Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 12
AD quartam quaestionem de transitu numeri. xxx. &. lx. a dextra in sinistram: quae similiter sine argumentis proponebatur: Dico prout puto eam propositam fuisse oc casione cuiusdam consimilis quaestionis determinatae in nostro primo Quolibet qui. scilicet intendunt Hieronymus & Beda, cum dicunt de numero centenario quod transfertur a laeua in dextram. Hoc vltimum reuera dicunt ambo. sed hoc quaesitum non re cordor me scriptum vidisse ab aliquo expositorum sacrae scripturae. Supponendo tamen quod ita sit: Sciendum quod numeros transire a laeua in dextram vel econuerso, non est dictum propter aliquam naturam ipsorum numerorum vel naturalem conuenientiam ipsorum ad dextram vel ad sinistram. Discurrendo enim in formando numeros super articulos digitorum secundum modos quos expositores licet occulte insinuant: non est maior ratio quare incipiatur in vna manu quam in alia aut super vnum articulum vnius digiti: quam super alium eiusdem vel alterius digiti: sed totum hoc dictum est & inuentum a sanctis propter mysterium differentis praemii expressi per numeros coniugatorum viduarum & virginum: vt dictum est in praecedenti quaestione. Vnde de tali computatione non loquuntur glossae acceptae a Hiero. & Beda, nisi vbi est sermo de fructibus. xxx. scilicet. lx. &. c. vel aliquo istorum: vt Matth. xiii. super illud. Alia vero ceciderunt in terram bonam & dederunt fructum: aliud centesimum: aliud. lx. aliud. xxx. &c. & Marci. iiii. super illud. Et afferebat fructum vnum. xxx. glos. interlinea. in coniugatis. & vnum. lx. glos. in viduis. & vnum centesimum glos. in virginibus. & Matth. x. super illud. Qui non accipiat centum tantum. Est etiam notandum: quod licet sancti loquantur, de illo modo con putandi: quis tamen & qualis sit non plane exprimunt. propter quod diuersimo de assignatur a diuersis, nec est aliquis modorum assignandi contra quem non contingit opponere in aliquo de quo ponen tes illum plenam rationem reddere non possunt. de quibus vnum in praedicto Quolibet transitorie tetigimus non multum curantes de quaestione tanquam pene inutili: nisi propter intellectum aliquarum glossarum. Sed ne aliquid circa illam de contingentibus omittamus: nunc ad declarationem huius quaestionis & dictorum in illa quaestione, totam materiam vtriusque diffusius prosequamur.
EST igitur sciendum quod dicta computatio secundum plures habet fieri in duabus manibus & hoc secundum quosdam incipiendo in manu sinistra per hunc modum: vt videlicet summitas indi cis tangens primam iuncturam pollicis sinistrae manus significet vnum. tangens vero secundam signifi cet duo. pollicis vero extremitas tangens primam iuncturam indicis in extremitate palmae, signifi cet tria. tangens vero consimiliter primam iuncturam digiti medii significet quatuor. tangens similiter primam iuncturam digiti medici significet quinque: & similiter primam auricularis significet sex. & secundam eiusdem, significet septem. & tertiam, significet octo. & extremitatem eiusdem significet nouem. & deinde extremitatem medici, significet decem. Vlterius autem tangendo extremitatem medii & indicis &c. procedit compotus per articulares numeros acceptos per ordinem: qui sunt xx. xxx. xl. & sic deinceps vsque ad centum: ita quod in summitate digiti medii significantur. xx. in summitate indicis. xxx. & sic procedendo vlterius, sicut procedunt pueri solphicantes, formantur in extre ma iunctura medii. xc. & sic vt dicunt completur compotus in manu sinistra, & a sinistra manu proceditur in dextram: & in prima iunctura pollicis manus dextrae formantur centum: & si vlterius quis velit procedere, in secunda iunctura pollicis formantur. cc. & sic procedendo in dextra per centenarios si cut processum est in sinistra, formantur in vltima iunctura medii nongenta. & tunc procedendo a dextra in sinistram: in fsinistra formatur millenarius, vbi prius formabatur vnitas. Et patet quod in isto modo discurrendi nihil formatur super extremitatem pollicis: sed super iuncturas eius tantum: cum tamen in omnibus aliis digitis formantur nu meri tam super extremitates quam super iuncturas: cuius rationem assignet qui poterit.
