Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 14
CIrca secundum arguitur: quod anima coniuncta non possit intelligere vniuersale: quia natura vni uersalis est separata a materia: & eo quod est hoc & nunc. Operatio autem intelligendi animae coniunctae per se est coniuncti ex hac anima & hoc corpore secundum philosophum: ita quod anima coniuncta non intelligit nisi quia coniunctum intelligit per ipsam, operatio autem eius intelligendi est vt est coniuncta: non separata: quia non potest operatio magis esse separata quam sit substantia operantis. sed operatio coniuncta vel coniuncti non potest esse circa obiectum separatum quia est ei improportionale. ergo &c.
IN contrarium est philosophus: qui determinat in tertio de anima: quod ipsa intelligit vniuersale. & tamen non loquitur de eius intelligere nisi secundum quod est coniuncta, quaere &c.
DIco ad hoc quod vniuersale est proprium obiectum intellectiuae virtutis & operationis intellectualis siue fuerit coniuncti & coniuncta, siue separati & omnino separata: ita quod nec singulare possit intelligere nisi in ratione vniuersalis: secundum quod alibi determinauimus. Et hoc conuenit animae rationali ex duobus. Quorum vnum est quod ipsa in essentia sua & substantia est immaterialis & separata a materia: in eo quod non habet materiam partem suae essentiae: licet per essentiam suam sit perfectio & actus materiae in homine. Aliud vero est quod intellectiuam potentiam similiter ha bet separatam sicut & suam essentiam: quia non fundatur in aliquo materiali, sed tantum in animae essentia, vt alibi determinauimus: in quae nulla est matia: & cum hoc ha, proprium modum separationis, quem non ha ipsius animae sba: quia non est. actus & perfectio matiae siue alicuius matialis: vt organi corporalis: quemadmodum substantia animae est actus & perfe ctio materiae & corporis: & similiter vires sensitiuae: quae ab eius essentia sm actum fluentes ex ea vt corpus sunt actus & perfectio corporis siue organi corporei: secundum quod hoc de substantia animae & viribus sensitiuis deirminat philosophus. ii. de anima. de intellectu autem & sbae animae immatialitate, deiminat in. iii. de anima. Quia igitur essentia animae in se aequa immatia. lis est, & separata a matia, quae posset esse vel deberet pars suae essentiae: & similiter potentia eius intellectiua aeque esti materialis & separata a finito materiali, & similiter a materia & organo corporali, cuius posset aut debe ret esse actus: & hoc siue ipsa anima fuerit separata siue coniuncta: idcirco dicendum quod vniuersale solummodo est per se obiectum animae separatae & coniunctae aequaliter: licet alio modo intelligat ipsum coniuncta & separata: vt dictum est in fine praecedentis quaestionis. & concedenda est auctoritas philosophi ad hoc.
AD rationem in oppositum, quod opera tio intelligendi animae in corpore est per se coniuncti: ergo non est eius obiectum separatum: in hoc est tota difficultas quaestionis: & proptir hoc introducta fuit. Et est dicendum ad hoc: quod in actu intelligendi est considerare duo: & quid intelligit & quo intelligit. & hoc dupliciter: aut vt proximo elicitiuo actus intelligendi: aut vt remoto. Quod intelli git anima existente coniuncta, est coniunctum: vt totus homo compositus ex anima & corpore. quo intelligit vt principio elici tiuo remoto: est ipsa substantia animae: in quae fundatur vis intellectiua, quo vero intelligit vt elicitiuo proximo: est vis siue potentia intellectiua per se & praecise fundata in essentia animae, manens semper actu in ipsa: non fluens ab ipsa secundum actum in materiam & organum, cuius sit actus per illam potentiam: quemadmodum vis sensitiua fluit ab ipsasum actum in materia & organo eius, cuius sit actus per huiusmodi potentiam: ita quod talis potentia non habet sm actum fundari in essentia animae nisi vt in radice & in potentia tantum: donec sit actus corporis & per hoc fluat in ipsum coniunctum secundum actum sensitiua potentia. Quo autem intelligit homo vt vi elicitiua remota est sba ipsius animae: qua. scilicet in ipsa est Ium actum huiusmodi potentia: quae etiam est in materia, per hoc quod substantia animae est in ipsa vt actus eius: cum tamen potentia non est in matia vt actus eius, neque vt in quo fundatur. Vnde licet non sit differentia inter actum videndi oculo corporali & actum intelligendi quantum est ex parte agentis: quia sicut in actu videndi non videt principaliter virtus visiua: sed totus oculus compositus ex corporali organo & vi visiua quae est forma & actus eius: quemadmodum anima est forma & actus totius corporis organici: iuxta illud quid dicit philosophus in secundo de anima: Si oculs animal esset, visus esset eius