Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 29
CIrca secundum arguitur: quod habere bona aliqua in conmuni diminuat de perfectione, quia cum abdicatio bonorum temporalium ponit perfectionem, & summa abdicatio ponit summam per fectionem, & econuerso. sed habere bona in coni diminuit aliquid a summa abdicatione quia deficit ab illa: quia aliqua est maior, vt qua abdicantur propria & communia omnino. ergo & deficit & diminuit aliquid de summa perfectione. ergo & de perfectione simpliciter. Contra. laco id ist super illud, Et diues in itineribus suis, dicit glos. Diuitem vo cat qui totam spem habet in diuitiis. Non enim nocet habere diuitias, sed amare. sed si diminueret de perfectione, noceret. ergo &c. Suppositis determinatis in quaestione praecedenti de ipsa perfectione & perfectionis statu: sciendum est ergo primo: quod habere bona communia non diceretur diminuere de perfectione nisi esset opus alicuius imperfectionis: cuius contrarum. scilicet abdicare commu nia, esset opus alicuius perfectionis contrariae illi imperfectioni quam ponit possessio communium bonorum Propter quod sciendum quod aliquid dicitur opus perfectionis tripliciter. Primo, quia procedit a perfecto secundum quod perfectus est. & sic opus perfectionis est opus praelatorum in regimine subditorum. Rectores enim aliorum esse non debent nisi iam perfecti. dicente Grego. super Ezechie. par. i. homil. xi. Cui aliena cura con mittitur, speculator vocatur, vt in mentis altitudine sedeat, atque vocabulum nominis ex virtute actionis trahat. Secundo modo di opus perfectionis, quia perfectionem plus caeteris causat, quemadmodum opus perfectionis dicitur opus ma gnae excellentiae, quia pilus proficit facere vnum opus tale quam plura parua, vt semel fortiter mori pro iustitia, quam plu ries vincere. secundum philosophum. iiii. physi. Tertio modo dicitur aliquid opus perfectionis, quia est instrumen tum efficiendi perfectionis statum, quemadmodum proprietaria dimittere propter deum opus perfectionis di, non quia procedit a iam perfecto: neque quia iam facit perfectum, vt patet ex supra determinatis: sed quia sine ipsa non est perfectionis status, eo quod fine ipsa non est homo dispositus, omnibus impedimentis abiectis, vt ipsam perfectionem sibi acquirat. Propter hoc enim expedit & melius est propria dimittere quam retinere, vt determinatum est supra. Vnde super illud Luc. xiiii. Omnis ex vobis qui non renunciat omni bus quae possidet non potest meus esse discipulus. dicit Glossa. Hoc distat inter renunciare omnibus & relinquare omnia: quia renunciare omnibus conuenit illis qui ita licite vtuntur mundanis quae possident, vt tamen men te tendant ad aeterna. Relinquere omnia est tantummodo perfectorum: qui omnia temporalia postponunt: & solis aeter nis inhiant. Perfectorum intellige, hoc est tendentium sine impedimento ad perfectionem: quia iam sunt in statu perfectionis. Sicut enim vt dictum est supra, aliud est perfectio: aliud vero status per fectionis: sic aliud est esse perfectum: aliud vero esse in statu perfectionis. Perfectio enim qua quis est perfectus, non necessario requirit abrenunciationem rerum: sed solummodo mentis interiorem. secundum quod dicit Chrysostomus vbi supra. lob diues non pecuniae seruiebat: sicut patrimonii dispensator, ita omnia illa possidebat. Esse vero in statu perfectionis: vel potius ipse status perfectionis potest consistere in sola exteriori abdicatione: etsi non sit omnino interior. quia vt dicit quaedam glos. Margi. facii lius saccus contemnitur quam voluntas. & Augustinus super psal. lxxi. Sunt quidam qui facilius omnia sua pau peribus distribuunt quam ipsi pauperes Christi fiant, quia non sunt humiles, sed superbi. Propter quod vt dictum est supra, Pauper