, & huiusmodi, sint actus necessario communes omnibus personis diuinis sicut est ipsa essentia, quia pertinent ad essentialia eius attributa: nulla autem persona habet produci per actionem quae sibi conuenit: sic enim esset productiua suiipsius, quid omnino est impossibile, oportet quod praeter istos & tales sint alii qui non sint communes omnibus personis diuinis, sed proprie illis, vel illi, a quo vel a quibus alia vel aliae personae procedunt. Et quia duae personae solum duabus actionibus producuntur ad videndum ergo quomodo in deo sint tres personae &tnim tres, oportet videre vt in principio propositum est, quomodo in deo sunt tantum duae actiones intellectus & voluntatis, praeter eorum actiones essentiales: quae sunt propriae personis, vel personae productae vel producenti: & quomodo oportet. quod illae sunt tantum duae secundum rem nullo modo plurificatae, quia scilicet non restat foecunditas ad ip sas vlterius.
EST igitur sciendum tanquam a principio, quod actus intellectus & voluntatis non complem tur nisi in duplici genere actionis: quorum vnus in deo tam ex parte intellectus quam voluntatis est essentialis alter vero notionalis, siue personalis. Ita quod cum actus intelligendi & volendi perficiuntur, vt non stent intellectus & vo luntas in actibus intelligendi & volendi essentialibus, sed procedant vlterius ad actus volendi & intelligendi vt sunt notionales: secundum vtrunque eorum inuenitur aliquid personaliter procedens, & tantum vnicum secundum alterutrum eorum. Intellectus enim in intelligente numquam sm actum intelligendi perficitur donec ex actu intus procedat aliquid quid sit & dicatur verbum. Similiter neque voluntas in volente secundum actum volendi: donec ex actu voluntatis procedat ali quid quid sit & dicatur amor procedens. Cuius proprium nomen nobis deficit. Sicut ei in verbo quiescit intellectus in vero & non perstat in actione intelligendi donec ipsum attingat, sic in amore procedente quem zelum possumus appellare competentur vt infra videbitur, quiescit voluntas in bono, & non in actione voluntaria donec ipsum attingat. Quod vt clarius innotescat circa deum intuendum est primo quomodo hoc contingat circa actus voluntatis & intellectus in nobis. Ex parte autem intellectus niri ita contingit, quod secundum quod alibi exposuimus, ipse partim passiuus est: partim vero actiuus: sed primo passiuus: deinde vero actiuus. Est autem passiuus per hoc quod perficitur ex motu qui sit a re intellecta in ipsum per quem perficitur ex intellectu & intelligibili ipse actus intelligen di: qui est eius operatio prima: quae perficitur in simplici notitia habita de re intellecta. Et est ista notitia ac cidens inhaerens in intellectum nostro aliud ab ipso intellectum, & ipsa re intellecta: etiam cum seipsum intelligit. Est etiam ista notitia de re quasi quaedam confusa & indeterminata manifestatio eius, quia per ipsam cognoscitur res tanquam qui ddam definibile confusum & indistinctum, vt circulus qui complete ab intellectum non cognoscitur donec formet in se eius definitionem, cognoscendo de eo, quod est figura plana &c.