anima. &c. licet non sit omni no simile vt iam videbitur, est tamen magna differentia quantum est ex parte eius quo agit: quia actum videndi elicit oculs mo tus ab obiecto in vi visiua: vt aliquo quid fundatur in essentia animae non praecise nisi vt in potentia & vt in radice & pri cipio primo atque remoto: sed vt est forma & actus materiae siue corporis: & ideo fundatur in illo composito sbali secundum actum non solum vt est compositum substantiale: sed vt est dimensionatum & sensibili obiecto proportiona. tum: vt secundum hoc aliter anima est actus corporis organici per suam substantiam: aliter vero per suam potentiam quia per substantiam inquantum est compositum substantiale simpliciter: per potentiam vero quantum est quid organicumn di mensionatum: & hoc quo ad alias potentias ab intellectu a quo. ad potentiam enim intellectiuam neutro modo est actus. Vnde actum intelligendi elicit totus homo motus ab obiecto vi sua intellectiua: vt aliquo quid praecse fundatur in essentia animae: vt in principio proximo & secundum actum: non vt est forma & actus corporis siue materiae: quia nec fundatur in ipso composito: nec fluit vllo modo ab anima in corpus siue in substantiam materiae neque in aliquid di mensionatum: aut quacumque corporali dispositione affectum. & sic per huiusmodi potentiam anima nullo modo fit actu materiae aut corporalis cuiuscumque. aliter enim per ipsam non intelligeretur vniuersale: neque ab ipsa anima: neque a coniuncto: sicut neque per vires sesitiuas sentitur vniuersale: & non esset intellectus nisi quidam nobilior sesus & virtus materialis: vt quidam philosophi errantes posuerunt.
AD argumentum igitur descedendo dico: quod licet totum coniun ctum intelligit sicut & sentit, id tamen quo intelligit nullo modo est coniunctum: sicut id quo sentit: quia non fun datur in coniuncto vt in principio proximo sicut fundatur sensus: neque fluit ab anima in coniunctum aut in materiam siue corpus sicut fluit sensus: neque est vllo modo actus materiae, aut coniuncti, sicut alicuius corporis. Nunc autem ita est in omnibus viribus, quod operatio agentis non determinatur neque proportionatur agenti nisi sm rationem & proportionem eius quo agit, quaere neque similiter obiectum. Quare cum vt dictum est vis intellectiua omnino est separata secundum rationem actui a corpore & materia: quare similiter & operatio atque obiectum. Et quid assumitur: non potest operatio magis esse separata quam sit substantia agentis: Dicendum quod ista separatio non intelligitur in proposito nisi a materia & corpore: & ex contrario non intelligitur in proposito coniuncto nisi materiae & corpori. Distinguendum est igitur de modis quibus aliquid dicitur esse separatum a materia & corpore, per quod sciemus quibus econtra aliquid dici debet esse coniunctum. Est igitur sciendum quod aliquid dicitur multipliciter separatum a materia & corpore. Vno modo quia est omnino praeter materiam & corpus ut non ha beat materiam aut corpus aliquid sui: neque est omnino aliquid existens in materia & corpore: neque est actus aut perfectio materiae & corporis: & hoc neque sm hoc quod est aliquid organicum dimensionatum: neque etiam vt motor reicor poralis: neque etiam vt situm determinans in re corporali. Aut quia non habet materiam aut corpus aliquid sui est tamens materia & corpore: nullo modo tamen vt actus & perfectio eius. Aut quia licet non habet materiam aut corpus aliquid sui: est tamen in materia vt actus & perfectio corporis & materiae: inquantum est aliquid secundum substantiam: non autem in quantum est aliquid organicum & dimensionatum. Aut quia non habet materiam aut corpus aliquid sui: est tamen vt actus & perfectio corporis & materiae: secundum quod est aliquid organicum & dimensionatum. Primo modo omnibus illis conditioni bus simul concurrentibus secundum aliquos solus deus est separatus a corpore & materia, quo ad substantia. scilicet & opera tiones eius naturales in seipso: sed nulla creatura. quia secundum philosophos, intelligentiae quaes nos vocamus angelos, sunt na turalitur corporibus alligatae vt motores: & etiam secundum quaesdam theologos etsi non sunt coniunctae eis vt motores naturali alligatione sed voluntarie & secundum praeceptum diuinum, sunt motores corporum caelestium. dicente Au gust. viii. de trini. Cogitantur angeli mundi spiritus caelestia corpora inspirantes, atque ad arbitrium quo seruiunt deo mutantes atque versantes. Sutem enim secundum istos situm sibi determinantes in re corporali: sed secundum alios sbae angelicae & vires earum & operationes quas habent in se, sunt separatae omnino secundum dictos modos separationis a corpore & materia: licet sint limitatae in sua