Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 4
SEquuntur quaesita in comparatione ad deum circa creaturas intellectuales specialiter: Et quaerebantur duo circa omnes creaturas intellectuales siue angelos siue homines genera liter. & pertinebant ad eorum cognitionem de diuina essentia, respectu cognitionis creaturarum in ipsa. Quorum primum erat. vtrum diuina essentia potest cognosci ab intellectu crea to beato, absque eo quod cognoscantur res creatae in ea. Secundum erat. vtrum intellectus bea tus videns diuinam essentiam, omnia creata videat in ea. Deinde quaerebantur alia duo circa hominem specialiter. Quorum primum pertinet ad operationem intellectus interiorem: vtrum homo purus in hac vita vtens sensibus potest esse perfecte beatus: & perfecte deum videre. Secundum vero pertinet ad quandam eius operationem corporalem exteriorem: vtrum laus vocalis beatorum erit in gloria.
CIRca primum arguitur quod diuina essentia possit cognosci siue videri absque eo quod aliqua creatura vi deatur siue cognoscatur in illa seu per illam, quia dicit Augustinus de videndo deum. Si vult videtur: si non vult non videtur. ergo similiter si vult, videtur creatura ipso viso: & si non vult, non videtur. potest ergo videri nulla creatura visa in ipsa.
CONtra. ipse est magis sufficiens ratio cognoscendi alia a se quam sit subiectum co gnoscendi sua accidentia. Sed subiectum perfecte cognosci non potest nisi cognitis omnibus accidentibus eius secundum philosophum. ergo &c.
DIcendum ad hoc: quod quamuis videatur aliquibus posse dici probabiliter: quod videns diuinam essentiam videt omnes essentias rerum: quarum ipsa essentia diuina est naturalis & perfecta similitudo & exemplar, non solum per quid aliud videtur, sed etiam in quo aliud videtur: prout etiam viso speculo necessario videntur quae in ipso speculo repraesentantur: praecipue si forma speculi vna & eadem secundum rem sit repraesentatiua sui apud visum & omnium facierum, quis enim speculum huiusmodi si esset voluntarie se repraesentans: & sic potens se visui manifestare vel non manifestare: cum tamen sic voluntarie se manifestaret per sua formam, non posset non manifestare alia: cum per eandem formam repraesentarentur: & sic quicunque videret essentiam diuinam videret ea omnia quorum sic est similitudo quasi naturalis. Sed sicut esset gradus in videntibus essentiam quantum ad magis vel minus videre: ita etiam esset huiusmodi gradus in visione ipsarum rerum in illa. Videtur tamen proba bilius esse sic dicendum: quod diuina essentia est & obiectum quoddam cognoscibile, & ratio quaedam cognoscendi & se & alia a se. Sed aliter & aliter: quia vt est quiddam absolutum & secundum se consideratum, est ratiocognoscem di seipsum: non sic autem alia a se: sed solummodo vt habet in se rationem ideae: & cuiusdam respectus exemplaris ad exemplatum, respectu eorum quae sunt alia a se. Nunc autem ita est: secundum quod dicit Augustinus vii. de trinitae quod omnis essentia quae relatiue dicitur, est etiam aliquid excepto relatiuo. In talibus autem licet ipsa essentia rei nec sit nec esse possit sine quodam respectu ad alterum: intellectus tamen finitus & limitatus: quantum est ex parte cognoscibilis, natus est concipere ipsum absolutum: & habere conceptum de illo: absque conside ratione omnis respectus ad alterum in illo. & hoc maxime quando nulla necessitate cognitum cognoscitur sed solum prout vult se manifestare, econuerso de visibili: quod in lumine existens non potest latere vi sum praesentem. Vnde scientia quamuis id quod est essentiale habet respectum ad scibile, non tamen est necesse vt intellectus creatus intelligens eam, intelligat sub ratione respectus ad scibile, sed absolute vt est qualitas quaedam. In absolutis etiam vt in forma generis & differentiae, ita est: quia licet id quod sunt non habent esse nisi in forma speciei: intellectus tamen potest de illis formare conceptum absque intellectum completae formae speciei.
SEcum dum haec igitur dico: quod tum propter limitationem intellectus creati sic eleuati: tum propter ipsum obiectum voluntarie se demonstrans: & alia quae in se videntur: tum propter ipsum cognitum potest ipsa diuina essentia vi deri siue cognosci ab intellectu creato absque omni cognitione seu visione alicuius creaturae in illa aut per illam. Dico visione distincta: quia indistincte ad minus necesse est vel dere creaturas videndo di uinam essentiam: quid tangit opinio praetacta. & hoc quemadmodum visa imagine Hexculis in ipsa videtur Hercules indistincte: non distinguende scilicet Herculem ab eius imagine nec econverso. Secundum tamen aliquam eleuationem superiorem secundum qua.m scilicet videtur conmuniter a beatis: non pot st videri diuina essentia non videndo creaturas in illa: manentibus tali eleuatione & ostensione: quia altero varia to posset deus facere: quod videndo essentiam diuinam, non videret creaturas. Et secundum hoc concedenda est prima ratio hoc ostendens.
AD secundum, quod diuina essentia est sufficiens ratio cognoscendi alia: di cendum quod verum est: sed non necessaria: immo voluntaria. Et cum hoc si esset necessaria quantum est ex se perfecte cognoscenti eam: quemadmodum cognoscit seipsam: sicut perfecta cognitio subiecti est ra tio cognoscendi omnia illius accidentia: non tamen oportet quod sit necessaria cognoscenti limitato, qui potest sistere in cognoscendo id quod est secundum se: non tamen sub ratione qua est idea omnium aliorum, & ra tio cognoscendi: quemadmodum potest cognosci imago in speculo & per speculum sub ratione eius quod est: non cognoscendo ipsam per id cuius est imago.
On this page