AD formandum autem in se de re ipsum quod quid est expressum per definitionem, se habet intellectus noster actiue discurrendo via artis inuestigandi quid quid est diuidendo & componendo generi alterum diuidentium quousque habeatur conuertibile cum definito, iuxta regulas artis definitiuae traditae secundo Posteriorum. Cum autem post simplicem noti- i tiam de re iam dictam intellectus est in suo discursu iam dicto: actus eius dicitur cogitatio & est ver bum, sed adhuc informe non iam formatum, sed formabile quoddam. Cum vero vltima differentia adiuncta concipit definitiuam rationem, illa est verbum in intellectu de re iam perfectum & formatum per actum eius secundum ad quem se habet pure actiue, & in eo quiescit discursus intellectus, quia omnino perfectus est quo ad notitiam simplicis intelligentiae de intelligibili incomplexo cognoscendo ipsum tanquam ali quid distinctum & determinatum. secundum quod dicit philosophus in principio physi. Et similiter est de eo quid est propter quid, habito per demonstrationem: quia ipsum est verbum de complexo intelligentiae collatiuae Et nascitur haec notitia quae verbum est de alia notitia praecedente, hoc est de ipso intellectu illa noti tia informato. & formatur de eo tanquam proles de parente, & formabile est antequam opere intellectus actu formetur, dicente Augustinus xv. de Tri. cap. xv. Quid est quod potest esse verbum, & non iam dignum est verbi nomine: quid est inquam hoc formabile nondumque formatum nisi quiddam mentis nostrae quod hac atque illac volubili quadam mo tione iactamus, cum a nobis nunc hoc nunc illud, sicut inuentum fuerit vel occurrerit cogitatur. Tunc fit ve rum verbum: quoniam illud quod nos diximus volubili motione iactare, ad illud quod scimus peruenit: atque inde formatur eius omnimodam similitudinem capiens, ac per hoc concedamus iam vocandum esse verbum quoddam illud mentis nostrae quod de scientia formari potest, etiam prius quam formatum sit, quia iam, vt ita dicam, formabi le est. & infra. Cognitio quippe nostra perueniens ad illud quod scimus atque inde formata, verbum nsm verum est. Vnde multum deficiunt a ratione verbi, qui dicunt quod prima notitia simplex concepta in intellectu de re intellecta verbum est. Ista enim notitia non est discursu & cogitatione intellectus formata de alia. Et est ista notitia quaedam simplex rei manifestatio. Verbum autem est quoddam declaratiuum & manifestatiuum eius tamquam praebens in se ampliorem rei manifestationem. Et est in prima notitia ope ratio intellectualis incompleta, & in verbo completa.
ET sicut, vt iam dictum est, duplex est operatio ex parte intellectus: similiter duplex est operatio ex parte voluntatis, licet non sit ita clarum Vnae. scilicet incompleta in amore simplici. Alia vero completa in amore procedente. Voluntas enim licet simpliciter sit omnino actiua secundum veritatem: passione tamen metaphorica: quemadmodum finis dicitur metaphorice agere & mouere. scilicet alliciendo voluntas quodammodo passiua, & quodammo acti ua. Est autem metaphorice passiua per hoc quod allecta a bono vt a fine, actu volendi fertur in ipsum quod est eius operatio prima: qua perficitur in simplici amore habito in bonum, immo potius simplici amatione quia amor magis proprie est nomen habitus quam actionis siue operationis: vt alias diximus. Solet tamen sumi in proposito pro ipsa actione. Vnde & sic ipso vtamur loquendo vt plures. Et est iste amor accidens in haerens voluntati aliud re a voluntate & volito: etiam cum seipsum vult. & est iste amor in re ama ta quasi tepor quidam: qui complete a voluntate non amatur donec feratur in ipsam quodam feruore siue feruido amore. Et est procedens a voluntate procedente amore informato actione sua secunda ad quam se habet pure actiue: & in illo quiescit vt perfecte immersum & in amatum per amorem conuersum. Et respondet ille amor secundus verbo ex parte intellectus, & amor primus simplici notitiae, quia sicut ex parte intellectus simplex notitia est quaedam absoluta rei manifestatio: verbum autem est quoddam declaratiuum per quid habetur rei manifestatio amplior, sic ex parte voluntatis ille simplex amor est quiddam in re amata quasi quoddam simplex incendium. Amor vero ille secundus est quasi quoddam incendium voluntatis per quod habet in rem amatam ardentiorem motum. Vnde quia zelare nimietatem quandam fer uoris & incendii amoris in rem amatam & volitam addit super ipsum amare (si liceret nominaimpo nere) istum secundum amorem ex parte voluntatis possemus appellare zelum: sicut ille secundus ex parte intellectus dicitur verbum. Descendendo igitur ad propositum dicimus quod secundum iam i dicta de intellectu & voluntate in nobis ad completionem & perfectionem actionis intellectualis & voluntariae non sufficit illa quae est simplicis notitiae & amoris: quae est pure essentialis ex parte intellectus & volum tatis: sed requiritur ex parte intellectus notitia procedens quae est filius, & di verbum: & ex parte voluntatis amor procedens, qui est spiritus sanctus: & vnico verbo potest dici
