Text List

Quaestio 27

Quaestio 27

CIrca tertium arguitur: quod confessor teneatur aliquando hortari confessum ad alias com e fitendum: quia hoc monet dominus Martinus facere fratres per illam clausulam priuilegii sui. Quaque iidem fratres &c.

CONtra, non potest eum hortari ad confitendum peccata: quia dictum est a domino mulieri quam absoluit a peccato adulterii. loannem. viii. Vade, iam amplius no li peccare. Non autem dixit: vade, & si pecces amplius confitere domino. Sed non tenetur quis aliud facere: quam dominus docuit suo exemplo. Non ergo tenetur aliquo modo exhortari ad com fitendum futura, neque praeterita: quia iam non sunt. Si ergo tenetur exhortari ad confitendum aliquam: illa non possunt esse nisi quae iam sunt in peccatore praesentia. sed talia nondum est confessus. nullo ergo modo tenetur exhortari sibi iam confessum ad alias confitendum.

DIcendum secundum quod clare patet, quod ista introducta videtur occasione dictae clausulae vltimae in priuilegio fratrum.

ET est dicendum: quod ad confitendum peccata quae iam scit confessor in esse peccatori vt ipsum inficientia: tenetur quilibet confessor exhortari peccatorem: sed praelatus ex debito officii: non praelatus autem ex debito charitatis: sicut patet ex supra deteriatis in prima quaestione de praedicatione. Sed de hoc nihil ad propositam quaestionem: quam non quaerit nisi de iam confesso. Ad confitendum autem peccata futura non tenetur exhortari nisi forte sub conditione: si contingat ipsum vlteriora committere semper timendo casum propter humanam fragilitatem. Ad confitendum autem praeterita, de quo principaliter quaestio proposita est, nullus tenetur regulariter exhortari confessum: quia nec confessus tenetur regulariter ad confitendum confessa. Sicut tamen simpliciter & absolute bonum est & expediens confessa, iterum immo pluries tam eidem quam pluribus confi teri: secundum supra determinata: sic simpliciter & absolute bonum est quemlibet confessorem exhortari confessum ad iam confessa iterum & iterum confiteri. Sicut autem in casu: immo in casibus praenotatis, & maxime in vltimo tenetur confessus iam confessa iterum confiteri: vt patet ex supra deter minatis: sic in casu potest confessor ad exhortandum confessum vt confiteatur peccata praeterita & iam confessa, teneri: & hoc in duplici casu. In vno si praelatus committeret confessori potestatem audiendi confessiones, & absoluendi sub hac conditio ne quod exhortaretur confessos sibi ad hoc vt eadem quae hactenus aliis & iam sibi confessus est, quilibet it erum confiteatur. Nisi enim hanc conditionem intenderet implere in absoluendo, non absolueret. Et si postmodum quo ad hoc intentionem mutaret: & si non exhortaretur: multum peccaret: vt patet ex praedictis. In alio autem casu ad hoc idem tenetur: vt si committeret praelatus confessori potestatem praedictam sub tali obligatione quod ad hoc teneatur hortari sibi confessos. Vnde si dominus papa in priuilegio fratrum illam vltimam clausulam, Quiaque iidem fratres &c. expressisset sub tali forma verborum: quodque iidem fratres eos ad hoc diligenter & efficaciter secundum datam eis a domino gratiam exhortari teneantur: procul dubio sicut confessi tenentur confessa fratribus iterato confiteri suo proprio praesbytero propter obligationem implicitam in illa clausula. Volumus autem &c. sic fratres confessores tenerentur exhortari sibi confessos vt proprio praesbytero iterato eadem confiterentur. Nunc autem licet non exprimat illa clausula verbum tentionis: neque sit praeceptum aut statutum apostolicum: proculdubio tamen illa clausula explicat quod de voluntate domini papae est quod ita fiat. Quam aliqui intelligunt tantum obligare quantum obligaret praeceptum. Vult autem quod ita fiat si intelligat quod in casu proposito confessus obligatur indirecte secundum supra determinatum modum ad iterum eadem peccata confitendum. Quare in hoc casu tenetur confessor exhortari sibi confessum ad hoc quod sibi confessa proprio sacerdoti confiteatur: et si non ad hoc quod confiteatur alteri. maxime si confessus ignorat quod ad hoc sit obligatus. Et est tertius casus in quo confessor tenetur exhortari confitentem ad confessa iterum confitendum. Ad quid etsi non tenetur ex forma concessionis sibi factae: neque ex obligatione alicuius statuti aut praecepti: tenetur tamen in isto casu ad hoc ex praecepto charitatis quam debet habere ad salutem proximi, praemuniendo ipsum contra mortem peccati mortalis: quod incurrere posset transgrediendo obligationem sibi factam de iterum confitendo proprio sacerdoti. secundum quod de isto modo tentionis satis habitum est in simili & praenominata quaestione prima de praedicatione. Et secundum hoc concedenda est prima ratio.

AD argumentum in opposi tum: quod non potest teneri ad exhortandum confessum vt confiteatur praeterita: quia illa non sunt: & ita non possunt confiteri: Dicendum quod quodammodo sunt & quodammo non sunt: & hoc sufficit vt bene confiteri possint. secundum quod supra in dissolutione argumentorum trium praedictae quaestionis est declaratum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 27