Quaestio 26
Quaestio 26
CIrca secundum arguitur: quod fideliter referret dicendo quod ille confessus mundus, & immunis est ab omni peccato: quia in rei veritate ipse iam nullum omnino habet peccatum.
DIcendum quod vt mihi videtur quaestio ista tangit aliqua pertinentia ad quaestionem praecedentem de priuilegio fratrum. eo quod asserebant quod non obstante obligatione per illam clausulam. Volumus autem &c. fideliter ageret confessus fratri si reuertens propter dictam obligationem contentam in il- la clausula. Volumus autem &c. ad suum sacerdotem peccata fratri confessus eidem sacerdoti non recitaret: sed diceret: Domine, non habeo peccata de quibus mihi conscius sum: eo quod talis (ut dicunt fratres) cum vere sit a fratre absolutus ab omnibus peccatis suis: nullum peccatum habet. Vnde vt ostendatur eis hoc falsum per exemplum in quo est consimilis obligatio ad referendum iam confessa: in quo luce clarius est quod infideli ter ageret qui non referret peccata iam confessa ob hanc causam, quia iam non habet ea: eo quod ab eis est absolutus: & est exemplum istud in casu propositae quaestionis: ad quam clara est omnibus responsio: Dicendum est: quod supposito quod de consensu confitentis facta sit talis commissio sacerdoti a suo superiori: quoniam aliter non posset confessor reuelare ipsi supeiori peccatam sibi confessa: simpliciter & absolute ille in proposito casu infideliter referret: & esset infidelis relator: quod referret contra formam & moduui conmissionis, & contra intentionem committentis: quam sufficienter per verba commissionis suae expressit. Iniumxit enim committens quod ei referret peccatam quae ille sibi confiteretur: intendendo quod quaecumque ille sibi confiteretur, ipse ei eadem sub eadem forma recitando referret: habendo aspectum ad peccata ab illo perpetrata de praeterito. Nunc autem respondendo negatiue: dicende scilicet quod non habet peccata: non respondet petitioni factae in conmissione: sed deludit interrogantem seu conmittentem sophistice scilicet dirigendo intentionem ad peccata confessa non vt hactenus perpetrata: qualiter ad ea dirigebat intentionem committens: sed vt iam inficientia ipsum confitentem: de quo nihil cogitabat nec cogitare debuit committens. & quid amplius est, sic respondens insinuat committenti quod ille nulla peccata habuit sibi confitenda. Est autem consimilis obligatio in isto casu, & in casu praedictae quaestionis: sed differt solummodo quo ad obligatum hincinde: & quo ad absolutionis effectum. Quia in isto casu obligatur confessor ad referendum & quasi confitendum praelato vice confessi omnia peccam illius sibi confessa. In illo vero casu obligatur ipse confessus ad referendum & confitendum in propria persona praelato suo peccata eadem quae iam confessus est. Et in illo casu confessus obligatus si in confitendo non haberet propositum fideliter referendi praelato suo omnia quae confiteretur fratri: ab ipso nullatenus absolueretur. Et ita quo ad hoc non restat concessio facta confesso de confitendo fratri: siue sub obligatione siue sub conditione: quia sicut non intendendo adimplere id ad quid erat obligatus: non absolueretur: sic nec absolueretur si facta fuisset concessio sub conditione: nisi scilicet confitendo proponeret conditionem adimplere: quia iam non extaret conditio: secundum quod haec patent ex supra determinatis. In isto vero casu confessor obligatus ad referendum: etsi in audiendo confessionem & absoluendo non haberet propositum fideliter referendi praelato sibi confessa: nihilo minus absolueret. Et ita quo ad hoc multum refert concessio facta confessori de audiendo confessionem illius, & absoluendo ipsum de peccatis suis sub obligatione & sub conditione: quia facta commis sione sub obligatione: non intendendo implere id ad quid erat obligatus: nihilominus absolueret, vt dictum est. Sed multum peccaret. Pacta vero sibi commissione sub conditione: vt scilicet eius confessionem audiret & absolueret: si intenderet omnia sibi commissa fideliter referre: iste nullo modo absolueret nisi istam conditionem fideliter adimplere intenderet. Quia si postmodum intentionem mutaret, vt non intenderet referre: aut non fideliter: multum peccaret. Sed tamen ille absolutus maneret: quemadmodum dictum est superius de ipso: quod si intenderet actu vel habitu in confitendo & absolutionem accipiem do eadem fideliter confiteri proprio praelato: absolueretur & maneret absolutus: licet postmodum mutaret intentionem: vt non intenderet eadem confiteri proprio sacerdoti aut non fideliter. Sed tamen peccaret peccato inobedientiae: quid omnibus peccatis confessis ab ipso, quodammodo praeponderaret. Propter quod grauiter peccaret ille qui sibi confesso in tali obligatione consuleret siue suaderet ne sibi com fessa iterato confiteretur suo proprio sacerdoti: aut sic instrueret eum, & assereret ei quod non teneretur eadem confiteri proprio sacerdoti: sed solum dicere ei. Denene, ego nulla habeo peccata: & ideo non teneor vobis confiteri: nec illa quae fratri confessus sum. & hoc informando in hoc conscientiam confessi sibi illa friuola ratione scilicet quia postquam est confessus & absolutus: iam non habet peccata quae sua sunt ad confitendum: quem admodum multum peccaret qui in isto casu confessori sic obligato consuleret aut suaderet ne sibi confessa re ferret praelato: aut sic instrueret eum & assereret ei quod non teneretur ad hoc: sed quod solum deberet ei dicere. Denee, iste confessus mihi nulla peccata habet: sed mundus est & immunis ab omni peccato, & hoc infor mando eius conscientiam friuola ratione praedicta: immo iste in referendo turpiter mentiretur non referendo se ad intentionem eius cui facit relationem. argumento eius quid dicit lsidorus libro secundo sententiarum suarum. & habetur. xxii. qu. v. Quacumque arte verborum quis iurat: Deus tamen qui conscientiae testis est ita hoc accipit sicut ille cui iuratur intelligit. Valde igitur consultum consilium, sicut pastor bonus prouidens ouibus suis, dat dominus Martinus fratribus in vltima clausula priuilegii eorum cum dicit. Quiamque iidem fratres &c. Secundum igitur argumentum secundum iam determinata simpliciter concedendum est.
On this page