Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 13
Quod autem per suam essentiam intelligat alia a se, arguebatur. Sic est in creaturis ha bentibus ordinem naturalem, quod superius est in inferiori in potentia: inferius autem in supriori in actu. verbi gratia in vegetatiuo quod posterius est dignitate naturae est sensitiuum in potentia: in sensitiuo intellectiuum: econuerso in intellectiuo actu est sensitiuum, & in sensitiuo vegetatiuum, sicut in trigono est potentia tetra gonum: & in tetragono pentagonum. econuerso autem in pentagono actu est tetragonum: & in tetragono tri gonum: ita quod si inferius esset, virtus intellectiua intelligeret quod superius est solum in potentia: id autem quod superius est intelligeret quod inferius actu. verbi genera, si materia intelligeret, intelligeret in actu seipsam esse in po tentia ad formam: formam autem ipsam non intelligeret nisi in potentia. & sic si trigonum intelligeret, intelligeret tetragonum in potentia: & tetragonum pentagonum: econuerso pentagonum intelligeret in actu tetra gonum, & tetragonum trigonum. Nunc autem ita est quod superior intelligentia habet actu in se quicquid habet inferior, & inferior solum potentia quod habet superior. Superior ergo per essentiam suam intelligeret omnia inferiora: & sic anima rationalis omnia corporalia quae sunt sub ipsa. Quod autem non intelligat spe cie edita a se, arguebatur. quia non potest speciem edere a se nisi gignendo ipsam suo actu intelligendi: & sic prius intelligeret quam speciem qua intelligere debet, gigneret. & de illo actu intelligendi priori posset esse quaestio an ipsa intelligit se specie edita a se, & procedit in infinitum, aut erit status quod intelligit sine specie edita a se.
IN contrarium dicebat opponens quod esset communis opinio, scilicet quod intelligeret se specie edita a se. Specialiter arguebat sic. anima non intelligit se nisi in verbo suo edito a se: sed verbum de re est similitudo eius: & ita species eius. ergo &c.
DIcendum ad hoc: quod opinio antiquorum vt Empedoclis & aliorum erat quod non cognoscitur nisi simile a simili: & ideo dicebant animam compositam esse ex principiis rerum omnium quatenus omnia cognoscat, vt recitat philosophus in libro primo de anima. & erat ille sermo eorum vulga ris & non in toto falsus. Hoc enim verum est quod nihil intelligit: nisi quodammodo est in actu quod intelligitur. Sicut enim generaliter ab eo quod est in potentia inquantum huiusmodi nulla procedit actio, sic quod est solum in potentia intellectiuum ipsum non intelligit nisi in potentia. Et si debet intelligere ipsum in actum, oportet quod sit illud quodammodo in actum. secundum quod penes hoc procedit determinatio philosophi in libro iii. de anima de intellectu quo ad actum intelligendi, & in libro ii. de sensu & sensato, quo ad actum sentiendi. Falsus autem erat sermo antiquo rum in hoc quod intelligebant intellectum debere realiter esse illud quod intelligeret, vt habere ignem de sua substantia ad hoc quod intelligeret ignem: & aquam ad hoc quod intelligeret aquam: & sic de caeteris rebus quid non est verum. Si enim sic esset, tunc ipsae res omnes seipsas intelligerent, & essent omnes intellectiuae, quod est falsum. Quod ergo semper intellectum debet esse realiter apud intelligentem, non est verum: sed quod debet esse apud ipsum aliquo modo, indubitanter verum est: ita quod quanto verius & actualius est apud ipsum, tanto ve rius & actualius rem intelligit. Et ideo primum verissime & actualissime intelligit omnia ex sua substantia: quia verissime habet in se omnes rationes per quas res omnes verius habent esse in primo quam in propriis naturis. Qua re cum anima separata quantum est de se, intelligibile quid est actu: quia omnino separata a mate ria, & de sibiipsi summe actualis & praesens est, seipsam per se & suam essentiam inter omnes creaturas perfectissime & sine omni alia specie intelligit: hoc ideo: quia ad hoc quod sit aliquid intelligibile in actum, nihil requiritur quan tum est de se nisi quod sit actu separatum a materia & praesens intelligenti: secundum quod dicit philosophus libro iii. de anima In his vero quae sunt sine materia idem est intellectus, & id quod intelligitur. Scientia nanque speculatiua & quod speculatum est, idem est: vbi dicit dominus Albertus. quod cum sit separatum sibiipsi est praesens: & ideo abstractione non indiget: vt secundum hoc possimus intelligere illud Augustini nono libro de Trinitate. Mens semetipsam per semetipsam nouit. & hoc intelligo de anima separata. De anima vero coniuncta dicit philosophus libro. iii. de anima quod intelligit se sicut & alia. Quare autem se aliter habet in hoc anima coniuncta & separata, nihil ad propositum. Quae intelligit secundum quod est actu ipsa per eorum substantiam, vt dictum est: nec ipsa per suam substantiam est ratio rerum exemplaris sicut est primum. & non restat alius modus quo fieri potest actu ipsa nisi per eorum species informata: secundum quod determinat philosophus in libro iii. de anima
ABsolute ergo dicendum quod anima nihil aliorum quae non possunt esse per suam substantiam apud animam, & intima ei, intelli gere potest nisi per species ipsorum. Quomodo autem anima coniuncta intelligat seipsam, de hoc nihil ad hanc quaestionem. Quia ergo arguebatur quod anima separata intelligit alia a se per suam substantiam: quia actu est illa: quia semper inferius est actu in superiori, & non econuerso: Dicendum quod verum est secundum idem genere: non autem secundum idem specie. & ita superius intelligendo seipsum, per substantiam suam intelligit omnia alia in generali: non autem in propria specifica natura, vel indiui duali, in qua res vere intelliguntur. Vnde qui habet omnes rerum rationes in se, & generales, & specificas, & indiuiduales ille solus vt est deus per suam substantiam potest omnia intelligere: & qui sic non habet eas, non potest eas intelligere nisi per su as species, vt dictum est. Quoa arguebatur quod intelligit se per speciem editam a se: quia in verbo suo: Dicendum quod aliud est verbum de re apud animam: aliud species eius. Species enim est imago vel idolum rei qua anima informatur, vt determinatum verbum de ipsa re concipiat & formet de illa, quod nullo modo posset facere sine illa. Verbum autem est ipsa notitia mentis: quae est veritas quidditatis rei apud animam: in qua formaliter rem intelligit quam per speciem intelli git, tamquam potentia & vi formatiua verbi in potentia animae existente: immo quod verius est tanquam dispositione deter minante potentiam ad verbum determinatum formandum: quam de se indeterminata est, sicut calor naturalis vir tute agentis in semine determinatur: vt agat ad speciem determinatam generandam. Vnde est verbum sicut for ma quaedam in anima generata: potentia animae sicut calor naturalis actiuus in semine: species vero in anima sicut virtus pri cipalis agentis in calore. vnde licet verbum sit quaedam sisitudo rei in anima: alia tamen est & alterius rationis quam sit spe cies. sicut est species quaedam forma generantis: & virtus eius in semine & forma generata: alterius tamen & alteris ratio nis. Cum ergo assumitur in argumento quod non potest speciem edere a se nisi suo actu intelligendi: Dico quod species illa quae proprie appellatur species, a phantasmate & lumine intellectus agentis editur in toto intellectu possibili naturalitur sicut naturaliter editur species coloris in organo per actum lucis. & sicut ipsa non editur in organo per aliquem actum videndi: sed est principium primi actus videndi: sic species intelligibilis edita, vt dictum est, in intellectum non editur in ipso per aliquem actum intelligendi: sed est primum principium primi actus intelligendi. Falsum est ergo illud as sumptum,. non valet igitur processus vlterior habitus ex illo ad propositum maxime.
On this page