Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 1
Incipit Octauum Quodlibet Magistri Henrici a Gandauo. In disputatione nostra ome quolibet octaua quaerebantur. xxxvii. Aliqua sine argumentis. Et propone bantur quaedam de deo in comparatione ad creaturas. Quaedam vero de creaturis in comparatione ad deum. Quaedam vero de creaturis secundum se.
CIRca primum quaerebantur quatuor respicientia esse natu rae in creaturis. Vnum vero respiciens esse gratiae. Quorum primum erat: vtrum in deo sint ideae practicae. Secundum: vtrum difformitas scibilium circa crea turas, arguat aliquam difformitatem in scientia dei. Tertium: vtrum aliquis possit agere quod impossibile est fieri. Quartum: vtrum effectus contingens pos sit fieri immediate a deo. Quintum: vtrum duobus aequaliter se habentibus ad receptionem gratiae, deus eis aequaliter conferat.
CIRca primum arguebatur quod in deo sint ideae practicae. Primo sic. actus voluntatis secundum Augustinus de trinit. x. praesupponit actum intellectus. Sed actus voluntatis circa speculabilia praesupponit in intellectu ideas speculatiuas. ergo & circa opera bilia ideas practicas.
SEcundo sic. Augustinum dicit de trinitate libro vi. c. x. quod verbum est ars omnipotentis dei plena omnium rationum viuentium. sed rationes viuentes in arte non sunt nisi ideae practicae: quia ars ad praxim pertinet. ergo &c.
CONtra. ratio siue intellectus diuinus non est ex se ad opposita: sed de necessitate immutabilitatis intelligit quaecumque intelligit. Si ergo practicus esset: & intelligeret per ideas practicas: cum intellectus practici est determinare voluntati agenda: de necessitate ergo ei determinaret agenda. Tunc ergo aut voluntas sequitur de necessitate intellectum agendo quae intellectus agenda determinauit: sic voluntas de necessitate ageret quaecumque agit circa creaturas: aut non sequitur: sic ei contra riatur, quae falsa sunt in deo. ergo &c. Propter istam quaestionem & sequentem oportet hic videre in sum ma quomodo deus cognoscat se & alia a se. Est igitur sciendum: quod omne cognoscens aliquid, ex hoc cognoscit illud quod est quodammodo ipsum cognitum. Propter quid dicit philosophus in iii. de anima, quod intellectus se cundum actum est omnia intelligibilia: sensus vero omnia sensibilia. Cognoscens autem habet esse ipsum cognitum dupliciter. Vno modo per informationem. Alio modo per essentiam. Primo modo omne cognoscens alia a se vt per se obiectum, est ipsum cognitum: inquanum. scilicet cognitione vt sua specie informat ipsum cognoscentem. per hoc enim habet esse quodammodo ipsum cognitum: & sic cognoscit omnis intellectus creatus alia a se: & etiam seipsum: quia non cognoscit se nisi sicut alia a se: vt alias saepe declarauimus. Secundo autem modo so lus deus cognoscit sesobiectiue: quia. scilicet est idem sibi: & omnino immaterialis & separatus ab omni limitatione: quae in aliis impediunt rem esse per se obiectum intelligibile: primum in materialibus: secundum in omnibus indiuiduis creaturis. dicente Auicen. viii. Meta. Id cuius essentia est intellectiua est essentialiter intellecti ua. et ideo est purum intellectum. Quod enim prohibet rem intelligi est hoc quod ipsa est in materia: & in eius ap pendiciis. & hoc prohibet ne sit intellectiua. Quod igitur liberum est a materia & ab eius appendiciis, certifi catum est habere esse separatum: & illud est intellectiuum per se: & quia est intellectiuum per se: est etiam intellectum per se: est etiam intellectum a se. Et propter primum essentia diuina est quoddam intelligibile ab ipso diuino intellectum: vt intelligat seipsum. Propter secundum vero intelligendo se intelligit omnia alia a se. dicente Auicen. in eodem. Quia ipse intelligit suam essentiam: per suam essentiam intelligit: & quicquid est post ipsum per hoc intelligit. Hoc igitur quod intelligit suam essentiam, causa est intelligendi id quid est post suam essentiam. Suum igitur intelligere eius quid est post suam essentiam: causatum est eius quid est ipsum intelligere suam essentiam: & hoc quia est illimitata: quia propter suam illimitationem eminenter continet in se omnis esse & essentiae limitatae veritatem: vt non cognoscat alia a se vt propria obiecta: secundum quod alia sunt a se: sed secundum quod in se sunt idem ipsi. aliter enim per huiusmodi cognita intelligeret informatus ab eis