SEcundus modus secundum alios assignatur penes diuersas complicationes & erectiones situsque atque contactus digitorum sic. Auricularius manus sinistrae reflexus & tangens medium palmae, signat vnum. cui medicus simili forma con iunctus signat duo: et medius simili forma adiunctus eisdem: signat tria, auricularis autem deinde sursum ere ctus signat quatuor. et simili modo erectus medicus signat quinque. deinde medius pari forma eleua tus medico vt prius reflexo signat sex. Auricularis autem super palmam in directum protensus signat septem. Medicus octo. Medius nouem. Summitas indicis tangens primam iuncturam pollicis signat decem. Summitas autem pollicis impressa inter indicem & medium sibi copulatos signat. xx. Summitas autem indicis iuncta summitati pollicis signat. xxx. Index & pollex in longum protensi & lateraliter iuncti signant. xl. Pollicis autem articulus superior curuatus super primam iunctu ram indicis signat. l. Index vero circuncingens partem pollicis sic curuatam signat. lx. Pollex vero erectus sub indice circunflexo vt prius, vngue tamen eius transeunte medium articulum indicis signat. lxx. Pollex similiter erectus infigens vnguem in medium articulum indicis similiter circunflexi signat. lxxx. Summitas indicis inflexa secundae iuncturae pollicis signat. xc. Deinde fiat transitus de sinistra manu ad dextram: & ibi signetur centum vbi in finistra manu signabatur. x. secundum Hieronice & Abacum: licet secundum Algoristas vbi prius signabatur vnitas: qui sic comparant centum ad mille, sicut vnum ad decem. Et procedetur vlterius per eadem signa in dextera manu sicut in sinistra: ita quod mille signetur in dextera vbi vnitas signabatur in finistra. Et sic in duabus palmis pro ceditur vsque ad decem milia exclusiue tantum secundum Abacum: licet secundum Algoristas vlterius su per brachia procedat scilicet vsque ad centum milia. Reuera iste modus signandi minus videtur conueniens quam praec dens. Qua ratione, n. tres digiti, auricularius, medicus, & medius circunflexi in medium palmae, & erecti iterum, & iterum protensi super palmam in directum, quilibet illorum signat tres numeros: simili modo index & pollex situati sin guli signare possunt similiter tres: quod non ponit modus iste. Item sicut contactus pollicis cum indice & medio diuersos designat numeros: similiter & contactus similes pollicis cum medico & auriculario aliquos numeros signare possent, quid tamen non ponit iste modus. Item pluribus aliis modis situs & con tactus digitorum possent diuersos numeros signare eadem ratione qua praedicti. nulla est ergo necessitas vt videtur, in istis modis signandi.
PROpter quod dixit quidam, dictum modum per complica tionem digitorum esse figmentum & falsam imaginationem: & quod retenta imaginatione quod vnus nu merorum de quibus est quaestio, transeat a finistra manu in dextram, & alii duo a dextra in sinistran impossibile est non errare in expositione dictorum verborum. Propter quod ponit quod ista computatio debet intelligi in vna manu tantum: dicendo quod in pollice nullius numeri fiat signatio: quia ipse est numerator: sed quod solum sit numeratio in quatuor digitis: inter quos, numerantenem scilicet & numeratos medius est maximus habens indicem a dextris versus pollicem, & medium atque auricularium a si nistris. In quolibet autem istorum quatuor digitorum est assignare quatuor puncta, tria in iuncturis: & vnum in summitate cuiuslibet. Quo posito quasi formando numeros omnes in manu dextra: dicit quod in infima iunctura indicis incipies numerare: & ibi signabis vnum: & in secunda duo: & in tertia tria: & in summitate eiusdem quatuor: & in summitate medii quinque, & in proxima iunctura eiusdem. vi. & in sequenti. vii. & in infima. viii. & deinde in insima iunctura medici. ix. & in sequente. x. in tertia. xi. in summitate vero eiusdem. xii. Deinde in summitate auricularis. xiii. & in proxima iunctura eius. xiiii. & in