Quaestio 30
Quaestio 30
CIrca tertium arguebatur quod licet transire de statu habente bona communia immobilia, ad statum illorum qui non habent illa. Quoniam canonicos regulares beati Augustini qui habent communia in communi: licet transire ad statum fratrum praedica torum vel minorum: qui nulla habent immobilia in conmuni: nisi quod praedicatores habent modica quae pertinent ad eorum claustra.
CONtra est. quia bona communia ecclesiae nihil diminuunt de ratione perfectionis, etiam immobilia. xii. qu. i. Expedit. & cap. Videntes. sed non est licitum transire a statu in statum nisi propter maiorem persectionem. ergo &c.
DIcendum ad hoc: quod status persectionis secundum quem ecclesia concedit & licitum est ex iure diuino ab vno in alterum transire: est ille qui est perfectionis acquirendae: quia ille solum electionis est. Status vero persectionis exercendae, non electionis sed dispensationis & necessitatis est aut esse deberet, nisi cupiditas nostra faceret. & hoc quia ille status bene recipit imperfectum: iste vero requirit iam perfectum. Nunc autem quilibet eligere & anhelare debet vt fiat perfectus: opere. scilicet exercendo quae persectum constituunt: non autem debet praesumere aliquis quod iam sit perfectus vt possit exercere opera quae ex perfecto habitu procedere debent. Propter quod non conceditur regulariter vt possit fieri transitus a statu perfectionis acquirendae ad statum perfectionis exercendae propria voluntate & electione cuiuscumque: sed econverso conceditur regulariter: licet specialiter interdicatur hoc episcopis, quia propter statum eminentiorem praesumitur de eis quod sunt perfectiores aliis qui sunt de iure conmuni subditi eis: illis etiam in statu perfectionis exercendae existentibus. dicente Grego. in primo Past. Tantum debet actionem populi actio transcendere praesulis, quantum distare solet a grege vita pastoris. & infra. Vt non sit eius operatio vtilis sed etiam singularis: nec inter malos tantummodo quae recta sunt faciat: sed bene quoque operantes subditos sicut honore ordinis superat: ita & morum virtute transcendat. Quia tamen non prae sumitur quod sit aliquis immemor suae salutis, de iure conmuni liceret eis sicut & inferioribus ministris ecclesiae: nisi esset specialiter eis interdictum, transire ad statum religionis acquirendae. & hoc quia licet omnes ministri ecclesiae sunt in statu perfectionis exercendae ex ordine ecclesiastico ad quem assumpti sunt: sicut religiosi ex professione: tamen quia bona temporalia quocumque titulo possessa magis solent circa se hominem reddere sollicitum sollicitudine superslua, quam non possessa aliis eisdem retentis: idcirco licet absque omni diminutione perfectionis possideantur: quo ad hoc melius est tamen & perfectius pluribus ad perfectionem acquirendam ( pauci enim iam perfecti ad publicum ministerium ecclesiae veniunt) administrationem communium bonorum ecclesiae dimittere: & ad statum perfectionis acquirendae se transferre. Et propter hoc idem licitus est transitus a statu regulae laxioris & minoris abdicationis ad statum regulae strictioris & abdicationis maioris, quantum est de iure conmuni: tanquam a minori persectione ad maiorem quo ad statum.
PER haec patent ambo obiecta. licitum est enim canonicis beati Augustinus transire ad religiones mendicantes propter iam dictam causam: etiam si essent canonici ecclesiae cathedralis: & reciperent necessaria victus in communi. secundum quod omnibus vtiliter voluit instituere Augustinus & hoc non ex mendicitate sed pro suo seruitio, sicut accipiunt canonici saeculares.
PER idem patet secundum. bene enim verum est quod bona ecclesiae etiam immobilia nihil diminuunt de ratione perfectionis scilicet exercendae: diminuunt tamen in aliquibus de ratione perfectionis acquirendae, vt dictum est. Propter quod illi qui nimio affectu in tractando eis alligantur: quid pluribus na tum est contingere, quantum est ex parte communis fragilitatis: si tamen secundum praedeterminatum modum patienter eis carere possent: illis expedit & melius est ad perfectionem quam nondum habent acquirendam, bona communia ecclesiae dimittere. alias enim despectus bonorum immobilium ecclesiae damnabilis esset. vt. xii. qu. i. Videntes. in fine. &. quid ii. capiau. Siquis. de clericis. in principio. Explicitum est Septimum Quodlibet Magistri Henrici a Gandauo continens Quaestiones. XXX.
On this page