recipiendo ab eis cognitionem in patiendo: & vilesceret suus intellectus secundum philosophum. xii. Metapea. dicente etiam Auicem. in eo dem Meta. suae. Non potest esse vt necesse esse intelligat res per res. si enim sic esset, tunc essentia eius constitue retur ex eo quod intelligeret: & sic constitutio sua fieret ex ipsis rebus: & esset. quod si non essent res ex trinsecae, non esset cum hac dispositione: & esset sibi dispositio quae non proueniret sibi ex seipso: sed ex alio a se: & tunc ab alio a se fieret impressio in ipsum. Et sic ista cognitione cognoscit alia a se: neque vniuersaliter siue in vniuersali: quemadmodum cognoscuntur Sor. & Plato in eo quod homines: neque particulariter siue in particulari, cognoscendo vnumquodque secundum rationem suae singularitatis, sed cognoscitur ipsa vnite cognoscendo illa secundum quod sunt vnum in ipso non distincta neque ab ipso neque abinuicem. Sed vt cognoscendo suam essentiam cognoscat illa distincte secundum distinctionem quam habent inter se: oportet quod co gnoscat suam essentiam vt imitabilem ab illis: & secundum hoc sua essentia habet rationem ideae vt idea nihil aliquae sit quam ipsa diuina essentia: sub ratione respectus imitabilitatis qua alia a se nata sunt eam imitari. Quae quidem ratio respectus quia non conuenit essentiae ex ratione rei & essentiae quae ipsa est, nisi virtu te praeter considerationem intellectus circa eam, apprehendentis eam sub ratione talis habitudinis: idcirco respectus ideales in deo non reales sed rationales tantum sunt. Sed econverso respectus respondentes eis in creaturis reales sunt: quia ex ratione rei & naturae earum non autem ex consideratione intellectus crea ti aut increati fundantur in ipsorum essentia & natura. Non tamen sic quod propterea huiusmodi respectus rationales sint in deo: quia creaturae secundum respectus reales habitudinem habent ad deum: vt propterea deus econuerso respectus rationales habeat ad creaturas: vt contingit in respectibus rationalibus qui con ueniunt deo ex tempore. immo quia isti respectus deo conueniunt ab aeterno: conveniunt ei ex consideratione intellectus comparantis essentiam suam ad essentias creaturarum vt imitabilem ab eis: vt ideae po tius sint ratio quod essentiae creaturae sint essentiae quaedam quam econuerso. Et sic quemadmodum ipsa essentia di uina vt est absolute essentia est ratio cognoscendi ipsas essentias creaturarum: sic ipsa cognita vt habens rationes ideales: est ratio cognoscendi differentias omnium aliorum a se: vsque ad minima: inquantum vt alibi declarauimus, idea speciei est ratio cognoscendi omnium indiuiduorum sub ipsa. Propter quid Au gust. loquens de ideis in deo. xiii questioi, qubus q. lxvi. dicit sic. Tanta in eis vis constituitur vt nisihis intellectis sapiens esse non possit. Et sic tali cognitione pure speculatiua aequaliter omnia alia cognosceret: etsi nunquam ea fuisset facturus sicut modo. Quod tamen non ponit Auicen. determinando quod ista cognitione non cognoscit alia a se nisi vniuersaliter & in vniuersali: particulariter autem non, nisi cognoscendo se esse causam & principium eorum. Vnde in. viii. Metapeyaica dicit sic. Si corporalia non intelliguntur nisi secundum quiditatem spoliatam: & secundum quod sequitur ea id per quod indiuiduantur tunc non intelliguntur secundum quod sunt corruptibilia. Cum enim apprehenduntur secundum quod conmiscentur materiae & accidentibus materiae & tempori & indiuidualitati: non sunt intellecta: sed sensata vel imaginata. Et sicut attribuere aliquas ex multis actionibus ei quid est necesse esse est ei imperfectio: sic etiam attribuere ei multa ex mo dis intelligendi. Sed necesse esse non intelligit quicquid est nisi vniuersaliter: & tamen cum hoc non deest ei aliquod singulare: & ideo non deest ei quod est minimum in caelis & in terra. Et hoc est de mirabilibus quid non potest imaginari nisi qui fuerit subtilis ingenii. Sed quomodo sit hoc, ratio haec est: quia enim ipsum seipsum intelligit: & quod ipsum est principium omnis quod est: vtique intelligit principia eorum quae sunt ab eo: & quicquid nascitur ab eis, & quicquid est ex rebus omnino est necessarium esse propter eum & in eo. Istae ergo causae reducuntur ad ea quae proueniunt ex eis quousque perueniant ex eis particulares. Quia enim pri mus nouit causas & quae continentur sub eis: tunc etiam nouit necessario id ad quod reducuntur, & tempo ra quae sunt inter ea: & quotiens reducuntur. impossibile est enim vt sciat illa & nesciat ista. Est ergo apprehendens res particulares inquantum vniuersales. Si autem appropriatur eis indiuiduum, hoc erit re spectu temporis alicuius: vel dispositionis alicuius. Si vero accipiatur illa dispositio cum suis propriis causis, etiam erit in ordine eorum: sed abstrahitur a principiis cuiuslibet eorum scilicet a rebus indiuidualibus. Si autem fuerit species sicut etiam apud intellectum, sic indiuiduum erit tunc intellectui via ad illud descriptum: & hoc est indiuiduum quod est vnum in sua specie cui non est alterum, sicut sol vel tempus. Si autem fuerit species dilatata in indiuiduis, tunc non erit via intellectui ad descriptionem alicuius indiui dui nisi prius designaretur ei. Sed sciendum est quod secundum rationes ideales deus alia a se intelligit du pliciter. Vno modo secundum quod sunt essentiae vel existentiae quaedam in se. Alio modo secundum quod sunt quaedam operabilia a deo. Primo modo cognoscit illa notitia pure speculatiua: & ideae vt sunt rationes co gnitionis illorum hoc modo sunt ideae pure speculatiuae: de quo nulla est dubitatio. Vnde & Plato hu iusmodi ideas in deo posuit esse ipsas rerum quiditates. dicente Seneca: ad Lucillium epistola. lxviii. Plenus est iis figuris quas Plato ideas appelat. itaque homines pereunt: ipsa vero humanitas ad quam homo effingi tur permanet. Vnde de intellectu sic speculatiuo dicit philosophus. iii. de anima. Speculatiuus nil speculatur actua le: neque dicit de fugibili & prosequibili. Secundo autem modo secundum aliquos cognoscit illa scientia practica: & per ideas practicas: vt sunt rationes cognoscendi illorum. Sed ad huiusmodi intellectum est aduertendum, quod notitia practica proprie dicta & speculatiua penes rationes differentes cognitorum non differunt: sed potius secundum rationes differentes finium ad quos sunt. fine enim secundum philosophum. iii. de anima speculatiua & practica differunt. Vnde quia notitia est de operabilibus: non ex hoc dicitur practica, immo operabilia speculatiua notitia considerari possunt: si considerentur ad eundem finem ad quem considerantur pure speculatiua in Mathematicis & in naturalibus. secundum enim philosophum. ii. Metaphysicae finis speculatiuae est verum. Finis vero practicae opus. Vnde operabilia duobus modis pos sunt considerari quemadmodum moralia. Vno modo vt praecise sciatur quid virtus: & quid vitium: & quomodo virtus consistit in medio: vitium autem diuertit a medio: & caetera huiusmodi. Et est omnis talis consideratio speculatiua: licet in materia practica & intellectu speculatiuo non practico. Sed in tali materia intellectus speculatiuus extensione quadam secundum philosophum sit practicus. Dico extensione ad finem alium quam ad quem erat secundum quod fuit speculatiuus. Speculans enim operando ad scire verum specula tiuus est. Extendens autem se vlterius vt non solum intendat cognitionem veri: sed quaerat scire vt secundum ea voluntas operetur: statim est practicus. vt enim dicitur. iii. de anima, cuius appetitus, hoc principium practici intellectus. Vltimum autem principium actionis est. & infra. Appetibile enim mouet: & propter hoc intelligentia mouet: quia principium hoc est quod appetibile. Vt sic circa idem sunt speculatiuus intellectus & practicus. aliter enim speculatiuus extensione non fieret practicus. Speculatiuus enim in materia pure speculatiua extensione nunquam sit practicus. Et secundum hoc circa eandem materiam distinguitur ars medicinae in theoricam & practicam: & hoc vtrobique circa eandem materiam. & sic ex hoc quod aliqua cognitio est circa aliqua operanda, non oportet quod dicatur practica. dicente philosopho. iii. de anima. Multotiens intelligit terribile aliquid aut delectabile: non iubet autem timere. Ne tamen omnino denegemus intellectum diuinum practicum esse: sciendum quod circa operanda practica consideratio considerat quid sit operandum & quid non operandum: & quis sit modus operandi conuenientior secundum omnes circunstantias: quando: vbi: quomodo & caetera huiusmodi: quae concurrunt circa operanda & operandi modum: & hoc eo fine vt voluntati liberae immo liberi arbitrii: quae de se indeterminata est: determinet intel lectus quid & quomodo sit