Quaestio 20
Quaestio 20
Irca secundum arguitur quod tacens veritatem in dicto casu peccet mortaliter. quia iste in deficiendo a veritate deficit a Christo, & ita a via paradisi. Dicit enim Christus de seipso loaem. xiiii. Ego sum via, veritas, & vita. a Christo autem & a via paradisi nemo potest deficere nisi peccando mortaliter. ergo &c.
CONtra. si di ceret veritatem, non rediret iterato praedicaturus, eo quod hospitium paratum non inueniret: & sic viam proficiendi aliis sibi praecluderet: quoid facere non debet. qua ure nec illam veritatem praedicare. sed non peccat non faciendo quod non debet facere. ergo &c.
DIcendum ad hoc: quod pro tempore quo praedicatori officium praedicationis incumbit quandoque aliqua veritas est subticenda, ita quod praedicator peccaret in eam proponendo. Est alia econtra praedicanda: quam reticendo peccaret. Propter quod dicit Grego. ii. pastor. Simplices sicut fallaciam semper vtiliter vitant, ita veritatem semper vtiliter proferunt, ne vt dicit libro it aut tacenda proferat, aut proferenda reticescat. Sed quaestio ista proposita est de veritate quam expediret proponere: sed propter timorem amittendi commodi reticetur. Et est hic distinguendum de necessitate proponendi eam ad modum quo distinctum est in quaestione praecedenti, & eodem modo respondendum. Non enim refert propter commodum temporale obtinendum se ab aliquo loco in quo veritas praedicanda est omnino subtrahere, & in loco vbi praedicatur eam subticere, nisi sicut plus & minus. de quibus dicit Gregorius primo Moralium. Qui prouidi humanam gratiam amittere formidantes loqui libere recta pertimescunt, improuidi dicuntur, quia vbi credunt sibi prouidere custodiendo gratiam hominum, amittunt gratiam dei. dicente eodem. vii. Mora. Qui in terra hominem contra veritatem pauet, eiusdem veritatis iram caelitus sustinet. Contra veritatem amator veritatis pauere non debet damna rerum per iniuriam auferentes: nec afflictionem corporibus per violentiam inferentes: nec famam nominis per reprehensiones denigrantes. secundum quod de duobus primis potest intelligi illud quod dicit ibidem Grego. librox. Bonorum mens quo duriora pro veritate tolerat, eo aeternitatis praemia certius expectat: tanto maior fiducia mentem roborat, quanto hanc fortior pro veritate afflictio angustat. Tertium vero exprimit Augustinus cum dicit in principio secundi de Trini. Nullus reprehensor formidandus est amatori veritatis. Per haec patet ad primum. Ad secundum quod non rediret ad praedicandum si diceret veritatem: verum est si in malitia quaestus persisteret: & melius esset ei non redire quam ad quaestum redire & praedicare, licet forte non esset melius populo. Propter quod dixit Apost. Philip. ii. Siue per occasionem siue per veritatem Christus annuncietur, in hoc gaudeo: sed in hoc & gaudebo. vbi dicit glos. Ex occasione euangelizant non tam salutem eius quaerentes cui annunciant quam commodum suum. Qui annunciat detrimentum habebit, cui annumciatur, lucrum. Si tamen veritatem propter se diligerent & praedicarent, redire non formidarent ad ipsam defendendum si aliqui vellent eam impugnare. dicente Grego, perid est super Ezechie. homil. ix. Inimicis veritatis aduersabitur qui eidem in mente subiicitur. Nec hoc debet dimittere propter refectio nem corporalem: quia per hoc meliorem recuperat spiritualem. dicente Gregorio. ix. Mora. Tunc quisque in veritate valentius reficitur, cum ardentius pro ea fatigatur. Sed hanc refectionem aliqui non cupiunt quibus vt dicit Augustinus in origi. super psali, v panis veritatis amarus est. Vnde os vera dicentis oderunt qui in eam aegritudinem deuenerunt, vt cibum veritatis quo animae sanae gaudent, tamquam felleum sustinere non possint. Et quod assumitur in argumento, quod dicendo veritatem hospitium perderet, fortasse non est verum, immo paratius inueniret: quia veritatis amator non vult sibi parci contra veritatem. dicente Grego. in primo Pastora. Plus veritate se appetit diligi, quam contra se non vult defendi. Ille ergo seipso veritatem amplius vult amari, qui sibi a nullo vult contra veritatem parci.
On this page