Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 13
SEquuntur quaesita pertinentia ad hominem specialiter. Vbi primo quaerebantur quaedam pertinentia ad esse hominis. Deinde quaedam alia pertinentia ad eius bene esse. Et circa primum istorum quaerebantur quinque: tria ex parte animae intellectiuae: quartum ex parte corporis: quintum vero ex parte compositi ex corpore & anima Quorum primum erat de anima separata. vtrum idem sit esse animae separatae quid erat coniunctae. Secundum erat de anima coniuncta: vtrum in telligere possit vniuersale. Tertium vero erat de ipsa communiter pro vtroque status Vtrum intellectus possit informari specie aliqua aut habitu absque actu consideram di secundum illam speciem aut habitum. Quartum: vtrum possibilis sit resurrectio corporum humanorum. Quintum vero: vtrum sit possibile hominem esse sine quantitate.
CIRca primum arguitur quod non sit idem es se animae separatae quod erat coniunctae, quoniam si animae coniunctae & separatae esset idem esse, & eadem operatio quae sequitur esse: consequens est falsum. non enim est idem intelligere animae separatae & coniunctae: quia coniuncta intelligit cum phantasmate: non autem separata. ergo &c.
CONtra. eadem forma semper habet idem esse: quia esse est a forma. sed anima est semper eadem forma siue fuerit coniuncta, siue separata. ergo &c.
DIcendum ad hoc: quod sicut ens tripliciter dicitur: Vno enim modo significat naturam & essentiam rei: & hoc modo est ens id quod est natura siue essentia aliqua: cuius diximus superius per se ideam esse in deo: & est illud quod praedicatur de praedicamen tis: Alio mod dicitur aliquid ens secundum animam, quod philosophus in. v. Metaphya appellat ens verum: Tertio diciturens id quid est aliquid in effectu extra animam: consimiliter cum ens dicitur ab esse, esse triplex est scilicet esse quiditatiuum quod indicatur per definitionem: cum dicitur quod est omnio praedicansquid est esse. Tali esse dicitur vnumquidque esse id quod est. per essentiam & a forma sua: vt esse homo dicitur habens formam hominis: & oculus dicitur habens formam oculi- alias enim non est homo aut oculus nisi aequiuoce: & hoc esse est rei essentiale: & reducitur ad praedicamentum de genere quod convenit rei ex eo quod est natura & essentia quaedam, cui accidit vtrumque aliorum esse scilicet in in tellectu & in re extra: vt alibi saepius determinauimus. Et de isto triplici esse sciendum quod dupliciter attri buitur alicui: vt cuius est, & vt quo est in eo cuius est. Primo modo solum est principaliter eius quod est aliquid perfectum in natura & essentia: & quod in se natum est existere: siue in intellectum, siue in re extra, primo modo in habentibus formam in materia: hoc est in compositis ex materia & forma: est per se & principaliter compositi. Se cundo autem modo formae. Compositum enim est illud cuius principaliter est idea, & quid est principaliter aliquid par essentiam siue quidquid est. & ideo est id quid principaliter in intellectu est: vt eius per se obiectum: est etiam id quid pri cipaliter existit in re extra. Sed hoc totum conuenit ipsi composito per formam: secundum quod forma aliter est actus compositi: aliter materiae: dans ei quod sit aliquid compositi. secundum triplicem modum essendi praedictum qui conue nit composito principaliter. lpsa eim in composito perfectius esse habet a formaquam nata est habere in se separa ta: inquantum materia ex se non est nisi aliquid in potentia ad compositum: & forma est actus complens potentiam illam. Per hanc enim compositum & quidquid est habet esse vnum: secundum determinationem philosophi. vii. &. viii. Meta. Est autem actus compositi tanquam eius quod est aliquid in esse constitutum formaliter per formam in illo triplici esse. Nunc autem quaestio proposita quaerit de esse attributo animae: vt quod est. Et est intelligendum: quod licet vt dictum est esse secundum triplicem modum iam dictum principaliter attribuitur composito vt quod est: attribuitur tamen quodam modo & formae & materiae: & de illa attributione qua attribuitur formae quae nata est separari, proposita est quaestio. Et est dicendum descendendo ad quaestionem: quod in attributione qua esse attribuitur alicui vt quod est ab aliquo & quo est: non est alicuius vt quod est principaliter: nisi quia est aliquo modo eius quo est. esse enim quod nullo modo est formae non posset ipsa forma dare composito. cius autem non est esse nisi ex eo quod ali quid est siue in essentia, siue in existentia, siue in intellectu, vel extra ipsum. esse autem aliquid secundum se aliquo trium modorum non conuenit ei nisi quia est aliquid in sua causa, vel principio, vel formaliter, vel effectiue Quia enim est aliquid formaliter per ideam in suo principio: est aliquid per essentiam: & per hoc etiam est aliquid in intellectum. Quia vero est aliquid in suo principio per actualem efficientiam, est aliquid in re extra. Nunc autem manifestum est quod forma in se nata existere extra suum compositum: cuiusmodi est anima rationalis, non est aliquid aliud in suo principio aliquo dictorum modorum separata & coniuncta. licet separata non est quo aliud ha bet esse: quia nulli ipsum conmunicat: sicut cum est coniuncta. Idcirco dico quod esse vnum & idem est ipsius animae separatae & coniunctae: sed alio & alio modo. quemadmodum alio & alio modo est aliquid separata & coniuncta. Licet enim sit idipsum separata & coniuncta: quia tamen id quod est naturaliter, natum est esse in alio: & actus & perfectio est. Praeter autem huiusmodi esse est quod sit extra ipsum: quid autem est praeter rationem suae naturalitatis deficit a perfecta ratione eius quod est in se: quia non est sine naturali dependentia ad illud: quae terminata est cum fuerit in illo. propter quod tunc solum est in perfecta ratione sui esse. ideo anima separata quia naturaliter nata est esse in alio vt in suo perfectibili: ideo quodammodo imperfecte est id quod est donec sit in illo. Propter quod consimiliter & imperfecte habet rationem sui esse donec habuerit ipsum in illo: & vlterius etiam imperfecte habet ra tionem suae, propriae operationis: vt ideo secundum quod dicit Augustinus xii. super Gen. animae beatorum quousque resumpserint sua corpora, retardentur ne perfecte possint ferri in illud caelum increatum. Et secundum hoc concedenda est se cunda ratio. Ad primam quia sophistica est: Dicendum quod eadem est operatio animae separatae & coniunctae: quia ab vna & eadem potentia ipsius animae egrediens. Est enim vnus actus intelligendi specie coniunctae & separatae: li cet alio & alio modo intelligendi in phantasmate & fine phantasmate, quarum solam illam quae est in phantasmate exercet in corpore praesentis mortalitatis: illam autem aliam exercet separata: & etiam exer cebit resumpto corpore glorioso: & multo perfectius in illo quam faciat modo separata.
On this page