Text List

Quaestio 18

Quaestio 18

SEquuntur quaesita pertinentia ad bene esse hominis. Vbi primo quaerebantur quaedam pertinentia ad bene esse hominium singularium. Deinde quaerebantur quaedam alia pertinentia ad bene esse communitatum, vt de perfectione statuum. Circa primum primo quaerebatur vnum pertinens ad bene esse hominis singularis secundum se. Deinde quaerebantur quaedam alia pertinentia ad bene esse vnius hominis singularis in ordine siue comparatione ad alterum. Illud autem primum erat, vtrum illi qui nihil habet quod manducet postquam ieiunauerit, nisi prius fuerit lucratus labore suo corporali, nec poterit laborare ieiunando, sacerdos debeat iniungere ieiunium quadragesimale. Ex arguitur quod sic, quia scriptum est Matth. vi. Primum quaerite regnum dei. hoc autem facit ieiunando. ergo primo debet ieiunare seu potius quam laborare, hoc autem ad quod potius tenetur debet ei sacerdos iniungere. ergo &c. Contra. de duobus malis minus malum praeeligendum est. sed si ieiunando non laboraret, non esset vnde postmodum victum haberet, & sic seipsum interimeret, aut de diuina prouidentia temerarie confideret: & sic deum tentaret: quid est maius malum quam non ieiunare. sed illud non debet sacerdos iniungere, de quo certus est quod subditus in maius malum incidit. ergo &c.

DIcendum ad hoc: quod casu posito in quaestione retento sacerdos tali non debet tale ieiunium iniungere, sed permittere ipsum laborare: & frangendo ieiunium comedere: quia talia ieiunia sunt de statuto ecclesiae, non de statuto iuris naturae, aut euangelici, vel diuini. Nunc autem differentia est in ter statuta iuris naturalis, aut diuini: & ecclesiastici: quod iura diuina & naturalia obligant in omnem euen tum: ne etiam propter mortis tolerantiam liceat ea transgredi. Melius est enim omnia mala pati quam contra diuinae legis, aut naturae praeceptum quicquam agere. Non sic autem est de statutis ecclesiae: maxime cum obuient eis statuta legis diuinae, vt in casu proposito. De statuto enim legis naturae est, quod quilibet necessitati propriae vitae corporali debet prouidere quantum poterit salua iustitia legis diuinae, ne fiat suiipsius homicida non obstante statuto legis ecclesiasticae, quia de ipsa dicitur quod necessitas non habet legem. Per haec patent obiecta. lste enim potius quaerit regnum dei proprium corpus sustinendo & laborando, quam si non labo ratet, & certus esset quod post ieiunium deesset eiomnis hu nana prouisio in necessariis vitae vt eum mori oporteret, aut quod deus per se, aut per angelum ei de victualibus prouideret. Hoc enim esset plane tentare deum, vt procedit secundum argumentum: & in hoc casu malum illud scilicet non ieiunare amitreret rationem mali. Aliter enim perplexus esset: & perplexio nihil est: nec potest aliquis esse perplexus vt in omnem cuentum oporteat eum peccare.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 18