operandum: dicendo & sententiando quod sic operandum est. Quod potest fieri dupliciter. Vno modo quod scilicet sic faciendum est quantum est ex congruentia rerum solum. Alio modo quantum est ex commoditate agentis: vt sine ho. scilicet vel conmodum non assequeretur vel incommodum non euitaret, quod facit proprie practicum: per quod in creaturis liberi arbitrii inclinatur naturaliter aliquam tulum voluntas ad sequendum determinationem rationis: & exequendum in opus: licet non cogat eam: nec sic determinet quin contrarium possit agere & rationi rectae contrariari: & errare in opere. Propter quid talis voluntas: quae scilicet de se recta non est: sed in opere errare potest: tali determinatione rationis indiget. Et dicitur talis intellectus inquantum sic operandum determinat, proprie practicus. Et hoc secundo modo intellectus practicus solum habet esse in creaturis non in deo. Primo autem mod dicitur intel lectus practicus minus proprie. scilicet quando considerat tantum qualitatem operandorum: & operandi modos quos omni determinatione praedicta voluntati proponit: videlicet quod sic agendum vel non agendum quan tum est ex parte congruentiae rerum: licet non quantum est ex commodo vel incommodo ex parte agentis dimittendo in eius libertate quid eligat vt semet ipsam determinet circa operanda non propter conmodum suum sed magis rerum. Secundo ergo modo diuinus intellectus nullo modo potest dici practicus: quia vt procedit obiectio ad istam partem, si opus voluntati determinaret dicendo, hoc tali modo operandum est: quia quid determinat de necessitate determinat: vel oporteret voluntatem intellectum sequi aut ipsi con trariari: quod impossibile est. Et secundum hoc alibi determinauimus quod intellectus diuinus practicus non est: sed pure speculatiuus sua speculatione regulans operanda. Hinc dicit Damasc. libro ii. ca. xxxii. Secundum praecognitionem eius praeiudicauit & determinauit omnia deus secundum bonitatem & iustitiam eius. Et hoc commendat libertatem arbitrii diuinae voluntatis circa creaturas quod scilicet nullo alio quam seipso deter minatur in opus. In hoc enim a perfecta libertate deficit noster intellectus quod scilicet aliquantulum ab intellectu inclinatur ad sequendum eius determinationem. Vnde aliqui ex hoc ponebant ipsum omnino necessitari. Primo autem modo adhuc subdistinguendum. Vno modo quod sic faciendum quantum est ex con gruentia rerum: vt bonitas vel rerum congruentia faciant quod deus debeat sic operari eas. Hoc falsum est & impossibile: quia secundum Auicen. ix. Metaphysicae hoc esset imperfectionis in deo: et per causatum aliquid perfectionis acquireretur suae causae. et sic temporale vt est in scientia dei esset causa alicuius aeterni in deo. Alio autem modo quod sic faciendum quantum est ex congruentia rerum: quia bonum esset rebus quod sic fierent. & hoc modo nuilum est inconveniens intellectum diuinum practicum dici. Etenim licet voluntati non determinat operanda praedicto secundo modo: tamen singulos modos operandorum possibiles circa crea turas. considerat: & omnes voluntati proponit vt libere quem voluerit exequi eligat. Tenendum ta men est quod semper exequitur in opus licet mera liberalitate quod intellectus melius esse iudicat iuxta rerum congruentiam solummodo vt dictum est. dicente Auicen. ix. Metaphy. Intelligit ordinationem bonitatis secundum quod possibile est esse melius. Vnde ex hoc quod intelligit ordinationem & bonitatem quae melior esse potest. secundum quod intelligit eam, fluit ipsa tali fluxu quo perfectius peruenitur ad ordinationem secundum possibilitatem. Et secundum hunc modum quo diuinum intellectum ponimus quo quo modo practicum etiam ponimus in ipso ideas practicas: & deum producere res secundum ideas practicas. quae tamen eaedem sunt re modo speculatiuae modo practicae. Sed primo modo sunt solummodo rationes cognoscendi res in earum essentia. Secundo vero modo sunt rationes producendi eas in earum existen tia. Sed secundum istum vltimum modum loquitur Augustinus solum de ideis quaestione praedicta sic inquiens. Sunte namque ideae principales quaedam formae vel rationes rerum stabiles atque incommutabiles, quae diuina intelli gentia continentur: & cum ipsae non oriantur neque intereant. secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri & interire potest.
On this page