Text List

Quaestio 11

Quaestio 11

AD tertiam quaestionem propositam sine argumentis, Dicendum quod numeri dicti non appropriantur dictis statibus ex aliqua natura rei: sed ex similitudine & proportione quadam in illorum numerorum compositione, & viuendi modo in illis statibus. Est igitur intelligendum: quod duplex est modus viuendi. secundum quod est vita actiua & vira contemplatiua Quarum prima pertinet per se ad vitam beatam in futura gloria: secunda vero ad vi ltam miseram in praesenti tristitia: & quarum prima inchoata fuit quodammodo in vita beata status innocentiae in paradiso terrestri: sed intermissa homine de paradiso expulso: vt oporteat ipsum tribulari in vita actiua: quae deducitur per fidem, & bona virtutum opera secundum decem decalogi mandata: per quorum obseruationem reuertitur ad contemplanda aeterna. Actiua autem vita imperfecta est ex genere suo respectu contemplatiuae, & habet duplicem statum: insimum qui est com iugatorum: & superiorem qui est continentium post connubium. super quem est supremus virginum: quorum munditia congruens est statui contemplantium.

QVLAigitur insimus gradus vitae actiuae consistit in de i calogi obseruantia ex fide trinitatis: vt opera procedant ex fide: & fides viuificetur per opera: & sic ternarius fidei quasi multiplicatur per denarium mandatorum: talis autem multiplicatio denarii per ternarium & econuerso, exurgit in. xxx. numerum: quia igitur infimus gradus vitae actiuae consistit in decalogi ob seruantia ex fide trinitatis: sine qua non est salus: ideo tricesimus infimo statui in ecclesia, cuiusmodi est coniugatorum, appropriatur: quasi illorum qui regulariter obseruare non sufficiunt nisi decalogum multiplicatum per ternarium fidei trinitatis. Quia vero gradus superior post illum in vita actiua non solum in decalogi obseruantia simplici in fide trinitatis consistit: sed in illorum obseruantia perfecta: perfectio autem operum per senarium intelligitur: quia secundum legen. vi. diebus quibus licet operari, tota praesens vita decurrit: in perfecta autem obseruantia opera perfectionem generant: & ex perfectione generata opera perfecta procedunt: & sic senarius par fectus quasi multiplicatur per denarium operum: multiplicatio autem senarii per denarium & econuerso exuigit in sexagesimum numerum: quia igitur secunds gradus vitae actiuae consistit in perfecta decalogi obsernantia: ium sexagesimus. statui viduali qui est secunds post maritalem, appropriatur. Quia vero status siue gradus superior illis ab actione transfert se ad contemplationem, in qua vitae humanae perfectio consummatur, & quiescit in idipsum per contemplationem aeternorum, quasi denario mandatorum in seipsum deducto: ex qua deductione exurgit numerus centenarius: ideo dispositioni vitae perfectae contemplatiuae in virginibus appropriatur. Vnde dicit beatus Gretiu. super Eze, par. ii. Homil. v post medium. Fructus terrae bonae. xxx. affert: cum mens perfectionem fidei quae est in trinitate conceperit. lx. affert, cum vitae bonae opera perfecta protulerit: centum vero affert cum ad aeternae vitae contemplationem profecerit. Et est ista ratio siue expositio moralis. Alia vero est magis literalis accepta ex modo formandi numeros designantes dicta praemia. Trigesimus enim appropriatur coniugatis propter molle osculum digitorum: quibus formatur: quale solent exercere coniugati. Sexagesimus autem appropriatur viduis propter compressionem digitorum quibus formatur. vita autem viduarum in asflictione & com pressione habet esse. Centenarius vero appropriatur virginibus propter cireulum quem perficit vbi formatur: quo virginalis corona exprimitur: secundum quod haec omnia habent declarari in quaestio ne proxime sequenti.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 11