Quaestio 11
Quaestio 11
SEquuntur quaestiones de anima rationali. Quarum quaedam erant de eis quae proprie conueniunt ei vt separata est. Quaedam vero alia de eis quae indifferenter conueniunt ei, vt sepera ta est & vt coniuicta.
CIRca primum quarebatur vnum pertinens ad statum gloriae. Duo vero pertinentia ad statum naturae. Pertinens ad statum gloriae erat, vtrum peccatum veni ale in quo homo discedit, retardat animam a gloria.
ET arguebatur quod sic: Primo, quia in gloria erit summa mentis eleuatio: ergo nulla depressio. veniale omne aliquo modo deprimit mentem. ergo &c.
SEcundo, quia quandocumque completa contraria non com patiuntur se, nec incompletum vnius cum completo alterius. verbi gratia, si perfecte calidum non potest esse simul cum perfecte frigido: neque minimum frigoris cum perfecte calido. status gloriae cum perfecto statu peccati, scilicet mortalis, non potest stare propter eorum perfectam contrarietatem: ergo neque cum incompleto peccato potest stare gloria, sed veniale est peccatum incompletum. ergo &c.
CONtra, in discedenti in veniali potest esse maior gratia quam in aliquo existente in gloria: vtputa in adulto qui multa promeruit, quam in paruulo baprizato qui statim expirauit. Maior gratia facit maiorem assimilationem ad deum: per assimilationem autem ad deum homo habet statum gloriae: ergo ille cum veniali magis potest habere statum gloriae quam iste fine veniali.
DIcendum ad hoc: quod cum gloria sit gratia perfecta secundum statum cuiuscunque contemplatoris, & gratia persupponat naturam, gloria debet habere sub se perfectam cuiusque naturam. Nunc autem secundum Augustinum in pluribus locis peccatum quantumcumque modicum eo quod malum est contra naturam est & aliquid abiicit a natura & nocet naturam. Non est enim malum nisi quia nocet. Peccatum ergo quantumcunque veniale aliquid tollit de perfectione naturae, cum status gloriae requirat omnimodam perfectionem naturae, vt lumine gloriae natura vltra id quod naturae est eleuetur ad aliquid supernaturaliter contemplandum, & eodem supernaturaliter fruendum. Non enim potest eleuari ad id quod supra se est, nisi prius perficiatur illo quod in se est. Nullo ergo modo pont anima cum veniali intrare statum gloriae. & sic veniale retardat a gloria non in aliquo permittendo ipsam & in aliquo repellendo: sed omnino eam excludendo. Et ideo dicitur Apoca, penultimo Non intrabit in illam aliquid coinquinatum. & Ephe, quinto. Vt exhiberet sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam neque rugam. Maculam venialis quod de facili deletur. Rugam mortalis: quod quasi connaturale fortiter adhaeret.
AD argumentum in contrarium dicendum quod licet quantum est ex parte gratiae habens maiorem gratiam magis deo assimilatur: & viator sic possit esse maioris quam comprehensor: & ita magis dispositus est ad gloriam quam habens minorem quantum est ex parte habitus gratiae, licet non quantum est ex parte status gratiae & gloriae: tamen propter impediens adiunctum habenti maiorem gratiam: non autem habenti minorem, potest ille retardari, licet non iste. & quae sit causa huius iam dictum est.
On this page