Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaesitio 14
Equitur de quaestionibus pertinentibus coniter ad animam separatam & coniunctam. Et erat vna de comparatione duarum principalium potentiarum eius inter se: vtrum voluntas sit potentia superior intellectum, an econuerso. Aliae vero erant quinque de comperatione actionum ipsa irum.
CIRca primum arguebatur, quod intellectus esset altior potentia: Tum quia philosophus dicit hoc in. vi. ethicorum: Tum quia secundum ipsum ratio practica est primus motor in agendis per volunta item: Tum quia Augustinus dicit. xxii. contra Faustum. Sine dubio in actionibus animae contemplatio praecellit quae est intellectio: sum quia homo in ratione reformatur secundum imaginem: Tum quia dirigens superius est eo quid dirigitur: & iudicium rationis dirigit voluntatem.
DICENdum ad hoc quod potentiae animae cum nobis occultae & ignotae sunt de se, si cut & ipsa substantia animae: a posteriori modo nobis congruo debemus omnem notitiam circa eas inuestigare, praeeminentiam ergo ponere super potentiam iudicare debemus ex illis quae sunt posteriora potentiis, & nobis via ad cognoscendum potentias: & sunt tria, habitus, actus, & obiectum. Et dicendum est simpliciter: quod illa potentia praeeminet alteri, cuius habitus, actus, & obiectum praeeminet habitui, actui & obiecto alterius. Nunc autem ita est quod omnino habitus & actus & obiectum voluntatis praeeminet actui, habitui & obiecto intellectus. Idcirco absolute dicendum quod voluntas praeeminet intellectui: & est altior potentia illo. Et patet assumptum: quoniam proprius habitus voluntatis quo fertur in bonum actum veri amoris, est habitus chari tatis quo secundum Augustinus per se diligimus deum & proximum in deo: & propter deum. habitus autem supremus intellectus est sapientia qua deum & aeterna speculamur secundum Augustinus libro xiiii. de Trini. Quantum autem praeeminet habi tus charitatis omni habitui sapientiali, & cognitiuo, bene exprimit Apostolus prima Corin. xiii. vbi dicit. Si linguis hominum loquar & angelorum: charitatem autem non habeam &c. Quantum autem supereminet actus voluntatis qui est velle siue diligere, actui intellectus qui est scire siue cognoscere: patet ex duplici comparatione. Primo ex comparatione vnius actus ad alterum. Secundo ex comparatione vtriusque ad suum subiectum perficiendum per obiectum. Ex prima comparatione patet intentum. quoniam vt dicit Augustinus libro xii. super Gen. ad literam: & philosophus libro iii. de anima, semper agens & mo uens nobilius est patiente. Voluntas autem est vniuersalis & primus motor in toto regno animae, & superior & primum mouens omnia alia ad finem suum, vt infra videbitur. Mouet enim rationem & omnes vires animae, vt dicit Anselmus libro de similitudinibus. & Augustinus libro iii. de Libero arbitrio. Subiacet intentioni animi prius ipse ani mus: deinde corpus quod administrat: vnde ad operandum quodlibet membrorum mouet: vnde voluntas rationi imperat vt consideret, rtiocinetur, & consilietur quando vult: & de quibus. & similiter facit vt desistat Non sic vllo modo imperat aut mouet intellectus voluntatem, vt infra amplius patebit de comparatione ipsorum amplius loquendo.
