Quaestio 15
Quaestio 15
CIrca tertium arguitur: quod intellectus non potest informari specie aut habitu absque actu considerandi. quia impossibile est habere formam & non actum formae: quia vt dicitur in fine. iiii. Metap. determinata sunt opere vniuersa in esse & non esse. cum ergo species illa vel hintus sit in intellectu: vt forma: si sit in ipso non potest esse in ipso sine suo actu considerandi.
CONtrarium appeet in furioso, ebrio, & dormiente: in quorum intellectu bene sunt species & hintus absque eo quod actum considerent secundum illos.
DIcendum quod sm philosophum in secundo de anima duplex est actus: & hoc a forma in eo cuius est form. scilicet primus & secunds. Et hoc verum est de quaecumque forma quae est principium alicuius operationis siue fuerit substantialis, siue accidentalis. Et differunt illi duo actus in quaecumque natura creata: non sic autem in na tura increata: quia in ipsa non est aliquis actus a forma nisi perfectus quasi in actum secundo: quia ipse est sua actio quae semper est in actu secundo secundum se: nec ei convuenit alia actio: sed diuersa nominia fortitur secundum diuersitatem obiectorum, quem admodum in se alia est actio intelligendi & volendi: & ad extrinsecum alia est actio creandi: alia gubernandi. In creaturis autem nulla creatura ex forma sua quaecumque est sua actio: sed ex se & ex sua forma, quam etiam iam habet sm actum formae, est in potentia ad agere actum secundo absque eo quod agat in actum. Sed cum habet formam illam, non potest habere sine actu eius primo. Est enim actus primus cuiuslibet formae dare esse illi composito quod constituitur ex forma: & substantia eius cui aduenit, siue substantialiter, siue accidentaliter. Esse dico quiditatiuum competens illi formae: vt forma humana dat actum primum illi cuius est actus: vt esse hominem: & forma caliditatis esse calidum illi cuius est. de quo esse locuti sumus iam superius in quaestione de anima separata. Est autem actus secundus operatio debita illi formae: quae duplex potest esse: vel independens ab aliqua extra, vel ab illo, vel ab aliquo dependens. Actus secundus primo modo non potest abesse formae cui debetur: quemadmodum lucere non potest ab esse luci vel lucido: aut calere calori, aut calido. De actu autem secundo, modo secundo, proposita est quaestio. Actus enim considerandi elicitus qui est actus secundus vt agere, necessario dependet ab aliquo non solum ab habitu: qui quantum est de se ex se sufficit dare omnem actum praeter actum secundum: qui dependet ab aliquo: quemadmodum lux de se sola dat actum essendi lucidum & actum lucendi: licet quo ad actum illuminandi dependeat ab aliquo illuminabili. Sic enim in proposito actus intelligendi dependet ab aliquo intelligibili: licet ibi illuminabile passiue se habeat ad actum illuminandi: in proposito autem intelligibile actiue se habet ad actum intelligendi. Propter quod licet forma sit in aliqua cui debetur operatio secundum illam formam: si tamen non sit in dispositione vt ei praesentetur obiectum secundum modum quo nata est agere circa illud actum secundum qui est agere: non oportet vt secundum illud sit in suo actum secundo. Propter quod dico quod intellectus bene potest informari specie aut habitu absque actu considerandi. & secundum hoc processit secunda obiectio de furioso, ebrio, & dormiente: in quibus est impedimentum ne possit obiectum praesentari intellectui & ex parte intellectus & ex parte phantasmatis: in quo intellectus videre debet suum obiectum: sicut alias determinauimus.
AD primam rationem, quod formam habere est ipossibile sine actum formae: verum est sine actu primo: bene tamen potest habere formam sine actu secundo: quia habens formam in actu quo ad actum primum: bene potest esse in potentia secundum illam ad actum secundum qui dependet ab aliquo. Et apparet differentia istorum actuum ex differentiis potentiarum quae ordinantur ad ipsos: quam ponit philosophus vbi dicit secundo de anima: quod non eodem modo est in potentia sciens potens habere scientiam sed non habens: & habens sed non secundum eam considerans. quia ille est sicut materia carens forma: iste autem sicut possibilis considerare cum vult: nisi aliquid impediat. Et cum assumitur quod vniuersa opere determinantur in esse vel non esse: Dicendum quod verum est de opere actus primi: per quem possunt in actum secundum: licet non semper necessario sint in actu secundo: qui dependet ab aliquo. Quia vt dicit ibi dem: quae possunt facere sui ipsius opus est singulum, quemadmodum oculus: quid vero non potest, aequiuoce: quemadmodum mortuus. De opere autem actus secundi nequaquam est verum: quia vere posset aliquid esse oculus etsi nihil videret in actum: & similiter vera specie vt habitu potest intellectus siue separatus siue coniunctus quantum est de se esse informatus: vt tamen secundum illum vel illam nihil consideret.
On this page