GSelus. Et quamuis notitia diuina essentialis non sit imperfecta: tamen habet tantummodo rationem simplicis manifestationis. Verbum autem habet rationem manifestatiui & declaratiuileius quod notitia essentiali manifestum est. Similiter quis amor simplex essentialis perfectissimus sit: tamen habet tantummodo rationem simplicis incendii seuardoris. Gelus autem seu amor procedens qui est spiritus sanctus, habet super hoc rationem incentiui, & inflammatiui in illud quod amatur. Vnde ad perfectionem intellectualis operationis in deo super simplicem notitiam ex actu intelligendi essentiali qui non est proprie ex ipso actum: immo dicit essentiam ipsius actus: requiritur verbum procedens per actum non essentialem in telligendi: sed per actum notionalem intellectus: qui fundatur super ipsum. quod quidem verbum non est vt substantia ipsi us actus per quem procedit: sed vt terminus qui ab ipso procedit. & hoc quemadmodum verbum nostrum non est substantia actus dicendi in nobis: quemadmodum notitia simplex est ipse actus intelligendi: sed est terminus procedens ad illo, & aliud accidens inhaerens intellectui praeter accidens simplicis notitiae. & hoc inquantum res intellecta simplici notitia vt terminus eius, non habet esse in intellectu per ipsum actum intelligendi: immo magis econuerso: quia est principium eliciendi ipsum actum intelligendi de ipso intellectu. Sed verbum nostrum in intellectu habet esse vt terminus actus dicendi, & vt quid constitutum in intellectu per ipsum: non autem vt principium elicitiuum ipsius. In deo autem neque simplex notitia, neque verbum est aliquid inhaerens di uino intellectui: sed est simplex notitia siue intelligere dei re idem intellectui & substantiae intellectae: differens sola ratione: quia non se habet vt procedens terminus alicuius actus: sed solummodo vt actus pro cedens. Verbum autem quia non est vt substantia alicuius actionis: sed vt terminus procedens ab intelligente se cundum actum per actum dicendi, non potest solum differre ratione ab eo a quo procedit: neque re absoluta: quia est in tra manens in ipsa diuina essentia. Oportet igitur quod ab ipso differat relatione: non quacumque: sed qua ad il lum refertur: vt a quo est. Nihil autem ad seipsum refertur: vt a quo est: sicut neque habet oriri a seipso. dicen te Augustino contra Maxi. Cum quaeritur quis de quo sit: quaestio originis est. Oportet igitur verbum cum non sit aliud ab eo a quo est, neque sola ratione differens ab eo: quod propter relationem qua habet esse ab eo sit aliud ab eo. quod est esse personam aliam & distinctam ab eo. Et sicut hoc contingit ex parte intellectus de verbo: sic ex parte voluntatis de Gelo, hoc est de spiritu sancto quod scilicet ad perfectionem voluntariae operationis in deo super simplicem amorem ex actu volendi essentiali qui similiter non est ex ipso actu procedens, sed nominat essentiam ipsius actus: requiritur amor procedens per actum non volendi essentia lm: sed per actum spirandi qui fundatur super illum. Qui quidem amor procedens non est vt substantia actus per quem procedit &c. quemadmodum dictum est de verbo ex parte intellectus. Quare cum vt dictum est, in deo sit vnica persona innascibilis: quae habet esse & subsistere in diuina essentia cum om nibus eius essentialibus attributis: quae omnia pertinent ad intellectum & voluntatem: quae sunt duo principia agendi, praeter quae non sunt alia: a quibus non procedunt nisi duo actus essentiales, intelligere. scilicet & velle & vlterius duo actus personales: praeter quos non possunt esse alii aut plures: sicut non possunt esse plu ra principia agendi quam intellectus & voluntas: neque plures actus essentiales super quos fundentur actus personales: praeterquam intelligere & velle: per duos autem actus personales necessario procedunt duae per sonae: idcirco in deo cum persona innascibili non procedente, quae est deus non de deo: necesse est pone re duas personas alias procedentes quae sunt deus de deo. Et sic ad minus oportet esse in deo personas tres: non vnicam aut duas tantum.
