Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 9
SEquuntur quaesita de creaturis materialibus secundum se. Et erant quaedam communiter perti entia ad omnes creaturas materiales: quaedam vero specialiter pertinentia ad hominem. Circa primum quaerebantur quatuor. Duo pertinentia ad principium materiale. Primum vt est principium generationis: vtrum ex costa possibile fuit formari mulierem sine materiae additione. Secundum vt est principium transmutationis: vtrum trans mutatio aliqua possit fieri sine subiecta materia. Et duo alia circa numerum qui est accidens quoddam consequens materiam, proponebantur sine argumentis. Primum de quadam eius appropriatione scilicet quare tricesimus fructus ab expositoribus sacris appropriatur maritatis. Ix. viduis: centenarius vero virginibus. Secundum erat de. xxx. &. lx. formatione: quare dicuntur transi re a dextera in laeuam.
CIRca primum arguitur quod sic. quia quando aliqua sunt: quorum vtrumque in se habet aliqua infinita: quantum potest fieri ex vno, & ex altero. Sed tam materia minima quam maxima aeque ha bent partes infinitas, quare si ex magna materia potuit fieri mulier, & ex parua. ergo &c.
IN contrarium est: quia tunc ex minima scintilla ignis posset fieri vnus globus vel vna gleba terrae, quid falsum est.
DIcendum quod quaestio ista quaerit de principio materiali quo ad potentiam passiuam generandi mulierem ex ea. Et quia materia costae potest dupliciter considerari: Vno modo secundum se: vt est mate ria simpliciter: Alio modo vt est sub dispositionibus & proprietatibus costae, aut aliarum dispositionum & qualitatum materialium: & differunt modi considerandi eam: Primus enim modus pertinet princi paliter ad considerationem metaphysici: Secunds vero ad considerationem naturalis siue physici: Si ergo consideremus materiam primo modo: sic dico quod quantum est ex ratione principii mat erialis existentis in costa, aeque possibile est formari mulierem de costa sine materiae alterius additione, & cum eius ad ditione: quia ad tot & tanta est in potentia minima pars materiae, & tota simul: quia in principio ma teriali nulla est differentia, nihil distinctum neque determinatum: secundum philosophum & commenento ii. Metaph. & habitum est in praecedente quaestione. Per hunc enim modum materia minimae scintillae sufficiens est ad formandum de ea totam molem mundi: sed hoc non nisi respectu agentis supernaturalis: qui potest agere ali quid ex materia secundum quod materia est absolute: non secundum rationes dispositionum naturalium in ea: quia quid magis est, potest agere non ex praeiacente materia. Respectu vero agentis naturalis, materia secun dum quod materia, non est in potentia vt aliquid fiat ex ea: quia agens naturale nihil natum est agere ex nuda materia: neque ex ea secundum quod materia est simpliciter: sed solum secundum quod est sub dispositionibus naturalibus, & non nisi iuxta modum illarum dispositionum: ita quod quicquid ipsa materia secun dum se esset in potentia ad aliquid, agens tamen naturale nihil posset agere ex ea nisi vt sub dispositionibus naturalibus: vt iam dicetur. aliter enim materia naturalis non est: nis scilicet vt est sub quibusdam dis positionibus naturalibus. Si vero consideremus materiam secundo mod. scilicet vt est sub dispositione di mensionum & densitatis costae: sic subdistinguendum est de modo formandi mulierem de essica Aut enim est intentio quaestionis de modo formandi mulierem secundum modum & cursum actionis naturalis aut secundum modum & cursum actionis supernaturalis. Si primo modo, sic subdistinguendum est quia modus formandi aliquid secundum cursum actionis naturalis potest intelligi vel ex parte prin cipii materialis, vel ex parte ipsius agentis. Si autem modus intelligatur ex parte principii materia lis, sic formatio dicitur fieri secundum cursum actionis naturalis, quando secundum possibilitatem naturalem illarum dispositionum formatur id quid formatur de materia illa. Actio enim secundum cur sum naturae procedens nihil producit ex materia nisi secundum possibilitatem naturalem