Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 16
CIrca quartum arguitur: quod resurrectio corporum humanorum non sit possibilis. quia non est resurrectio nisi eiusdem secundum numerum. ldem autem secundum numerum impossibile est resurgere, nisi eadem trasmutatione, & in eodem nunc recipiat idem esse iterato quod prius habuit: secundum artem hilosophi in. v. Physi. illud autem omnino est ipossibile. ergo &c.
DIcendum ad hoc: quod carnis resurrectio non est nisi quaedam natiuitas eiusdem quid prius. occidit. dicente Grego. A. Moral. s. Nisi ipsa carnis resurrectio quasi quaedam natiuitas esset de ea veritas non dixisset, in regeneratione cum sederit filius hominis &c. Et hoc, quia & prima & secundanatiuitas ex praeexistente materia fit. Proptur quod minus mirabilis est resurrectio quam creatio. dicente eodem li. vi. ca. ix. Procul dubio constet omnibus quia plus sit creari quid non erat: quam reparari quid erat. & tamen de miraculis dei est: quae vt dicit ibidem, semper debent considerari per studium, & numquam discuti per intellectum. Saepe namque humanus sesus dum quarundam rerum rationem quaerens non inuenit: in dubitationis se voraginem mergit. Vnde fit vt nonnulli homines mortuorum cor pora in puluerem redacta considerent: dumque resurrectionis vim ex ratione colligere non possunt: hoc ad statum pri stinum redire desperent. Sed homo de hoc non debet dubitare: etsi ratione non possit comprehendere: vt dicit super Eze, per ii. homil. viii. c. vi: per totum. Quod probat per plurima scripturae testimonia ibidem. c. iiii. & per similia circa crea turas. capiaul v per totum: quia si illam homo non credit: omnia alia sine causa creduntur. ibidem caia. vi. Veruntamen etsi hoc non possumus ratione comprhendere: tamen aliquantulum tentemus vt fidem vacillantium in hoc aliquantulum sustentemus. Nec est in hoc dubitatio aliqua ex parte dei cuius virtute perficienda est: sed totaliter ex parte rei in qua perficienda est. Deo enim possibile est facere quicquid in creaturis possibile est fieri. Ex parte autem rei quo ad animam in tellectiuam quae immortalis manet & separata, retinens in se esse quod corpori prius communicauit: & nata est quantum est in se iterum communicare: licet sub aliqua ratione incompleta: vt habitum est iam supra: non est in hoc magna difficultas, quin de facili intelligatur quomodo possibilis sit resurrectio. Ex hoc enim dicitur fieri eius quod cecidit resurrectio: quod idem esse quod primum habuit ei restituatur. Quare cum id ipsum secundum iam deter minata totaliter manet in anima: qui videre potest quomodo eadem anima corpori suo possit restitui: non est difficile ei videre quomodo idem esse numero quid prius possit recuperari, non solum quod consistit in rei existentia, quod in se conseruauit perseueranter anima. Vnde de huiusmodi esse conseruatione in anima manente loquitur beatus Grego. sub nomine vitae quae non dicit super esse nisi determinatum modum essendi: vt alibi determinauimus. vnde dicit quomodo dominus reddidit lob in filiis & filiabus duplicia: cum tamen tres filias &. vii. filios habuit: & cum. vii. filios & tres filias recepisse describitur: cum dicit. xxxv. libro Moralium. c. xv. Addidit dominus quaecumque fuerant lob duplicia: & tamen tot filios ei restituit quot amisit: & filios dupliciter addidit: qui. x. postmodum in carne restituit. x. vero qui amissi fuerant in occulta animarum vita reseruauit. Vnde dubitatio tota de resurrectionis possibilitate & difficultas restat ex parte corporis resoluti in pluralitatem materiae. Sed in hoc apud po nentes quod in homine cum nuda materia non est forma alia ab anima intellectiua: non magna restat dubitatio: cum anima manet eadem numero quae prius: & similiter materia: & quantum est ex parte dei perfecta manet potentia animam semel separatam eidem posse coniungere materiae: quae omnes easdem dispositiones materiales & corpora les secum adducat quae prius erant corruptae, quae etsi non essent eaedem numero, cum tamen sint accidentales: nihilominus esset vera & perfecta resurrectio existente eodem substantialiter quid primo cecidit & quod postea resurrexit. Idem enim numero manens mutatur secundum tempora. secundum diuersa accidentia. Magna autem restat dubitationis occasio illis qui ponunt quod in homine praeter animam intellectiuam sit alia forma corporalis educta de potentia materiae. secundum modum alias a nobis expositum. Isti enim debent ostendere quomodo forma prius corrumpta postmodum