VLterius autem est aduertendum quod praeter illas tres impossibile est ponere aliam aut plures in deo. & hoc ideo vt dictum est in principio supra, quod tota foecunditas secundum duas rationes principiandi duas emanationes & personas emanantes, exhausta est in duplici emanatione: vt illa quae est ex parte intellectus in productione filii: & illa quae est ex parte voluntatis, in productione spiritus sancti. Productio autem siue emanatio personae non potest fieri nisi per aliquam foecunditatem non omnino effusam in actum a producente. Et est hoc declarandum ex parte intellectus in productione verbi: quomode scilicet ex causa hac hoc contingit in productione filiid est quomodo ex ipsa sequitur quod in deo non potest esse nisi vnicus filius tantum: & per hoc patebit ex consimili: quod sic oportet esse ex parte voluntatis in productione spiritus sancti: tanquam per notius. Notiora enim nobis sunt, vt dictum est, quae fiunt ex parte intellectus: quam quae ex parte voluntatis. Quolostenso patebit quomodo in deo non estnisi vnicus filius productus modo intellectus: & vnicus spiritus sanctus productus modo volunta tis: qui sunt duae personae, & deusde deo: & cum illis persona innascibilis quae est deus non de deo: & sic erunt tres personae diuinae: quod oportet esse tres secundum causam praeassignatam, & non plures quam tres secundum causam iam declarandam: & sic patebit totum quaesitum, quod erunt tres, & tantum tres vt nec plures, nec pauciores esse possint.
INtentum autem propositum ex parte intellectus habet declarari siue probari vno syllogismo principali, & vno prosyllogismo ad probationem minoris. Syllogismus principalis est iste. Vbicumque tota foecunditas ad generationem filii exhauritur vnius filii generatione: il lo generato impossibile est ibi alium filium generari: in diuinis autem siue in deo tota foecunditas ad gene rationem filii exhauritur vnius filii generatione. ergo in diuinis siue in deo vno filio generato, impos sibile est alium filium generari. Quia si sic, necesse est ergo in deo esse vnicum filium tantum: & eadem ratione vni cum spiritum sanctum: quia consimiliter in deo tota foecunditas ad productionem spiritus sancti exhauri tur, spiritus sancti vnius productione. Maior huius syllogismi de se clara est: quia si tota foecunditate ad generationem filii ordinata exhausta in vnius filii generatione possibile esset cum illo alium generari: ille generaretur sine omni foecunditate ordinata ad filii generationem. quid omnino est impossibile quia principiatum non potest esse fine ratione principiandi: cuiusmodi est foecunditas in principio. Si ergo cum illo alius filius posset generari, foecunditas ad eius generationem ordinata non esset exhausta in gene ratione illius primi. cuius contrarium assumitur in illa maiore. Minor vero probatur tali prosyllogismo vbicumque actu vno generationis semper manente producitur vnus filius semper manens ex eodem sem per vniformiter se habente: tota foecunditas ad filii generationem exhauritur vnius filii generatione sed in diuinis siue in deo vnico actu generationis semper manente producitur vnus filius semper ma nens ex eodem semper vniformiter se habente. ergo &c. Maior huius prosyllogismi clara est: quia vbi vno actu generationis semper manente producitur vnus filius semper manens ex eodem semper manente vniformiter, ibi non posset restare foecunditas ad alterius filii productionem: nisi possent esse duae pro ductiones omnino vnius & eiusdem rationis simul ex eodem, vt ex quo fit generatio, & circa omnino idem vniformiter se habente: cum omnis productio filiorum in eadem natura eiusdem rationis est: sicut & omnes filii & omnes filiationes eorum. Impossibile est enim simpliciter: quod filiatio vna ab alia differat aliqua differem tia aut ratione formali: nisi forte secundum differentiam naturarum diuersarum in quibus sunt quae eis per generationem communican tur. Et hoc vel secundum speciem differentium: quemadmodum potest poni alia species filiationis qua hic homo est filius illius hominis: & alia qua hic equus est filius illius equi: quemadmodum alia est specie natura hominis, & alia natura equi. Vel secundum numerum differentium: quemadmodum potest poni alia filiatio numero qua hic homo est filius illius hominis: & qua alius homo est filius vel eiusdem cuius est alter filius, vel alterius: quemad modum ania est numero natura hominis in vno & in altero. Nec refert siue sint filii eiusdem patris, si ue diuersorum: quia ordo illorum ad suos patres accidentalis est.
