Quaestio 19
Quaestio 19
SEquitur de pertinentibus ad bene esse hominis singularis in ordine ad alium. Vbi primo proponebantur tria pertinentia ad praedicationem: duo circa fugientem praedicare: & vnum circa ingerentem se ad praedicandum. Deinde quaerebantur quaedam alia pertinentia ad poenitentiae sacramentum. Primum illorum trium erat, vtrum vadens ad praedicandum recepturus necessaria victus in loco vbi debet praedicare videns autem villam desolatam, & bono pastore destitutam, cum ibi non putat inuenire bonum hospitium, pertransit, & vadit ad aliam villam habentem bonum gubernatorem & sufficientem praedicatorem, apud quem credit bene hospitari, peccet mortaliter. Secundum erat: vtrum tacens veritatem propter hospitem suum, vel alium diuitem a quo sperat refici, ne offendat eum & amittat bonam refectionem, peccet mortaliter. Tertium erat, si sacerdos curatus in parrochia sua paratus sit & velit praedicare: & similiter frater habens priuilegium vt possit praedicare nullo eum impediente, quis eorum potior sit in iure: & debet cedere alteri.
CIRca primum arguitur: quod in illo casu posito praedicator peccaret mortaliter, quia talis facit contra charitatem quaerendo quae sua sunt, non quae lesu Christi. secundum illud Apostoli Phil. iii. Talis autem peccat mortaliter. Contra. victus necessarius est praedicatori, & vnicuique licitum est quaerere necessarium: hoc autem non faceret nisi diuerteret se a loco vbi non putat illum inuenire, & conuertat se ad alium, vbi illum sperat inuenire. ergo & hoc licitum est. sed in licito nullus peccat mortaliter. ergo &c. Hic respondendum est respiciendo ad statum & conditiones populi, & similiter praedicatoris: & secundum hoc distinguendum. Si enim populus multum bona praedicatione indiget: vel propter defectum scientiae fidei, aut vitae fidei necessariae ad salutem, vel propter morum paruersitatem qui correctione indigent multum: & hoc sciret praedicator sufficiens ad instruendum ignorantes & salubriter corripiendum delinquentes: & posset commode ad locum accedere, & sustentationem vitae quoquo modo praesumeret ibi inuenire posse: aut prius quam deficeret posse ad alium locum transire vbi necessaria sciret se inuenire: nec videret quod alius praedicator ad dicta exequenda idoneus illuc esset accessurus, & in mora esset periculum, si in isto casu propter victualia vberiora alibi expectata illuc se verteret vbi non multum eius praedicatione opus esset, credo quod adulteraretur verbum dei. secundum illud Apost. ii. ad Corin. iiii. quia pro quaestu praedicaret, vt ibi dicit glos. & peccaret mortaliter, virulenta & aprta vulnera sauciati telo ignorantiae vel perfidiae non mitigando, & imminenti morti spirituali non occurrendo. iuxta illud Hiero. Pasce fame morientem: quem si non pauisti occidisti. iuxta etiam illud quid dicit Grego. libro ii. pastora. Qui proximorum mala respiciunt, & in silentio linguam premunt, quasi conspectis vulneribus vsum medicaminis subtrahunt, & eo mortis auctores fiunt quo vi rus quid poterant curare nolunt. Et loquitur ad literam de vulneribus spiritualibus & spirituali medicamine quod offertur in praedicatione & correctione. In quo casu credo quod multo magis peccaret praelatus habens curam loci supiorem, episcopus, vel archiepiscopus: & post illos qui victum posset haine alias de suo, vt canonicus, & deinde praedicator mendicus: qui a se nihil haberet, sed victum mendicare ab aliis necesse haberet. Si vero praedicator firmiter sciret quod accedendo ad locum prae defectum sustentationis eum mori necesse esset, credo quod non peccaret, quia pro dubia alterius salute spirituali non deberet se certae morti tradere corporali, quia illi modo alio possent suae saluti prouidere si vellent assistente diuio adiutorio. licet in dubio bene deberet se pro salute proximi periculo mortis corporalis exponere, maxime si illi per alium non posset subueniri. In hoc casu credo quod non peccaret, immo potius peccaret ad locum illum accedendo. Similiter si populus non multum praedicatione indigeret, in hoc casu credo quod peccaret venialiter ex aliquantula auida affectione ad victum: quam etiam tanta posset esse quod mortaliter peccaret: etiam si eius praedicatione penitus opus non esset.
PER haec patent obiecta vtriusque partis. Quaerere enim quae sua sunt ad vitae necessariae sustentationem, est prouisio necessaria, ad quam quilibet tenetur pro se in tempore necessitatis maxime, & etiam in aliis pro congruentia loci & status & conditionis personarum, & quaerentium, & illorum a quibus quaerunt: & sic bene processit secunda obiectio. Quaerere autem super congruentiam & necessitatem status & conditionis personarum, bene potest esse in peccato mortali, vt processit prima obiectio, aut saltem veniali. De modo autem quaerendi necessaria vltra necessitatem, vel extra congruentiam status, aut conditionis personarum quaerentium, & illorum a quibus quaeruntur, erit sermo in parte,. infra in quaestionibus de statu perfectionis.
On this page