Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

CIrca tertium arguitur: quod homo purus in hac vita vtens sensibus possit videre deum per essentiam & esse persecte beatus, quia si vsus sensuum hoc impediret, tunc sancti in gloria, quia resumptis corporibus habebunt vsum sensuum, eum non viderent.

CONtra est illud exo. xxxiii. Non videbit me homo & viuet. tunc autem maxime viuit cum est in vsu sensuum. ergo &c.

DIcendum, quod omnis deum videns per essentiam in videndo eum beatus est. Sed in vidente aliquid requiritur vt absolu te videre possit: aliquid vt perfecte videre possit: & primum illorum potest esse sine secundo, non ecom uerso. potest enim aliquis deum videre per essentiam aliqualiter: & esse aliqualiter beatus: cum tamen perfecte non videt: nec est perfecte beatus. Est igitur sciendum: quod ex parte videntis aliquid requiritur vt deum per essentiam videat: quo non existente impossibile est vt eum per essentiam videat scilicet quod vis visiua non sit retracta: nec impedita. nisi enim totali ter & perfecte in se collecta fuerit, essentiam illam videre non poterit. dicente Greg. xxiii. mora. xx. ca. Sancti omnes quamdiu in hac vita sunt, diuinae naturae secreta nondum sicut sunt contemplantur. quia nimirum tunc secreta diuinitatis cognoscimus: cum ab huius mundi tumultuosa concupiscentia in mentis nostrae cubicula segregamur. Aliud vero requiritur vt perfecte videat: quod si non adsit, etsi videat, perfecte vide re non potest: scilicet quod vis visiua sit in esse suae naturae perfecta & completa. Ad quod duo requirum tur ex parte animae: in cuius natura est vis visiua. scilicet quod sit corpori suo vnita: & quod corpus cui est vnita, sit sic dispositum ne per ipsum sit aggrauata. Propter primum anima separata etsi deum videat perfecte tamen videre non potest: nec perfecte esse beata quousque corpus suum recipiat: & in ipso perfectionem naturae suae habeat: & perfectam operationem visiuam exercere valeat. secundum quod de hoc determinat Au gust. xii. super Gen. ad literam: & alias in quaedam quaestione de Quolibet exposuimus. Propter secundum anima in paenen ti vita quantuncumque a sensibus abstracta, in corpore tamen corruptibili existens, quod aggrauat animam, deum perfecte vide re aut beata esse perfecte non potest dicente Greti. v moralium. xiii. Nos quousque carnis corruptione praemimur, nullo modo claritatem diuinae potentiae sicut in se incommutabilis manet, videmus: quia acies infirmitatis nostrae non sustinet. Quod dixit: non quia videri non possit sensibus sopitis: sed quia videri non potest quantum posset corpore animam non aggrauante, quod insinuat per hoc quod dicit claritatem potentiae. Dico igitur breuiter ad quaestionem: quod homo in vita praesenti existens vtens sensibus deum videre non potest per speciem suae essentiae: quia carnali amore mentem ad se trahunt ne possit totaliter in se recolligi: quod necessarium est ad hoc vt deus videatur per essentiam: sicut dictum est. Quia nimirum vt dicit Grego. viii. mora. xix. inuisibilis conditoris species repressa omni corporeae visionis imagine in cubili cordis inuenitur. Fit autem ista repressio, anima ab hac vita subtracta, vel corpore glorioso suscepto: quo anima in sua visione non erit impedita: sed magis expedita: vel in sensuum omnimoda subtractione. dicente Augustinus de videndo deum. Nemo potest facien meam videre & viuere: quia necesse est abstrahi ab hac vita mentem quando in illius ineffabilitatem visionis assumitur. Et cum non sit incredibile quibusdam sanctis nondum iam defunctis vt sepelienda cadauera remanerent, etiam istam excellentiam reuelationis fore concessam: hinc etiam dicit Grego. xix. morum. xxiii. Quisquis sapientiam quae deus est videt, huic vitae funditus moritur ne iam eius amore teneatur. Qui enim videt, eo ipso moritur quo vel intentione cordis: vel affectu ope ris ab huius vitae delectationibus tota mente separatur &c.

PER haec patent obiecta vtriusque partis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6