secunda. xv. in tertia vero. xvi. Deinde iterato incipies ab insima iunctura indicis, & ibi signabis. xvi. & sic deinceps vt prius vsque ad proximam iuncturam summitati auricula ris: vbi inuenies signari. xxx. in laeua. scilicet parte respectu medii: cum tamen numeratio incepit in dextera parte. Et tunc procedendo vlterius simili modo vt prius, assignabis in iunctura secunda auricu larii. xxxi. & in tertia. xxxii. Et adhuc tertio incipies ab insima iunctura indicis: & ibi signabis. xxxiii. & consimiliter vlterius procedes vt prius, & inuenies. lx. signari in summitate medici: & ita in parte sinistra. Deinde vlterius procedes & signabis in summitate auricularis. lxi. & in proxima iunctura lxii. & in secunda. lxiii. & in tertia. lxiiii. Et iterum incipies quarto ab indice vt prius: & signabis ibi. lx. & pr cedes signando & numerando vt prius, & inuenies in infima iunctura auricularis signarilxxx. De inde quinto incipies ab indice vt prius: & signabis ibi. lxxxi. & procedendo vt prius inuenies signari in insima iunctura auricularis. xcvi. Dein sexto incipies ab indice: & signabis in infima iunctura eius xcviii. in secunda xcviii. in tertia. xcix. in summitate vero indicis centum. & sic terminatur compotus in dextera parte in eodem di gito a quo incepit, faciens circulum: propter quod signat virginum coronam. Quia vero. lx. signatur in summi tate medici, qui breuior est medio & altior auriculari: ideo per illum numerum signatur praemium viduarum: quod est minus praemio virginum, & maius praemio coniugatorum. Tricesimus vero signatur in prima iunctura sub summitate auricularis, & tenet rationem vxoris, & medicus rationem mariti: propter quod ille numerus competit coniugatis. Quia ista opinio dicit in eadem manu debere acci pi dexteram & laeuam, & quod dextera & laeua non signant manus diuersas: sed situs in eadem manu diuersorum digitorum respectu vnius medii inter illos: & quod retenta imaginatione de dextera & laeua accipienda in diuersis manibus, impossibile est non errare in dictorum verborum expositio ne: non est verum vsquequamque. Quin enim in eadem manu illa accipi possunt: & secundum hoc vt signa tum est dicta verba exponi, non abnuo. nec tamen ex hoc potest concludi quod exponi non possunt accipiendo dextram & sinistram in diuersis manibus: & hoc diuersimode secundum duos modos iam expositos: & secundum illum tertium modum quem in dicto Quolibet quaestione. xxxvi. exposui. Si enim secundum Gregorium, & Augusti num, & alios sacros expositores, omnis expositio doctorum sacri canonis recipienda est, dum tamen consona sit fidei & moribus: multo fortius & quaelibet expositio circa verba expositorum, maxime quando sunt obscura, nec ipsi plane suam intentionem explicant, recipienda est: non autem tanquam mendax & erronea repellenda. Illa tamen magis est amplectenda quae dictis illorum magis concordat. Vnde quod in vna manu accipienda sunt dextera & laeva: & non in diuersis: hoc plane est contra Hieronymum: qui libro primo con tra louinianum quem aliqui apologicon vocant, parum post principium dicit sic. Centenarius numerus, diligen ter quaeso lector attende, de finistra transfertur ad dexteram, & eisdem quidem digitis: sed non eadem manu quibus in laeua nuptae significantur, & viduae, circulum faciens exprimit virginitatis coronam. Vbi aliqui forte viderunt falsam literam & affirmatiuam talem: sed in eadem manu: vt tunc sequatur negatio, non qui bus in laeua &c. Et habet falsitatem ista litera & quo ad patrem affirmatiuam, & quo ad partem negatiuam, quid patet de illa negatione, non quibus &c. per Bedam in fine magnae glossae marginalis, super illud Marc. iiii. Nemo est qui relinquit domum aut fratres &c. qui non accipiat centies tantum. In fine enm affirmat identita tem digitorum dicens sic. Centenarius a laeua translatus in dextram, licet eandem in flexu digitorum vi detur tenere figuram quam denarius in laeua: tamen quantitatis magnae