essentia. Quantum autem ad operationes exteriores: nul la essentia omnino debet esse separata & abstracta: quia hoc diuinitatis est simpliciter, & circa diuinam naturam: quam immobilis manens dat cuncta moueri: vt secundum hoc substantia possit esse separata & operatio coniuncta: licet non econuerso. Vt enim dicit penultima propositio de causis: est res cuius substantia & operatio sunt in momento temporis: vt sunt generabilia & corruptibilia: & cuius substantia & actio est in momento aeternitatis: vt est deus: & res media, cuius substantia est in momento aeternitatis: & actio in momento temporis: vt sunt angeli motores coniuncti: sumendo large aeternitatem. Quartum vero membrum est impossibile: vt scilicet res sit cuius substantia ca dat sub tempore, & actio sub aeternitate: sic eim actio melior esset: qua. scilicet magis abstracta, quam eius substantia, hoc autem est ipossibile: sicut dicitur ibidem in Commenta. Secundo modo est separata potentia intellectiua: quia non habet materiam partem sui: eo quod re nihil aliud est quam substantia animae: vt alibi determinauimus: quae materiam partem sui non habet: est tamen in materia: quia et ipsa anima in qua est vt in potentia: est in materia vt eius forma: quid tamen non conue nit potentiae intellectiuae: vt in hoc aliquo modo potentia magis sit abstracta quam substantia: quia licet potentia sit in materia per substantiam: non tamen inest ei immediate sicut substantia: nec per eundem modum quo substantia. Tertio igitur modo substantia animae rationalis est separata: quia licet coniuncta sit secundum suam substantiam corpori vel materiae vt substantia est, est tamen separata quia materiam partem sui non habet: nec est perfectio corporis vel materiae sm quod organi cum est aut dimensionatum. Quarto modo separata est potentia sensitiua solumme scilicet quia non habet materiam partem sui: sicut neque animae substantia cum qua est re idem. est tamen coniuncta corpori & materiae sm quod est dimensiuum quid & organicum.
AD assumptum igitur in artiu, quod non potest operatio esse magis separata quam substantia agens: dico quod verum est: ita quod omnino operatio sit praeter corpus & materiam & extra ipsam omnino & agens sit materiae coniunctum: vt habens materiam partem sui. sic enim nobilior esset operatio quam substantia vt Commenen. dicit: quid est ipossibile: quia cum operatio non abstrahitur aut separatur omnino ab agente, si agens est coniunctum materiae: & operatio a matia non est separa ta sed ei coniuncta: non tamen oportet quod eodem modo coniunctionis sit coniuncta operatio & operans siue etiam id quae opera tur. licet, nm agens habet materiam partem sui: non ops quod similiter & operatio: & sic non est operatio coniuncti sicut agens: sed solum est coniuncta: & in coniuncto: sicut est actio in agente & abscissio in cultello: & hoc per se in coniuncto. Per coniunctum autem in matia inquantum est aliquid sui: consimiliter contingit ex parte eius quo operatur. licetie nim quo intellectus intelligit sit actus: matiae & corporis vt substantia animae: non tamen oportet quod similiter ipsa actio. & sic non est operatio coniuncta: sicut illud quae agit sine substantia animae: sed solum est coniuncta quia in coniuncto secundum modum iam dictum: & hoc per se in coniuncto: secum do in ipsa animae: & tertio in ipsa matia: inquanum. scilicet sunt aliquid ipsius agentis sm plus & minus conferens ad rationem agendi. Et hoc verum est de eo quae agit aut intelligit sicut principio remoto. Quo autem agit atque intelligit sicut pri cipio propinquo: cuiusmodi est vis intellectiua: de illo verum est quod non potest plus separata esse quam quo agit: vt operatio sentiendi quam vis sensitiua, & operatio intelligendi quam vis intellectiua. Proptur quod diximus iam quod operatio plus de terminatur secundum vim agendi, & proportionatur ei, quam agenti secundum rationem agentis: quia non determinatur neque propor tionatur ei nisi quia aliquid eius est ipsa vis qua agit: cui proportionatur per se & principaliter. Et ita patet quod nullum est inconueniens quod secundum aliquem modum magis sit abstracta potentia & operatio: quam sit ipsum agens aut quae agit: vt principio remoto. Nec ponit hoc maiorem nobilitatem in potentia aut in actione quam sit in substantia: quia hoc conuenit potentiae & actioni ex nobilitate substantiae. Vnde anima intellectiua quia est medium & confinium substantia rum spiritalium et corporalium in essendo formam et actum corporis: aliquis debet habere vires separatas et actiones quibus communicat cum spiritalibus omnino separatis, et aliquis coniunctas in quibus communicat cum pure corporalibus et materialibus.
On this page