Quaestio 3
Quaestio 3
SEquitur vnum quaesitum pertinens ad exitum rerum in esse a deo. vtrum scilicet deus aliquid in fluat rebus. Ex arguitur quod non: quia nihil influit nisi in id quid est extra ipsum. extra autem deum nihil est: quia dicitur Actuum. xvii. In ipso viuimus, mouemur, & sumus. ergo &c.
CONtra. In prima propositione de causis dicitur quod omnis causa primaria plus influit super causatum quam secundaria, si plus, ergo influit. causa omnium primaria deus est. ergo &c.
DIcendum quod influere dupliciter dicitur: proprie & improprie. Improprie enim influere dicitur res ipsas producere: quid magis proprie dicitur es fluere ex se ipsas res: non quia in ipso sint existentes secundum, propriarum naturarum quiditates: & procedant de occulto in publicum: sed quia virtute eius quam habet in se, illis quae sunt in ipso per rationes idea les dat esse extra se secundum naturas, proprias. Proprie autem influere est in res iam existentes beneficia sua causare, & eis illa conmunicare. Et vtroque modo deus influit rebus: primo dando eis esse vel immediate per creationem: vel mediante agente naturali per generationem, quibus tamen prius dedit esse in suis principiis primis ex quibus generantur, producendo illa in esse per creationem. de quo sequitur in. viii. propositione de causis. Res omnes entia sunt propter ens primum &c. Secundo modo influit in omnes res conseruando eis esse: iuxta illud quod dicit. xvi. propositio de causis. Omnes virtutes quibus non est respectus, pendentes sunt per infinitum primum, quod est virtus virtutum, & virtutes & bonitates influendo ad dirigendum in bene esse. Iuxta illud quid dicit propon. xx. Cam prima regit omnes res. vbi dicit Commen. Et infiuit super eas virtutem vitae & bonitates secundum modum virtutum receptibilium & pluralitatem earum &c. Agens enim vel secundum Commen. super primum physico, nunquam reliquit causatum sicut ipsum relinquit agens particulare. Sicut enim eget ad esse recipiendum, sic ad conseruandum & dirigendum in bene esse. aliter enim secundum fidem catholicam decideret in nihilum. Quod arguitur in opposi tum, quod in nullam rem influit: quia nihil est extra eum: Dicendum quod res & quodammo sunt in ipso: & quodammo extra ipsum: & similiter ipse quodammo est in eis, & quodammo extra eas. Est enim deus in rebus quemadmodum cauam in cau sato: & mouens in moto. Econuerso autem res habent esse in deo sicut in primo motiuo: adhuc autem sicut & in fine & optimo. neutrum autem horum habet esse in altero sicut in loco: aut sicut quod est de essentia alterius. Vnde de istis modis essendi deum in rebus, & res in deo, dicitur. xxiiii. propositione de causis. Causa prima est in omnibus rebus secundum dispositionem vnam: sed non omnes res quae existunt in ea secundum dispositionem vnam. Quod est vt dicit Commentator quod quamuis causa prima existit in omnibus rebus: tamen vnaquaeque rerum recipit eam secundum modum potentiae suae &c.
SVNT autem res extra deum: & deus extra ipsas: in quantum aliae sunt rerum essentiae & dei: atque infinita distantia, non situs, sed naturae est inter ipsas. Propter quid dicit Greti. super Ezechi, per ii. homil. v caa. vi. lpse interior & exterior: ipse inferior & superior: regendo superior: portando inferior: replendo interior: circundando exterior: sicque est intus vt extra sit: sic circundat vt penetret: sic praesidet vt portet: sic portat vt praesideat. Et sic rem esse extra influentem sufficit vt influat in illam: licet alio modo sit intra.
On this page