superuadit. Ecce quod dicit, videtur te nere eandem figuram in flexu digitorum. & si hoc, ergo & eisdem digitis: vt plene patet in duabus exposi tionibus praedictis: secundum quod iam etiam dicetur. Beatus vero Grego. in secunda parte super Eze. Homilia v post medium, plane exprimit diuersitatem manuum, sic dicens. Sinistra nostra est vita praesens. Dexte ra vero est vita futura. Et recte per centenarium numerum aeternae vitae contemplatio designatur: quia cum post xxx. &. lx. ad centesimum numerum peruenimus: ibidem centenarius numerus in dextram transit. fides autem atque operatio adhuc in finistra est: quia hic adhuc positi & credimus quod non videmus: & optamus vt videamus. Cum vero iam se animus in contemplatione vitae aeternae suspenderit: quasi ad dextram ma num compotus venit. Ecce dicit quasi ad dextram manum: non autem quasi ad dextrum latus digiti medii. Quid autem dicit ista opinio quod retenta imaginatione de finistra & dextra in diuersis manibus impossibile est in dictorum verborum expositione non errare: bene verum est quo ad assignationem transitus. xxx. &. lx. a dextra in sinistram: quia hoc omnino non possunt assignare duae primae expositiones: quia compotum incipiunt in finistra: in qua formantur. xxx. &. lx. solum autem transitum centenarii a sinistra in dexte ram possunt assignare: vt dictum est. Sed incipiendo compotum in manu dextra, & transeundo ad sinistran & ab illa iterum reuertendo in dextram: secundum illam expositionem quam in alio Quolibet posuimus: absque omni errore contingit assignare transitum. xxx. &. lx. a dextra in sinistram: & essetum a finistra in de xtram. Quod vero ista tertia expositio dicit circa appropriationem. xxx. coniugatis: quia. xxx. in prima ium ctura sub summitate auricularis terminatur, & tenet ille digitus personam vxoris, & medius personam mariti: non est verum: immo coniugati signantur per indicem, & pollicem, secundum glos. Hieronymi interlinea. super illud Marc. iiii. Et afferebat vnum. xxx. Glos. in coniugatis: quos signant index & pollex quasi blando osculo iuncti. Quid etiam innuit Hieronymus contra louinianum dicens sic. Trigita re feruntur ad nuptias: nam & ipsa digitorum coniunctio quasi molli osculo se complexans & foederans maritum pingit & coniugen. Huic dicto bene concordant primae duae expositiones: quia ambae dicunt vt patet inspicienti eas. xxx. signari per summitatem indicis tractam a pollice. Modus autem quo ista tertia expositio. lx. appropriat viduis, satis competens est: quia in summitate medici signat. lx. qui propter suam breuitatem deprimitur a medio: & quia in hoc quo ad modum depressionis: licet non quo ad modum signationis concordat prima dictarum expositionum: quia signat. lx. in secunda iun ctura sub extremitate medii: vt patet inspicienti eam. Quae tamen iunctura comprimitur a duobus ar ticulis medii quando reflectuntur super eam. Propter quid dicit Hieronymus contra louinianum. Sexagita ad vidu as referuntur: eo quod in angustia & tribulatione sunt positae. Vnde & superiore digito deprimuntur. Quam toque maior est difficultas expertae quondam voluptatis illecebris abstinere: tanto maius & praemium. Modus autem quo ista tertia expositio centum appropriat virginibus, non est conueniens: nec congruit dicto Hieronymi aut Bedae. licet enim ab eodem digito incipiat in quem terminatur: vt dicit ista opinio, non tamen in eundem punctum terminatur a quo incipit: vt patet illam expositionem inspiciendo: quod requirit circulus. Discordat etiam ab expositione Bedae praedicta de centenario: quod ean dem videtur habere figuram in flexu digitorum in dextera, quam denarius in laeua. Quid etiam nullo mo do potest teneri in ista tertia expositione: quia in ea pollex signat centum in summitate indicis: &. x. in media iunctura medici. Similiter propter eandem rationem non potest sustineri prima dictarum expositionum: vt patet inspicienti signationes. Sed huic