Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 17
CIrca quintum arguitur quod homo possit esse sine quantitate. quoniam plus dependet accidens a subiecto quam subiectum ab accidente. sed accidens vt quantitas in sacramento potest esse sine substantia. ergo multo fortius substantia & homo poterit esse sine quantitate.
CONtra. corpus organicum est de ratione hominis: quia anima non est actus nisi talis corporis. secundum definitionem eius secundo de anima. sine tali autem non potest esse: non est autem corpus organicum sine quantitate. ergo &c.
DIcendum ad hoc secundum quod alibi determinauimus: quod quiditas & essentia hominis non solum nominat formam absolutam: sed comprehendit materiam & importat formam in materia: & nomine hominis non intelligitur nisi habens formam in materia: & in nomine humanitatis non nisi aggregatum quod est forma in materia. Quare cum nihil potest existere nisi habendo in se ea quae sunt quiditatis suae & essentiae: idcirco homo non potest esse pura forma: sed oportet ipsum esse formam in materia. propter quid secundum philosophum. vii. Meta. in definitione rerum naturalium inuenitur materia. Nunc autem ita est de forma existente in materia naturali: quod non potest esse in materia nuda absque omni dispositione aptante materiam ad formam. Aliter enim quaelibet forma nata esset fie ri in materia quacumque absque dispositione aptante ipsi materiam: quia in materia nulla est diuersitas: & eadem ratione quaelibet anima nata esset perficere quamlibet materiam: quid est contra philosophum in primo de anima: vbi hoc pro inconvenienti habet: quia vt dicit, actus actiuorum sunt in patiente disposito. Quod non est sic intelligendum quod dispositiones illae aptantes materiam formae praecedunt ipsam formam in mate ria: nisi forte aliquae sub esse indeterminato: & hoc non formam substantialem simpliciter & absolute sed hanc aut illam: secundum quod accidentia symbola manent in generato & corrupto communia: secundum philosophum in secundo de generatione: sed quod ipsa adueniens materiae statim causat huiusmodi dispositiones ad minus quo ad esse determinatum: sine quibus nec ipsa forma nata esset omnino generari in materia aut manere in ipsa. Vnde quemadmodum cum anima dicitur actus corporis vitam habentis: non intelligitur vitam habens an te animae aduentum nisi in potentia vt semen: sed quod habet vitam ex hoc quod inest ei anima. Quod significat philosophus cum dicit in principio secundi de anima. Est autem non abiiciens animam. &c. Sic cum dicitur actus corporis or ganici, non intelligitur quod perfectio organorum sit in corpore ante animae aduentum: sed quod ipsa adueniens & inueniens materiam dispositam: causat in ea organa sua: ad minus ea determinando. De numero autem talium dispositionum vna principalis est quantitas: quia sine ipsa non habet esse organizatio. Idcirco dico quod impossibile est hominem esse sine quantitate: nec hoc est factibile nec intelligibile. Vnde dicit philosophus in. vii. Metaphysicae Forma hominis semper videtur in carnibus & ossibus & partibus similibus istis. Vbi dicit Commen. Impossibile est enim hominem intelligere sine carne & ossibus. Et constat quod carnem & ossa non est possibi le intelligere sine quantitate: concedendum est igitur argumentum secundum.
AD primum quod quantitas potest esse sine substantia: ergo & econuerso: Dicendum quod duplex est genus accidentis. Quoddam quod nulli formae substantiali proprium est: sed ex se est indeterminatum ad plures aut ad omnes: & accidit ei per quancumque formam substantialem determinari: vt sunt accidentia mathematicae abstractionis de genere quantitatis Quoddam vero aliud genus accidentis est quod proprium subiectum sibi determinat vt alia quaecumque & maxime qualitates sensibiles: quae determinant sibi subiectum quantum, vt albedo: quae nullo modo habet esse per se & primo nisi in superficie. Vnde quantitates immediatius adhaerent substantiae quam illae qualitates. Et similiter econverso ex parte substantiae sic est: quod substantia aliquando sibi determinat quae dam accidentia: & quaedam non determinat sibi: quemadmodum numerus determinat sibi quod sit par vel impar: & forma hominis quod ipse sit risibilis: non autem quod sit albus. Et secundum hoc videndum est quae accidentia. sint separabilia a substantia: & quomodo: & quae non: & similiter a quibus accidentibus possit substantia separari: & a quibus non. Quoniam illa accidentia quae subiectum sibi determinant: vt albedo superficiem, ab illo separari non possunt, non enim potest secundum se existere albedo absque substantia: quia ex se partes non habet. Illa vero quae nullum subiectum sibi determinant: separari possunt quantum est de se in esse: cum ha bent agens sufficiens: sicut & in intellectum: quemadmodum quantitates mathematicae, numerus scilicet & conti nuum, quibus separatis in ipsis separantur omnia alia accidentia: quae ipsa sicut propria subiecta determinant. Similiter substantiae ab illis accidentibus quae sibi determinant separari non praesent, sed solum ab aliis. Quia igitur quaelibet forma materialis quantitatem sibi determinat in materia: idcirco nulla earum a quantitate potest separari. Vnde in esse plus dependet substantia a quantitate quam econuerso: sed in fieri seu causari in esse, est econuerso. Sed illud non est proprie dependentia ex parte substantiae: sed dignitatis cum deo: qua requiritur quasi accidentis ministerium: sed illud ex parte quantitatis est proprie dependentia, qua prius in esse requirit substantiam a qua causetur. Per hunc etiam modum partes materiae requirunt partes quantitatis vt sint: & causaliter praecedunt eas in esse: cum partes quantitatis non requirunt partes materiae, sicut econuerso, quia essentialius est quantitati habere partes quam materiae. Si vero sit ita, quod nuiium accidens sic determinat sibi subiectum quin possit separari ab ipso si esset agens sufficiens, & econuer so nullum subiectum sic determinaret sibi accidens quin posset esse fine ipso quantum esset ex se, si esset agens sufficiens ad hoc agendum: quare cum quicquid possibile est fieri in re creata illud possit facere in ea agens supernaturale: omne ergo accidens vt albedinem, & quaecunque alia posset agens supernaturale separare a subiecto & facere in se existere, sicut omne subiectum accidenti vt hominem, & quodcumque aliud, posset in se face re existere absque omni accidente. Et secundum hoc dicendum esset quod homo posset esse absque quantitate: & dicen dum esset ad argumentum quod organizatio non requiritur in homine nisi propter operationes, quas non ex ercet sine corpore quanto, & esset quid imperfectum, quia non posset in operationem perfectam.
On this page