possit eadem numero reparari. Sed in hoc non restat adhuc difficultas ex parte agen tis resurrectionem scilicet dei: quia eidem possibile est agere quicquid omnino non est impossibile fieri ex parte naturae & rei extra. Ex parte autem naturae & rei extra adhuc non potest esse difficultas nisi ex parte materiae vel ex parte ipsius formae iam corruptae. Non ex parte materiae: quia ipsa manet secundum eandem potentiam in quam forma corrupta est resoluta: ex qua prius erat educta: & ex qua quantum est ex parte materiae, iterato potest educi quantuncumque sit sub forma alia. Vnde cum in eadem materia numero omnes formae generabiles & corruptibiles sunt in potentia: licet sub vna sit tantum in actum: & licet etiam materia quae aliquando fuit sub forma singulari alicuius hominis: postea habeat esse sub forma alicuius bestiae: manet tamen in potentia vt ex illa possit educi forma hominis corrupta: inquantum erat in potentia ad illam: non autem inquantum erat in potentia ad aliam. dicen te Grego, per ii. super Ezech. homil. viii. cauia. v. Carnem hominis lupus comedit: lupum leo deuorauit: leo moriens in puluerem rediit: quomodo caro hominis a lupi & leonis carne diuiditur: Quibus quid respondere aliud debemus, nisi prius cogitent qualiter in hoc mundo venerunt: & tunc inuenient qualiter resurgent: quod intelligendo aspiciendo ad potentias diuersas materiae ex quibus educuntur in esse, & in quas resoluuntur, & iterum possunt educi: Vnde addit post aliqua interposita. Quid mirum si possit omnipotens deus in illa resur rectione mortuorum carnem hominis distinguere a carne bestiarum: & vnus idemque puluis non resurgat inquantum puluis lupi & leonis sed hominis: Reuera dubium non est quin per hunc modum possit reparari idem specie per idem agens specie: & per eandem secundum speciem actionem: sed diuersis numero ab illis quibus forma corrupta fuit in esse producta. Sed de eodem numero est summa dubitationis: non ex parte materiae: neque dei agentis: sed ex parte transmutationis qua de potentia materiae forma iterato educenda est: quae cum non potest esse eadem numero cum illa quae primo fuit in esse producta: quia non potest esse in eodem tempore: non videtur posse eadem forma numero reparari. iuxta illud quod hic determinat philosophus circa sanitatem prius cor ruptam: & postmodum regeneratam: quod non possit reparari eadem numero nisi fuerit repetita eadem trasmu tatio numero: quid est omnino impossibile: vt ibidem dicit Commen. Et est dicendum: quod licet hoc non sit possibile agenti naturali: quia proximum generans naturale non agit producendo aliquid de potentia in actum nisi per aliquam sui transmutationem: quia trasmutatum transmutat materiam: ita quod propria transmutatio est ad propriam formam: & sicut ad albedinem est motus albationis non nigrationis, sic ad hanc albedinem iste motus albationis & non alius. Vnde quia agens naturale non potest repetere eandem transmutationem qua prius aliquid generauit: quia interrupta est: & interruptum non potest esse vnum & idem nume ro prius & posterius: sicut nec potest idem tempus prius corruptum reuerti: idcirco ergo non potest idem cor ruptum iterato generari ab agente naturali. Est tamen possibile hoc multum agenti supnaturali: quia non agit aliquid aliqua transmutatione qualis est in naturalibus: sed semper eodem modo manens & non dependens ab aliqua transmutatione circa subiectum praeexistens, qualiter dependet actio naturalis, immutat singula. Pro pterea eodem modo se habet in prima rei productione & in quacumque alia: & ideo vlterius & vniformiter potest idem numero producere prima productione & alia sequente: & indifferenter etiam ex nihilo sicut ex aliquo: quia sua actio & vt est a se, & vt recipitur secundum dictum modum in subiecto materiae primo & secundo: est peni tus vna actio: ac si agens naturale eandem transmutationem numero circa eandem materiam repeteret.
PER haec patet ad primum: quod non producitur idem iterato nisi repetita transmutatione eadem. Dicendum quod verum est de agente naturali: quid eget transmutatione ad hoc quod agat: & non agit actione quae ipsum est. propter quod non potest vniformiter se habere in secunda productione & in prima: & ideo nec idem pro ducere. Non tamen est verum de agente supernaturali quod non eget trasmutatione in sua actione: sed ipse est agens actione quae ipse est. Propter quod potest se vniformiter habendo in secunda productione: & in prima idem numero producere.
On this page