dicto omnino concordat secunda expo sitio. vt enim patet inspicienti eam, eisdem digitis secundum eandem inflexionem: licet in alia manu, for mantur. c. &. x. Quod intendebat Hieronymus cum dixit. Centenarius numerus diligenter quaeso: vt supra. Secunda etiam istarum expositionum nullo modo potest assignare centesimum fieri circulo exprimente virginum coronam: quia non incipit a puncto in quem terminatur: vt patet inspicienti. Si autem inspiciamus illam expositionem quam alias posui, videtur mihi quod magis sufficiens, & compendiosior sit caeteris. quoniam modus computandi quem assignat, nihil omittit ex numeris inter centenarium numerum, & vnitatem primam: vt faciunt duo primi modi: nec omittit aliquam diuisionem, aut extremitatem in tota manu, in qua non assignet aliquem numerum: sicut facit quilibet dictorum trium modorum: neque pluries reuertitur ad signandum plures numeros super idis: sicut facit tertius modus. Congruit etiam magis dictis expositorum: aut saltem minus repugnat. Quod vt ostendamus, compotum incipere debemus super iunctu ras & extremitates pollicis dexterae manus: secundum modum expositum in dicta quaestione: sed ab alia extre mitate pollicis incipiendo quam diximus incipiendum in dicta quaestione. Diximus autem ibi quod incipiendum esset a trunco brachii. hoc enim sufficiebat ibi ad ostendendum transitum centenarii: & sufficeret hic ad ostendem dum transitum. xxx. &. Ix. Quo ad hoc enim nulla est differentia siue incipiatur a trunco brachii siue super vnguem pollicis. Sed incipiendo super vnguem pollicis illam expositionem facilius concordabimus dictis expositorum sa crae scripturae. Incipiendo ergo compotum super vnguem pollicis dextri exterius, ibi formabimus vni tatem: & discurrendo vt ibi descriptum est reuertemur ad summitatem eiusdem pollicis interius: & ibi per tactum indicis dextri assignabimus. x. & deinde eodem modo super summitatem vnguis indicis exterius formabimus. xi. & post discursum, vt prius, reuertendo ad indicis summitatem interius, ibi per tactum pollicis signabimus. xx. & consimili modo primo signabimus super extremitatem medii digiti eiusdem manus exterius. xxi. Et reuertendo super extremitatem eiusdem digiti: per tactum pollicis in dice super pollicem reclinato, signabis. xxx. & sic vlterius per alios digitos eiusdem manus. In qua completo compoto in. l transiemus ad manum sinistram signando. libr. super vnguem pollicis exterius: & discurrendo reuerti debemus ad summitatem eius interius: & ibi signare. lx. & consimili modo per omnes digitos alios manus fini strae, & inueniemus centum formari in summitate interiore auricularii. Et quia isti numeri. x.xx. xxx. & cae teri consimiles ipsis complentur in totis digitis: alii vero numeri formantur prius ipsis in articulis singulis digitorum: ideo in dicta quaestione illos numeros. x. xx. xxx. & caeteros huiusmodi appellamus numeros digitos, & alios maxime vsque ad. x. numeros articulos: licet Algoristae contrario modo appellare solent eos: dicendo quod numerus articulus est omnis numerus diuisibilis in. x. partes aequales. Digitus vero secundum eos est omnis numerus minor denario. Quibus suppositis patet concordia huius expositionis cum dictis sanctorum. patet enim quomodo in formatione. xxx. pollex & index coniuncti sunt quasi molli osculo, indice scilicet reclinato super pollicem tangentem summitatem mollem digiti medii: quasi ambobus super ipsum recumbentibus: vt super lectum mollem. Quod apparent dicere interlinea. glos. Matt. xiii. & Hieronymus contra louinianum. Propter quod numerus. xxx. nuptis appropriatur: quia nupti in lecto solent coniungi molli osculo. Nec differt hic in hac expositione, & in praecedentibus: nisi quod in illis formatur. xxx. ex sola coniunctione pollicis & indicis inter se: hic vero vt ambo coniuncti reclinan tur super medium, quod expressius indicat coniunctionem maritalem. Similiter multum concordat ista expositio