Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

CIrca secundum arguitur: quod intellectus creatus naturali cognitione non videt omnia qvin ea. quoniam tunc videret infinita: quod non potest creatura.

CONtra est. quoniam est sufficiens ratio videndi omnia. Ista quaestio coniuncta est praecedenti: & solum differunt in hoc: quod illa fundatur super naturae pluralitatem in videndo tam ex par te videntis quam ex parte visi. Ista vero super actum videndi secundum communem cursum quem habent beati in videndo diuinam essentiam.

ET est dicendum quod iuxta iam dicta nihil videtur ex creaturis visa diuina essentia nisi cuius est ipsa idealis ratio. Nunc secundum prae dicta quorundam est idealis ratio per se & propria: quorundam vero nequaquam: nisi per hoc quod ipsa quorum est per se idealis ratio, quodammo se habent ad illa, quae quidem habitudo non est nisi accidentalis: quemadmodum spe cies siue essentia specifica accidentaliter se habet ad secundas intentiones, ad numeros, & indiuidua: & ad caetera huiusmodi. quorum non est per se & propria idea: vt habitum est supra. Quare cum illa non se habent ad ideam speciei siue essentiae nisi inquantum se habet species quodammo ad illa: illa ergo omnia accidentaliter se habent ad ideam per quam videndo diuinam essentiam debeant videri in illa. Nunc autem viso aut cognito aliquo non necessario, eo cognito cognoscuntur omnia illa quae accidentaliter se habent ad illud. Dico ab intellectum finito: quia illa sunt infinita. Quamquam ergo secundum communem modum visionis beatae diuina essentia videatur a beatis non solum sub ratione qua secundum se & absolute est essentia quaedam: sed etiam sub ratione qua est idea creaturarum: ita vt omnes essentiae creaturarum, per proprias ideas videantur in ipsa: Sed tamen essentiae rerum non sunt numero infinitae: quae proprias ideas habent: de quibus dicit Greti. iiii. dialo. Quia illi omnes com muni claritate deum conspiciunt: quid est quod ibi nesciant vbi scientem omnia sciunt: Non tamen oportet quod omnia singularia: & numeros rerum & caetera huiusmodi quae proprias ideas non habent: & sunt infinita, simul videant. talia enim nisi quodam modo speciali eis manifestentur, naturali notitia videri non possunt visa diui na essentia visione gloriosa: sed indigent speciali reuelatione, quemadmodum vt dicitur datum est animae Christi quod videt omnia quae deus est facturus in rebus: licet non omnia quae possent fieri. Et secundum hoc concedenda est primaratio.

AD rationem in oppositum: quod est sufficiens ratio videndi omnia A dicendum quod verum est quantum est ex se si esset intellectus ad hoc sufficiens vt omnia accidenta o liter ad ipsam ordinata posset referre: quemadmodum facit intellectus infinitus diuinus. Nunc autem ad hoc non sufficit intellectus creatus: quia finitus est: quemadmodum intellectus noster viso principio non sufficit videre in illo illa ad quae per se sufficiens est ratio cognoscendi quantum est de se: non solum illa ad quae se habet per accidens: sed nec illa ad quae se habet per se sed mediate.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5