ILLVD autem consequem scilicet quod simul possint l esse duae productiones omnino vnius & eiusdem rationis ex eodem & circa idem omnino vniformiter se habens: omnino est impossibile: siue ab eodem generante, siue a diuersis: sicut impossibile est vnam & eandem naturam omnino semper vniformiter se habentem simul & semel moueri siue ab eodem siue a pluribus diuersis motibus generationis vel alterationis in idem secundum speciem, differens autem secundum numerum: & hoc iuxta artem philosophi: qua determinat. V. Physicae quod motus est genere vnus secundum figuras praedicamenti. Quia motus est vnus genere, qui est in rem vnius praedicamenti genere. Specie autem vnus est: cum est genere vnus & indiuidua specie. id est motus est vnus specie qui est in rem eandem specie. & sicut dicit, esse motum vnum genere aut specie, est a re in quam mouetur: i scilicet vna genere aut spe cie. Sed non requiritur quod sit vnum quod mouetur: neque quod in eodem tempore: sed motus simpliciter vnus est in omnibus his: quia. scilicet oportet quod sit vnum genere & specie in quid mouetur. Et quod motus in eodem tenpore indiuisibili: & quod subiectum sustinens motum sit vnum per se, & non secundum accidens. si enim sit vnum per se, & tempus est vnum. & secundum speciem est vnum: in quod non potest motus esse nisi numero vnus. Dicit autem non per accidens: quia vt dicit Comment. si fuerit vnum per accidens: tunc erit possibile vt moueatur duobus motibus insimul in eodem tempore. Verbi gratia. quoniam album & Sortes sunt idem per accidens, & nigrificatur secundum quod est album: & ambulat secundum quod est Sortes. Vnde non est plus possibile quod idem per se moueatur di uersis motibus secundum eandem speciem motus: quam sit possibile duos homines sanari secundum eun dem motum sanationis secundum numerum. Minor dicti prosyllogismi clarior est. quoniam cum in deo nul la cadat transmutatio: omnis actus in diuinis semper est permanens: & similiter omne productum per actum, & vniformiter necesse est semper se habere illud ex quo producitur, cuiusmodi est diuina essentia.
AD declarationem autem omnium praedictorum quasi a capite inchoand dicimus quod essentialia om nia in diuinis sunt in vna persona innascibili quae est deus, non de deo, habens illa omnia naturaliter ex se. & ideo ex se habet in se intellectum & voluntatem quae sunt per se principia omnium productionum. Licet enim in ter se sola ratione differant: vt sunt essentialia: sunt tamen radices processionum notionalium a persona innascibili. Quorum in omni ordine differentium vbi inuenitur minor differentia: vt in eis quae minime differunt in ordine illo: ibi est initium differentiae maioris: quemadmodum ratio primae vnitatis simplicissi mae in esse dei, quasi origo est multitudinis & differentiae diuinarum rationum & attributorum, quae ma xime est inter intellectum & voluntatem: ad quam omnis diuersitas diuinarum rationum & attributo rum debet reduci. Persona ergo innascibilis existens: quia ex se habet in se omnia diuina attributa, & aliae ab ipsa: quamuis ipsa essentia diuina & omnia eius attributa communiter habent esse in singulis personis: ordine tamen quodam rationis habent esse in eis, & eis conueniunt: inquantum. scilicet persona innascibilis habet illa ex se vt principium aliorum per illas: vt per intellectum & voluntatem. Aliae vero habent illa a persona innascibili per actus generationis & processionis fundatos in actione intellectus & voluntatis. Qui si cut inter se habent ordinem quendam rationis: vt dictum est: sic ordine quodam sunt origines fundamentales productionum personalium, quae inter se habent ordinem quendam originis: ita quod siue simul & absque omni ordine sint in patre intellectus & voluntas, siue cum quodam ordine rationis: tamen quemadmodum est ordo quidam rationis & intellectus ad voluntatem, sic ad perficiendum actionem intellectualem in patre. Et per hoc in tota trinitate, ordine quodam a solo patre quasi primo procedit actus dicendi siue generandi personalis quo producitur filius siue verbum: & quasi secundo procedit actus spi randi quo producitur spiritus sanctus: qui etiam conmunis est filio. Per eundem enim actum quo pater gene rat filium: pater conmunicat filio quicquid habet praeter proprietatem qua filius siue verbum habet esse ab ipso. Vnde etiam & ipsum intellectum & actum intelligendi essentialem super quem fundatur illa pro prietas: ipsi communicat, & non retinet sibi proprium nisi proprietatem innascibilitatis cum ratione illa qua ab ipso est filius siue verbum. Vnde & communicat ei voluntatem & actum volendi, & etiam proprietatem no tionalem fundatam super actum volendi, qua conmuniter producit cum patre spiritum sanctum ad perfici endum actum voluntatis. Ex parte