appropriationi. lx. viduis: quia signatur per indicem tangentem summitatem pollicis interius in manu sinistra si ne reclinatione super mollem extremitatem interius digiti medii: quasi abstinendo se a conmixtione maritali. Quid satis concordat dicto Hieroysicae supr hoc contra louinianum: vt patet inspicienti. Similiter concordat ista expositio in appropriando centenarium virginibus, iuxta illud Hieroysi dictum contra louinianum. Centenarius de finistra transfertur in dextram: eisdem quidem digitis quibus in laeua signantur nuptae: sed non in eadem manu, quia vt dictum est, viduae signantur in sinistra in interiore extremitate pollicis tactu indicis sinistri. Centena rius autem licet primo formatur in interiori extremitate auricularii, translatus tamen in dextram formatur super summitatem pollicis interius per tactum indicis dextri: quasi incipiendo nouum modum signandi numeros ab interioribus digitorum. scilicet super eadem signa quae prius: quemadmodum prius ibidem formabantur. x. Et eisdem quidem digitis vt dictum est, signabatur viduis. lx. in laeua, &. xxx. nuptis: sed reclinando super extremitatem medii: in manu tantum dextra. Vnde cum dicit Hieronic. Quibus in laeua signantur nuptae: ibi fiat punctatio: vt post pausam sequatur, Et viduae: sed non in eadem manu. Huic expositioni etiam concordat quod sequitur in dicto Hiero nymi: Circulum faciens exprimit virginitatis coronam. lste enim modus compoti facit circulum perfectum & inte grum, nec plus nec minus per omnes digitos, & articulos, & summitates duarum manuum discurrendo, quod non fa cit in aliqua aliarum expositionum: sicut patet inspicienti eas. Sed vnum obest: quod isti expositioni non video posse concordari: quod scilicet dicit illa glossa. Mat. xiii. Centenarius a laeua translatus in dexteram, eandem te net digitorum inflexionem quam denarius in laeua. vbi si non adderet in laeua, concordaret: vt dictum est. Sed si in laeua intelligatur additum, concordari non potest: quia secundum hanc expositionem. x. in lae ua formari non habet. Et sic patet quod respiciendo omnes dictas quatuor expositiones, extra quas nec vidi nec audiui de alia: nulla earum omnino concordat dictis expositorum. Vnde putandum est istas quaetuor magistrales esse: & dictos expositores habuisse aliam praeter has: quam non explicauerint: & ideo per dissuetudinem vsus nobis re mansit incognita.
SED forte contra istam expositionem aliquis opponens dicet: quod secundum istam expositionem cem tenarius a laeua non transit in dextram: immo terminatur in sinistra: & ibi sistit. Item nec. xxx. transit a dexte e ra in laeuam: sed manet in dextra. Item nec. lx. transit a dextra in laeuam: quia non formabatur in dextera nec formatur statim in transitu a dextera in laeuam. Etiam discordat haec expositio omnino illi glossae margina. super illud Matth. xiii. Alia vero ceciderunt in terram bonam & dederunt fructum: aliud centesimum, aliud. lx. aliud. xxx. quae dicit sic. Triginta referuntur ad nuptias. lx. ad viduas: centum qui numerus est iam in dextra: vel centum qui transfertur in dextram: significat aeternam beatitudinem. siquidem. xxx. &. lx.: con tinentur in laeua: sed centum transit in dextram. Secundum istam enim expositionem. xxx. nullo modo continem tur in laeua.
ITEM dicet forte adhuc aliquis quod pollex habet vnum articulum minus quam alii digiti: & ita in eo non sunt nisi quatuor diuisiones secundum tres articulos: cum alii habent. v. diuisiones inter. iiii. articulos, con putando extremitates pro diuisionibus: ac per hoc in pollice vsque ad truncum brachii, non possunt signari nisi. viii. numeri: cum tamen in aliis digitis possint signari. x. & propter hoc non potest complete formari numerus centenarius in duabus manibus: quia deficiunt. iiii. numeri. Et ideo secundum istum mo dum computandi non potest dici quod centenarius formatus in laeua transeat in dexteram, vel quod statim formetur in dextera.
