Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 25
Equuntur tria circa sacramentum poenitentiae, pertinentia principaliter ad peccata confitem da. Quorum primum erat de occultando siue celando peccam: vtrum retinens siue celans sacer doti vnum peccatum in confessione: teneatur omnia alia confessa iterum confiteri. Secundum, de reuelando siue manifestando peccam confessa. Si praelatus superior comnmitteret alicui sacerdoti: vt audiret alicuius confessionem & absolueret eum: & quod ipsa perfecte audita referret ei omnia alia peccatam confitentis quae sibi erat confessus: vtrum esset fidelis relator siue fideliter referret, si reuersus ad praelatum diceret: Denene, iste est mundus & immunis ab omni peccato. Tertium erat de exhortatione facienda circa peccata: vtrum confessor absoluens confitentem teneatur ipsum in aliquo casu hortari ad alias confitendum.
CIRca primum arguitur: quod retinens vnum peccatum, non tenetur omnia alia iterum confiteri. quia isti nihil obest nisi quia fictus est in confitendo: sed videmus in alio sacramento vt in baptismo in quo omnia peccata simul remittuntur: quod fictus non baptizatur retinendo affectionem volunta tis circa vnum mortale. tamen non oportet baptismum iterari propter alia absoluenda: sed sufficit quod tollat fictionem circa illud vnum. ergo similiter confesso omnia alia praeter vnum non oportet sacramentum confes sionis adhiberi propter alia absoluenda: sed sufficit vt tollat fictionem circa illud vnum. illam autem tollit illud vnum confitendo. ergo &c.
CONtra. illa confessio culpam auget non delet. Sed confessio suffi- ciens debet esse deletiua culpae. ista ergo non sufficit: quare iteranda est circa illa confessa.
AD istam quaestionem responsum est supra in quaestione de iterando in confessione peccata de quibus semel rite facta est confessio. Est enim tertius casus: in quo diximus quod semel confessa iterum debent confiteri. Nec est aliqua dubitatio in hac quaestione nisi in casu quo confessor recordatur eorum quae ille confessus est ei. In omnibus autem aliis casibus scilicet cum confessor fuerit illorum peccatorum oblitus: vel si debeat alteri confiteri illud peccatum commissum: non est dubium quin debeat confessa iterum confiteri singulariter & in speciali. & hoc multo fortius quam in casu in quo satisfactio vel non est iniuncta, vel est oblita. & est vna causa communis hic & illic. Sed est hic alia causa specialis. Causa siue ratio communis est: quia satis factio pro omnibus iniungenda est: quam in istis casibus non posset taxare nisi auditis in confessione omnibus singulariter & in speciali: pro quibus est iniungenda. Quia vt dicitur in illo statuto, Omnis vtriusque sexus: oportet quod confessor sit discretus & cautus: diligenter inquirens & peccatoris circumstantias & peccati: quibus prudenter intelligat quale debeat ei praebere consilium: & cuiusmodi remedium adhibere. Nec refert in hoc casu & in aliis: nisi quod in hoc de confessis potest confessus habere memo tiam satisfactionis iniunctae. vnde videtur non esse necesse propter satisfactionem recipiendam iterato confiteri illa confessa: sicut necesse est in casu in quo satisfactio aut non erat iniuncta aut penitus oblita. Propter quid est alia specialis causa siue ratio in hoc casu, propter quam cum confessor non recordatur peccatorum sibi iam confessorum: tenetur confessus omnia in speciali illi vel alteri confiteri. Cum vero ille confessor recor datur eorum quae confessus est: tenetur eadem confiteri eidem saltem in generali tamas scilicet faciendo vt ipsa reducan tur ad memoriam eius actualem. & est causa tacta in quaestione praedicte. scilicet quia confessio illa non erat ex se sa cramentalis propter fictionem. Confessio enim sacramentalis quia forte non sit necesse eam fieri in charitate (Potest enim contingere quod non delentur peccata nisi per sacramentalem absolutionem. nisi enim casus iste posset contingere: non esset, proprius & principalis effectus poenitentiae, conferre gratiam ablutiuam omnium: cum tamen poenitentia sit secundum Hieronymum, secunda tabula post naufragium: & quasi secundus baptismus) Confessio igitur sacramentalis etsi non sit necesse eam fieri in charitate siue gratia gratum faciente, tamen requirit quod non sit in voluntate actus contrarius ponens obiicem gratiae: immo vt aliqui dicerent requiritur actus con cors aliqualiter gratiae: etsi non sit gratuitus: tamen ex naturalibus liberi arbitrii adiuti gra gratis data: qui so lum dispositiuus est & meritorius de congruo. Nec aliter sit confessio sacramentalis: eo quod sacramentum poenitem tiae sic dependet ab actu voluntatis: vt non sit homo propria materia sacramenti poenitentiae nisi sit voluntas libera ab actum contrario qui ponit obiicem charitati. Nunc autem id quod est sensibile elementum in sacramento quo cumque, nisi adhibeatur suae, propriae materiae, sacramentum non est: vt si brutum perfundatur aqua sub forma verborum sacramentalium, non est baptismus sacramentalis. Vnde quia illa confessio vno peccato per industriam reseruato sacramentalis non erat: ideo omnia iterato sunt dicto modo sacramentaliter confitenda. Propter quid cum aliquis confi tetur non ponendo obiicem charitati in actum voluntatis, & vnum dimittit non ex industria, ab aliis prius ab solutus, si postmodum recordetur illius: non debet omnia confessa iterare: cum bona fide confessus sit alia. Et secundum hoc concedendum est obiectum secundum.
ET patet ad primum dicendo vno modo secundum opinionem dicen tium quod poenitentia sacramentalis requirit liberi arbitrii cooperationem: quod non est simile de baptismo & poenitem tia: quia baptismus non dependet vllo modo ab actu liberi arbitrii in coagendo, sicut facit pieosenia vt dictum est et hoc ad suum effectum principalem qui est grae collatio ad abluendum peccata: sed sufficit vt non sit actio repugnans genrae: quia baptismus fit sine gemitu & planctu. sed ille actus requiritur in poenitentia vt dictum est. Secundum opinionem aliam & istam commouniter, Dicendum quod non est simile: quia baptismus quo ad actum suum primum qui est chara cteris impressio, compatitur actionem repugnantem in ficte baptizato. Propter quid quia fictus, propria materia pont esse baptismi quo ad eius primum effectum, qui est characteris impressio: poenitentia autem quo ad nullum suum effectum compatitur secum talem fictionem: eo quod non habet actum praeuium ad actum collationis gerae: quia non imprimit characterem: ent si prieosenia nullum requirit actum concordem gerae in voluntate: ideo fictus nullo modo potest esse, propria ma teria poeseniae. Ex quo contingit vlterius quod remota fictione sequitur totus effectus baptismi: quia tota virtus eius ad actum principalem conferendi gratiam manet in charactere. proptur quid stati prosilit in effectum collationis gratiae re mota fictione. Remota tamen fictione a poenitente, nullatenus sequitur effectus principalis poenitentiae: quia nihil impressum est ficto per sacramentum poenitentiae quod habet vim sacramenti poenitentiae.
On this page