EX secunda autem comparatione similiter patet intentum: quoniam actione voluntatis perficitur voluntas ipsare dilecta vt in se habet esse. quia voluntas actione sua inclinatur in ipsam rem. actione autem intellectus perficitur ipse intellectus ipsa re intellecta, vt habet esse in intellectum, quia intellectus actione sua trahit in seipsum rem intellectam. voluntas autem actione sua transfert se in ipsum volitum propter se vt eo fruatur. & per hoc vt dicit Dionysius cap. iiii. de diuinis nominibus, intellectus actione sua assimilat se rei intellectae. vo luntas vero transformat se in ipsum volitum. Cum ergo multo perfectius & altius est transformari in ipsum. bonum vt in se est secundum suam naturam, quam assimilari ipsi vero: vt est in intelligente per modum intelligentis: & ita modo infe riori: secundum quod dicit Augustinus libro ix. de Trini. cum deum intelligimus similitudo eius in nobis fit: inferioris gradus tamen: quia in inferiori natura. Multo perfectior ergo & altior est operatio voluntatis quam intellectus: quan to melior est amor & dilectio dei quam cognitio eius. Etsi respectu eorum quae sunt infra animam con tingit econuerso quod intellectus actio sit altior voluntate: quia altior & nobilior in anima est cognitio rerum cor poralium quam amor earum. Ho: autem facit secundum quid intellectum esse nobiliorem voluntate: primus autem respectus & comparatio facit voluntatem esse supiorem simpliciter: quia primum bonum & primum verum sunt per se & per prima obiecta voluntatis & intellectus: & alia respectu illorum secundario & secundum quid: sicut & in aliis verum & bonum est verum & bonum secundum quid respectu primi veri & primi boni: quia natura non habet rationem veri & boni nisi ex impressione quadam primi veri & primi boni, vt alibi habebit declarari: ita quod voluntas nullum bonum appetit nisi sub aliqua ratione primi boni: neque intellectus aliquid verum nouit nisi sub ratione aliqua primi veri: vt magis naturale sit voluntati perfici primo bono quam ali quo alio, & intellectui perfici primo vero. & propter hoc in nullius boni perfruitione, vel veri cognitione perfecte quiescere potest ratio & intellectus quoadusque adipiscantur primum bonum & pri mum verum: secundum quod dicit Augustinus in primo confessionum: "Fecisti nos ad te: & inquietum est cor nostrum donec requiescat in te". Quare cum simpliciter esse simpliciter tale, vel tale vnumquodque ma gis iudicandum est respectu eius ad quod simpliciter est magis: & secundum naturam, vt dicit philosophus in primo Politicae: simpliciter & absolute melior iudicandus est actus voluntatis quam intellectus: tum respe ctu sui primi obiecti simpliciter melior est illo. & hoc iuxta considerationem philosophi in Topicis. Si optimum in hoc genere est melius optimo in illo genere: & hoc simpliciter est melius illo. Quia autem obiectum voluntatis supereminet obiecto intellectus, patet: quia obiectum voluntatis quod est bonum simpliciter, habet rationem finis simpliciter & vltimi finis. obiectum autem intellectus quod est ve rum habet rationem boni alicuius, vt intellectus: & ita vt finis sub fine, & ordinatum ad aliud vt ad vltimum finem. Multis enim existentibus finibus particularibus omnes sub aliquo vno continentur: & omnes virtutes quarum sunt alii fines, sub vna quidem quadam virtute sunt, cuius est vltimus finis, vt dicitur in principio ethicorum. Secundum hoc ergo intellectus omnino sub voluntate continetur. & per hunc modum sicut in omnibus potentiis actiuis ordinatis ad finem semper illa potentia quae respicit finem vniuersalem mouet & impellit in opus omnes alias potentias quae respiciunt fines particulares: & regulat ipsas, vt facit architecto nica alias artes in ciuitate: sicut dicitur in principio ethicorum: sic voluntas mouet rationem & impel lit, & in opus dirigit & omnes vires animae & membra corporis.
ABSOlute ergo dicendum quod volum tas superior vis est in toto regno animae: & ita ipso intellectu.
Ad primum: ad hoc quod dicit philosophus libro sexto ethicorum, dicendum quod comparatio eius ad literam intelligitur respectu potentiarum in quibus sunt alii habitus intellectu ales: & ita nihil de illo dicto ad voluntatem.
AD secundum quod ratio practica primo mouet, Dicen dum quod aliquid dicitur mouere dupliciter. Vno modo metaphorice, finem in quem mouendum est proponendo & ostendendo. hoc modo ratio practica mouet: & hoc volentem non proprie ipsam volunta tem: quoniam mouet volens. neque adhuc proprie ratio mouet: sed ipsum obiectum mouens per se rationem ad cognoscendum: & per hoc se ostendendo tanquam bonum metaphorice mouet volentem ad appetendum. bonum enim cognitum mouet volentem: non ipsa ratio cognoscens voluntatem. Alio modo dicitur aliquid aliud mouere per modum agentis & impellentis in opus. hoc modo voluntas mouet ipsam rationem: & hoc est verius mouere.
AD tertium, quod in actionibus animae contemplatio praecellit, dicendum quod hoc ve rum est: sed hoc nihil ad voluntatem, quia loquitur de comparatione actiuae vitae & contemplatiuae, quarum vna regitur ratione speculatiua quae superior est: alia ratione practica quae inferior est: sed ambae reguntur a voluntate quae est supe ambas.
AD quartum, quod in ratione reformatur imago, dicendum quod verum est: sed non solum. Pars enim imaginis & completiua pertinet ad voluntatem. vnde verbum mentis in quo relucet perfecta ratio imagi nis secundum Augustinus. est in amore notitia.
AD quintum, quod dirigens s pgrius est directo, dicendum quod dirigens est duplex. vel auctoritate, sicut dominus seruum. ille est supior. sic voluntas dirigit intellectum. vel ministerialiter: sicut seruus dominum praeferendo lucernam de nocte ne dominus offendat. tale dirigens est inferius. & sic intellectus dirigit voluntatem. vnde dirigendo & intelligendo potest ipsum voluntas retrahe re quando vult, sicut dominus seruum.
On this page