ET est dicendum ad primum: in quo patebit responsio ad quaestionem propositam: quod secundum modum assignatum in praenominata quaestione determinata a nobis in alio quolibet: debet intelligi forma tio centenarii in manu sinistra: & tunc demum assumpto augmento transitus eius a sinistra in dexteram. Secundum enim quod dictum est iam supra: signatio dictorum numerorum siue in vna manu siue in duabus non est ex natura numerorum aut manuum: sed ad designandum in exemplo sensibili & proportionali diffe rentiam praemiorum spiritualium, coniugatorum, viduarum, & virginum. Quia igitur vt iam praedictum est secundum beatum Ambrosium, per sinistram intelligitur vita praesens: in qua sunt fides & operatio vitae actiuae: per dextram vero intelligitur vita gloriae: in qua est perfecta speculatio vitae contemplatiuae: quae quidem incepit in beatitudine status innocentiae sicut in dextera: in quo fuissent coniuges: licet forte non viduae, nec vir gines: idcirco compotus numerorum designantium praemia vitae humanae, incipere debuit a manu dextera & in ea primo formari numerus. xxx. coniugum. Homo autem postquam a statu illius beatitudinis cecidit: vt casus fiat ei occasio gloriosius reuertendi ad statum beatitudinis angelorum, oportuit ipsum in vita praesentis miseriae ad statum maioris perfectionis transire quam erat status coniugalis in paradiso. Vnde non sistitur in. xxx. formato in manu dextra: sed vlterius transitur ad. lx. viduarum formandum in manu si nistra: & ab illo vlterius ad centenarium virginum. licet non in eisdem personis in quarum statu perfectio com templationis adhuc in praesenti vita inchoatur. Propter quid centenarius in sinistra per quem praesens vita intelligitur, primo formatur: & crescit: vt demum ad dextram gloriae transferatur, & ibi accepto debito augmento perficiatur: dicente Grego. vt habitum est iam. Cum iam se animus in contemplatione vitae aeternae suspenderit, quasi ad dextram manum compotus venit. Nota quod dicit cum iam: adhuae scilicet existens in sinistra huius vitae: tunc demum quasi ad dextram manum venit: vt non sic fiat transitus: vt scilicet centenarius contemplatiuae primo formetur in dextra: sed vt iam formatus primo in sinistra post aliquod crementum tunc demum transferatur ad dextram: vt ibi cremento perficiatur. Aliter enim nihil esset dicere quod numerus csse tenarius transiret aut transferretur: quia transire aut transferri non posset nisi iam existens aliquo modo & formatus. Existens enim in vita ista: per contemplationem stat in porta templi caelestis exteriori: a qua oportet currere per spatium centum cubitorum vsque ad portam interiorem qua intratur in dextram vsque ad tem plum gloriae. iuxta illud quod dicitur Ezech. xl. Et mensus est a porta vsque ad portam centum cubitos. Signi ficat enim spatium illud centum cubitorum perfectionem contemplationis praesentis vitae: quae per latitudinem centum cubitorum currendo acquiritur quousque ad portam interiorem peruenitur: quam cum intrauit: tunc primo transit a sinistra in dextram. illi enim centum cubiti se habent ex parte finistra. Vnde Grego, per iii. super Eze. homil. vii. circa medium, exponens illud Ezech. xl. Et mensus est a porta vsque ad portam. c. cubitos, dicit sic. Quia aditum atrii interioris videt perfectio, necesse est vt per vitam perfectionis currat & a porta in choationis vsquequo ad consummationis ingressum perueniat. Mensuretur ergo atrium interius quo ab exterioribus vsque ad perfectam interiorem tenditur centum cubitis: vt qui intrare amando coepit, latitudinem perfectionis habeat in mente: quatenus in eo quem diligit nec aduersa coangustent: nec prospera eleuent: sed transitoria cuncta despiciens quousque ad gaudia secreta perueniat: per atrium perfectionis currat. Per hunc ergo modum intelligamus centenarium numerum transire a finistra in dextram: vt scilicet in finistra primo formatus, ibidem perfici incipiat: & post augmentum: tunc deinde cum suo augmento in dextram transeat: & ibi persectum augmentum accipiens: in dextra perficiatur & maneat. Non obstante ergo quod cssetenarius terminatur in sinistra perfectionem suam incipiendo: vt dicit obiectio: formatus tamen transit in dextram ibi perfectionem completam accipiendo. Propter quod glossa praedicta. Matth. xiii. dicit quod c. numerus est qui iam in dextra est. Nec in hoc contenta est: sed addit, ve lci c. qui transfertur in dextram. & hoc ideo: quia haec est disiunctiua artis: & veritatem habet pro vtraque parte. c. enim iam est in dextra perfectus post translationem eus: sed prius transfertur in dextram a sinistra in qua erant formatus: vt dictum est.