dispositio num naturalium existentium in materia. Isto autem modo dico quod simpliciter impossibile est ex co sta fine additione materiae fieri mulierem: quia de materia sub minori quantitate secundum cursum naturae non est natum fieri maius sine materiae additione, nisi per rarefactionem. ita quod manente eadem & aequali densitate impossibile est omnino quod secundum cursum & modum actionis naturalis de minori fiat ma ius quod sit aequalis densitatis cum minore. Et si hoc simpliciter est impossibile ex parte materiae: omni- no est impossibile respectu cuiuslibet agentis: vt scilicet secundum cursum actionis naturalis faciat illud ex materia, quia si sic faceret ex ea: possibile erit illud sic fieri ex ea. Et per hunc modum non solum impossibile est materiam alicuius elementi esse materiam totius mundi: sed etiam est impossibile quod ex determinato raro, fiat determinatum densum: vt ex vno pugillo ignis vnus pugillus terrae: aut ex vno pugillo terrae: plus quam mille ignis. Determinatum est enim per naturam quod in aequali proportione tantum densum natum est fieri de tanto raro, & econuerso: & hoc diuersimode: secundum quod rarum & densum habent esse diuersimode sub diuersis formis elementi: vel mixti: vt quod ex vno pugillo terrae actione procedente secundum cursum naturae, non plus possint fieri quam. x. aquae: & econuerso vnus pugillus terrae non posset fieri ex paucioribus quam. x. aquae. Et secundum eundem modum se habet aqua ad aerem: & aer ad ignem: vt fiat semper processus secundum decuplum: & hoc in simplicibus elementis. In mixtis vero siue generetur ex alio mixto, siue ex elemento: similiter est determinata proportio in natura ex quanto denso, quantum rarum natum est generari: & econuerso. & hoc diuersimode se cundum diuersitatem formae substantialis eius quod generatur: & eius ex quo habet generari. Vnde se cundum philosophum. iiii. Physi. in fine, cap. de vacuo. Rarum & densum sunt principium omnis naturalis transmutationis secundum quod eas sequuntur aliae quatuor: quae sunt graue, leue, molle, durum. Graue enim & durum densa videntur: & econtra rara leue & molle. & secundum graue & leue sunt actiua motus localis: secundum molle & durum, omnis passionis naturalis. Si autem modus formandi aliquid secundum cursum naturalem intelligatur ex parte actionis: tunc formatio dicitur fieri secundum cursum actionis naturalis: quando fit in tempore debito naturae, quae non quaerit subitas mutationes fieri, nec eas facere potest: nisi vt sunt fines, siue in finibus aliarum transmutationum naturalium praecedentium in tempore: secundum quod determinat philosophus in. vii. Physi. Isto modo dico quod respectu agentis naturalis nullo modo possibile est mulierem fieri ex costa sine materiae additione: sed hoc non nisi propter modum ex parte materiae iam dictum, secundum quem necesse est agere agens naturale. secundum quem, vt dictum est, omnino impossibile est fieri mulierem ex costa fine additione a quocumque agente naturali. Respectu vero agentis supernaturalis bene pos sibile est ex costa fine additione materiae fieri mulierem. Potest enim deus agere mulierem fine addi tione ex costa: non modo naturae quantum est ex parte costae: non agende scilicet secundum dispositiones rari & densi: sed agendo secundum naturam potentiae materiae simpliciter, & agendo in tempore modo na turae. Sed tunc erit solum miraculum ex parte densi: densum scilicet manens in eadem dispositione densi extendendo secundum extensionem dimensionum maiorum ex minoribus. Si vero consideremus materiam vt sub dispositione dimensionum & densitatis costae: & intendat quaestio formationem muli eris fieri secundum cursum actionis supernaturalis: sic iterum solummodo ex costa fine materiae addi tione possibile est formari mulierem respectu agentis supernaturalis subite scilicet costam in mulierem transformando. Sed tunc concurrit duplex miraculum. Vnum iam dictum ex parte dimensionum. Alterum vero ex parte subitae actionis. Per iam dicta patet quomodo ambo argumenta procedunt secundum diuersas vias.
On this page