igitur intellectus considerandum quomodo vnico verbo producto a sola per sona innascibili perficitur operatio intellectualis in tribus personis: licet aliae non dicant ipsum verbum & quomodo impossibile est quod dicant. Per hoc enim patebit ex parte voluntatis: quomodo vnico amore producto coniter a patre & filio: perficitur operatio voluntatis in tribus personis: etsi spiritus sanctus il lum amorem non producat nec alium: & quomodo etiam impossibile est: quod ipsum spirando producat. Ex parte autem intellectus adhuc primo sciendum est: quod potest considerari aut vt natura est simpliciter aut vt est natura & operationis intellectualis principium. Primo modo actio innascibilis personae notionalis fundata super ipsum: dicitur generare, & productum dicitur filius: quia procedit vt simile: in quantum natura est principium assimilandi. Secundo modo appellatur dicere: & productum dicitur ver bum, quid procedit vt declaratiuum & manifestatiuum eius cui est simile: inquantum actus dicendi est actus manifestandi. Et sic licet idem sunt re verbum & filius: quia eo est verbum quo est filius: differunt tamen natione: vt ratio verbi sit quasi completiua: non sic autem potest distingui ex parte voluntatis: quia natura in ratione eiusdem principii cadit cum intellectum: non sic autem voluntas: immo ex opposito distinguitur. Quia igitur, vt dictum est, ordine quodam rationis habet intellectus esse in persona innascibili, & in aliis & ordine quodam originis habent dicere, & spirare fundari super actum dicendi & volendi: li cet ergo tres personae simul naturaliter & essentialiter intelligant: & eis conueniat actus intelligendi super quem fundatur actus dicendi: actus tamen dicendi fundatur super actum intelligendi vt patris est. licet enim aliquid est commne pluribus: ali quid tamen pertinet ad ipsum vt consideratur in vno supposito, & non vt consideratur in alio, vel ordine quodam rationis fundari in eo secundum quod habet esse in pluribus. Et sic etiam non solum ordine quodam convenit intelligere personae innascibili & aliis: sed etiam ordine quodam conuenit ei dicere: & aliis intelligere: quia ordine similiter quodam rationis se habent adinuicem dicere patris: & esse & intelligere filii. Quapropter igitur quia personae innascibili conueniunt & intelligere & dicere, respectu intelligere aliarum personarum ordine quodam vt dictum est: soli igitur personae innascibili conuenit dicere. Ita etiam quod si aliis conueniret: hoc es set ordine quodam rationis: vt patet ex dictis. Quid tamen non conuenit: immo quia ordine quodam ei conuenit respectu intelligere aliarum, ei soli conuenit, & hoc ratione suae primitatis respectu aliarum: & quia in se & ex se habet diuinam essentiam, et omnia eius attributa, et omnes eius rationes, et non aliae personae nisi ab ipso. eo enim quod sic conuenit ei intelligere et dicere fundatum super ipsum, totam foecunditatem ad generationem filii, et ad spirationem spiritus sancti in se solo habet ex se. Et quia gene rat filium seu dicit verbum non de aliena substantia: sed sua: et non de parte: sed de tota: ipsam verbo communicando, totam foecunditatem ad generandum filium exhaurit in generando vnicum filium. et hoc ideo: quia vt ostensum est, actus generationis eius est semper manens, et similiter filius productus et de substantia sua semper eadem et vniformiter manente fit generatio huiusmodi. Quibus concurrentibus impos sibile est secundum declarata quod sit alia generatio in deo: quia in eadem essentia essent simul plures generationes: quod non potest esse: quia sunt eiusdem rationis: vt dictum est. Quemadmodum si vnus homo ha beret vnicum semen, et non esset possibile aliud ad generationem hominis, et semper perseueraret actus generationis: semper esset filius genitus: & impossibile esset alium hominem generari praeter vnum ab vno. Hic autem filius sic productus quia procedit per actum dicendi inquantum verbum est, de intelli gente intelligentia essentiali: & inquantum est intelligens actu intelligendi, qui etiam conuenit aliis, & vnicus, licet procedat de sola persona ingenita, & innascibili: est tamen perfectiuum totius intellectualis opera tionis: vt est trium personarum: & declaratiuum siue manifestatiuum notitiae simplicis intelligentiae vt est trium personarum: ac si a tribus procederet. procedit enim ab vno: quasi vice trium. Quia dico verbum hoc esse perfectiuum & declaratiuum simplicis notitiae & essentialis vt est trium: hoc intelli go sicut praedicta ordine quodam rationis, vt est personae dicentis essentialis notitia, & de aliarum. simpli citer tamen & absolute est eius vt est omnium declaratiuum. & sic est verbum omnium diuinarum personarum quo ad actum declarandi & manifestandi: licet non quo ad actum dicendi.