AD illud quod arguitur setun do de. xxx, quod etiam secundum istam expositionem non transit a dextra in finistram: sed manet in dextra, quod pro prie pertinet ad propositam quaestionem: Dicendum quod coniugium cui appropriatur persectio. xxx. primo incepit in dextra: quia in paradiso vt dictum est. lpsum tamen ex se non ponit statum perfectionis etiam vt fuit in paradiso: secundum quod alibi declarauimus: nec maxime post lapsum hominis in peccatum: vt est in vita praesen tis miseriae. Vnde coniugium ex ratione coniugii in se persectionem non habet: sed vt perficiatur transit in statum viduarum. Et quia illum vt dictum est non inuenit nisi in sinistra praesentis vitae, ideo. xxx. significans praemium coniugum: quamquam incipit & formatur in manu dextra: tamen competenter dicitur transire a dextra in si nistram: vt in sinistra in vlteriorem perfectionem ratione status tranfformetur.
ET quid assumitur de. lice, quod non transit a dextra in laeuam: quia non formatur in dextra: quid etiam proprie pertinet ad istam quaestionem: Dicendum quod viduitas ortum non sumit nisi a coniugio dimisso vel soluto: quia non potest esse vidua nisi prius nupta. Propter quod licet non primo signatur. lx. qui praemium viduarum significat, in dextra: tamen competem ter dicitur transire a dextra in sinistram: quia ortum habet ab eo quod signatum in dextra propter persectio nem habendam transit in sinistram vt dictum est. Propter quid etiam vterque horum numerorem scilicet xx. & lxproprie dicuntur manere in sinistra, & contineri. vt dicit praedicta glos. Matth. xiii. Neutrum enim illorum quorum praemium significant illi numer. scilicet nec viduitas, nec matrimonium, transire potest extra finistram: quia non sunt status nisi vitae praesentis: nec ad statum virginum transire possunt: cum de corrupta virgo fieri non possit secundum Hierony.
AD illud quod obiicitur tertio: quod pollex habet vnum articulum minus quam alii digiti &c. Dicen i dum quod tam rude non oportuit opponere in ista materia: vbi non est disputatio de substantia & natu ra articulorum: sed de modo signandi numeros in iuncturis vel in extremitatibus. Pollex autem licet non habet nisi tres articulos, proprie loquendo secundum naturam & substantiam digiti: quia non habet nisi tria ossa in tribus articulis: cum alii habeant quatuor scilicet inter summitatem truncum brachii totum appellando digi tum extenso nomine: quia, proprie loquendo non dicuntur digiti nisi distincti secundum volam manus: communiter tamen loquendo de digito & vocando articulum id quid est medium contentum inter duas iuncturas, siue fuerit os siue neruus: sic pollex competenter dicitur quantum sufficit ad propositum, habere quaetuor articulos & quique diuisiones sicut alii digiti. habet enim quendam neruum grossum & durum qui protenditur a tertio articu lo pollicis osseo vsque ad truncum brachii, quo pollex brachio ligatur: & est ille neruus inter duas diuisiones sicut sunt & articuli ossei. & sic tot numeri formantur in pollice quot in aliquo aliorum digitorum: & perfecte formatur numerus centenarius in laeua, nec deficit, nec abundatur: vt visum est: & sic formatur primo in sinistra: & formatus transfertur in dextram secundum praedictum modum.
On this page