Quaestio 10
Quaestio 9
CIrca secundum arguitur quod nulla trasmutatio possit fieri sine materia. Quoniam impossibile est transmutari nisi potentia transmutabile, non autem est potentia transmutabile nisi subiectum contrariis: a quo & in quod sit transmutatio. secundum philosophum in i. Physi. illud autem non est nisi materia. secundum philosophum ibidem. ergo &c.
CONtrarium apparet in sacramento altaris vbi dimensiones sunt sine materia subiecta. & tamen in ipsas sit transmutatio, & ab ipsis quia extenduntur & contrahuntur: contractio autem & extensio sunt transmutationes in quantitatem & a quantitate.
DIcendum: quod circa species sacramenti altaris debemus ad uertere duplicem transmutationem. Vnam quae est circa qualitates. Aliam circa situs secundum locum Et circa qualitates quandam circa qualitates de tertia specie qualitatis: quae sunt album, nigrum, calidum & frigidum: & aliam quae est circa qualitates de quarta specie qualitatis: quae sunt rarum, densum. Loquendo de prima transmutatione quae est secundum locum aut situm: illa non requirit materiam naturalem generabilium & corruptibilium in motu circulari: quia motus secundum situm circularis est in caelestibus sine tali materia. & si sit ibi materia illa non est nisi in potentia ad vbi: vt dicit Auere. in de substantia orbis. non sic in motu recto propter dispositiones grauis & leuis, quae mediante raro & denso sequuntur materiam, vt dictum est. In speciebus ergo sacramenti dico quod potest esse transmutatio sine materia: non autem secundum cur sum et modum naturae, inquantum non est ibi materia. Est tamen secundum cursum et modum naturae, inquantum manet graue aut leue sine materia: quae sunt proximae dispositiones ad naturalem transmutationem rectam secundum locum, quae tamen non est penitus sine subiecto: quia dimensiones sunt per se huius transmutationis subiectum, non minus quam si essent in materia. Vnde corpus caeleste si non haberet omnino materiam, & esset penitus substantia separata, nihil minus transmutaretur naturaliter secundum locum virtute existente in dimensionibus illis ad illum motum: quam modo si habet materiam. Et consimiliter sit circa illas species transmutatio secundum qualitates de tertia specie qualitatis: cuius subiectum est quam titas dimensionum separatarum habentium in se ad hoc vim & virtutem materiae: qualem haberent si essent in materia. Vlt en. vt alias determinaui tota vis quae nata est esse in composito substantiali sub dimensionibus siue ad agendum siue ad patiendum, virtute diuina quae eas separat maneret in ipsa: & quo ad hoc quod ibi non est materia, solummodo est illa transmutatio supernaturalis. Et similiter fit quo ad transmutationem circa illas de quarta specie qualitatis: quae sunt rarum & densum: praeter duo. Quorum vnum est quod circa rarum & densum non sit naturalis transmutatio nisi per accidens. Per se, ne non fit nisi circa accidentia de tertia specie qualitatis. secundum philosophum in. vii. Physi. Alterum vero est: quod ad trasmutationem secundum rarum & densum sequitur per accidens trasmutatio secundum quantitatem a maiori in minus, & econuerso. vbi illa transmutatio quae est secundum quaetitatem: licet non sit verum augmentum, est tamen circa quantitatem & in quantitatem sicut in terminum ad quem, & a quantitate sicut a termino a quo: & hoc penitus absque subiectonisi per accidens. cum tamen omnes aliae sunt per se in ipsa quantitate vt in subiecto. Per accidens enim non est inconueniens quod idem sit subiectum transmutationis & terminus a quo, atque terminus ad quem. & hoc non secundum eandem rationem. Quia dimensio vt est determinata, terminus est a quo & ad quem: vt vero est indeterminata, subiectum est commune manens sub vtroque terminorum: vt sic huiusmodi transmutatio sit naturalis & modo naturae, praeter hoc quod non est ex potentia materiae, est tamen in potentia dimensionum determinatarum: quae in se quo ad hoc retinent vim materiae.
PER haec patet obiectum primum: dicendo quod hic in transmutatione circa species est subiectum & potentia transmutabile: quod licet non sit materia, vt ideo non sit illa transmutatio penitus modo naturae: est tamen habens vim materiae: vt secundum hoc sit naturalis & modo naturae ac si esset in materia.
On this page