EX quo contingit S quod licet solus pater dicat verbum: tres tamen dicunt verbo & in verbo: licet alia ratione dicendi, secundum quod alibi declarauimus. Vnde non est necessitas poni productionem verbi in diuinis nisi propter perfectionem operationis intellectualis: vt dictum est supra: et ista perfectio aequaliter sit per vnum verbum sicut per plura, aut infinita: & per vnum verbum procedens ab vno tantum quantum si procederet a pluribus. propter quid dicit Augustinus contra Maximinum. Filius non genuit: neque enim non potuit: sed non oportuit. Hoc est illud quod non ge nuit non fuit ex non potentia siue impotentia sua: quia in ipso non erat aliquis defectus contrarius il li potentiae: sed non genuit: quia non oportuit: quia pater in hoc quasi eum praeuenit dicendo quasi vice sua, & aliorum eum vt verbum quid est sufficiens ad perficiendum intellectualem operationemtrium. Vnde per hoc quod dicit non oportuit: Augustinus implicat quod non accidit filio ex impotentia aliqua quod non generat: sed quod ideo non generaret: quia hoc opportunum non fuit: eo quod sufficeret in diuinis generatiofilii vnius quasi filius haberet potentiam vt posset generare, quam non oporteret ipsum deducere ad actum: etsipos sit. Sed hoc non implicat. tunc enim ista potentia esset frustra: quia vt dictum est, impossibile esset ipsam deduci ad actum: quod significat per hoc quod dicit non oportuit: quia si non oportuit si generaret supesluum & inconueniens esset, minimum inconueniens in deo simpliciter est impossibile. Sed si subtiliter inspiciatur implicat quod ratio huiusmodi impossibilitatis non oritur ex parte ipsius filii: sed ex parte eius quod actus generationis a patre semper est manens in diuina essentia: cum quo impossibile est esse alium: vt supra dictum est. & sic ista im possibilitas oritur ex aliquo positiuo circa diuinam essentiam: non autem ex aliquo priuatiuo, neque circa filium, neque circa aliquid aliud in deo. Et est talis impossibilitas, proprie impossibilitas. Qualis est omnis impossibilitas quae consideratur in deo secundum se. Vnde ex parte huius impossibilitatis accipienda est causa: quare non possunt esse plures filii in deo: & per consimilem ex parte voluntatis quare non plures spi ritus sancti.
AD illud quod arguitur primo: quod tantum est vna persona deus non de deo: ergo est tantum deus de l deo: Dicendum quod non sequitur: quia vt dictum est, vnitas debet esse in principio respectu eorum quae procedunt ab ipso: vt sic necesse sit esse tantum vnam personam deum non de deo: cum tamen ab illo possint esse immo necesse sit plures: qui sunt deus de deo, propter rationem praedictam.
AD secundum quod ratio qua filius procedit a patre, est diuina essentia quae est in filio: ergo in filio similiter potest esse ratio producendi alium filium ab ipso: Dicendum quod non: licet enim diuina essentia sit ratio productiua omnium diuinarum actionum: hoc tamen non est nisi sub ratione alicuius attributi vel proprietatis fundatae in ipso: ita quod sint ratio diuersorum actuum diuersa attributa, aut proprietates. Licet ergo diuina essentia sit in filio quae est in patre: quia tamen non est in ipso sub ratione proprietatis ad generandum actiue sicut est in patre: ideo in patre ipso est ratio generandi filium actiue: non autem in filio.
AD tertium quod duae sunt actiones pro ductiuae personarum habentes duas personas productas, quae sunt deus de deo: ergo debet habere duas productiones quae sint deus non de deo: Dicendum quod non sequitur: quia licet sint duae productiones ad duas personas di uersitate reali relationis: fundatur tamen super duo principia diuersa solum ratione: quae necessario in eadem persona innascibili concurrunt: ita quod pluralitas in eis quae per actiones diuersas procedunt a principio, nullo modo potest arguere diuersitatem principiorum seu pluralitatem, qualis est in principiatis.
On this page