Text List

Quaestio 12

Quaestio 12

SEquuntur quaestiones pertinentes ad animam rationalem quantum ad statum naturae. Et sunt duae. Prima quaestio est, vtrum anima separata intelligat naturaliter, per species, vel per suam essentiam. Secunda, vtrum intelligat se per speciem editam a se. Et quia super idem fundantur simul eas prosequemur.

PRImo ergo arguebatur quod anima separata intelligat se per suam essentiam non per speciem: sicut quaerit philosophus in iii. de anima. Quare intellectus intelligit: species autem intelligibilis non intelligit: cum tamen vtrumque sit separatum a materia. Et respondet quod hoc ideo est quia intellectus de se actu est intelligibilis: spens autem non: sed in potentia solum. inde est quod intellectus intelligit eo quod est actu intelligibilis. sed actu intelligibilis est per suam essentiam: ergo per suam essentiam intelligit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12