in turba quaeritur, & vix inuenitur. & super psal. xlviii. Pauperes & diuites in corde interrogat deus, non in arca. Existens autem in statu perfectionis, postquam propria abdicauerit cum necessariis victui semper indigeat, necesse est vt illa ab aliquo habente & possidente ea recipiat nisi de solis terraenascentibus haerbis & frugibus viuat. Accipere autem ab aliis necessaria, validis nisi pro labore aliquo non licet. quia vt dicitur. ii. Thesc. vltimo. Siquis non vult operari, non manducet. Quid licet vt dicit glos. intelligitur de opere manuali: necessaria tamen potest quis accipere, vel pro labore corporali, vel spirituali. Secundum enim quod dicit Nicolaus papa in expositione regulae fratrum minorum, vacantes studio, vel diuinis officiis & ministeriis exequendis, manuali labori siue operi subiacere non oportet, cum exemplo Christi & multorum sanctorum patrum iste spiritualis illi praeponderet: quanto quaesunt animae, corporalibus praeferuntur. Pro labore spirituali potest quis accipere vnde viuat, dupliciter. vel potestate, quia cilicet laborat in ministerio publico populum purgando, illuminando, perficiendo: secundum Dioni. v. cap. ecclesiasticae hierarchiae. vel mendicitate, vt laborans in obsequio priuato pro populo intercedendo. sm Augustinus de opere monachorum. Primo modo accipiunt praelati, secundo religiosi. Qui dupliciter accipiunt, siue pro opere manuali, siue mendicatione pro opere spiritali, de quibus ad praesens non distinguo. Quidam autem accipiunt ad praecisum vsum instantis necessitatis tantum, qui abrenunciant omnibus temporalibus & in pro prio & in communi: quidam autem cum hoc custodiendo aliquid ad necessitatem temporis futuri,. qui etsi abrenunciant propriis: non tamen abrenunciant communibus, sed possident & retinent ea: & hoc vel mobilia tantum, vel simul mobilia & immobilia, de quibus proposita est quaestio, vtrum hatrne commnia diminuat aliquid in eis de persectione: & hoc non de perfectione vitae interiori ex parte animae, quia. scilicet possit esse simul cum possessione communium: quia constat quod etiam habere propria nihil de interiore perfectione diminuebat in Abraham, lob, & aliis sanctis patribus: quare nec diminuit hatene bona communia: sed quare de persectione, vt nominat perfectionis statum quo homo disponitur vt expeditius possit sibi animae perfectionem acquirere: quam vt supra dictum est. constituit propriorum abrenunciatio, vt sine qua non habet existere: quae cum sit exterius corporaliter, etiam debet respondere interior spiritualiter, vt sicut nihil proprium possidet, vel possidere potest, sic nec possidere velit: nec etiam acquirere vt possideat. Quod totum fit vt liberior sit facultas subtrahendi animum a cura & sollicitudine praeternecessaria in custodiendo ac procurando ea quae sunt necessaria vitae: ad quae magis solent mentem astringere bona, proprietaria. Propter quid etiam in possidendo, aut non possidendo commnia: considerandum est cui eorum nata sit annexa esse maior aut minor cura & sollicitudo. Generaliter enim quantum conditio statum liberiorem reudita cura & sollicitudine, maxime praeternecessaria non solum distractionis, sed & prouidentiae, tanto est perfectior & magis idoneus vt in eo acquiratur perfectio animi. Est autem circa temporalia siue sint propria, fiuecomnia in futurum reseruata, siue ad vsum facti pro instanti hora tantummo accepta, cura siue sollicitudo in duo bus. Quorum vnum est in temporalia bona ad vsum futurum custodiendo siue possidendo: alterum in eadem ad vsum necessarium praesentem, siue etiam futurum acquirendo siue procurando. Ab vtraque enim oportet per statum perfectionis elongari quantum possibile est salua debita sustentatione naturae, qui tanto perfectior erit quanto ex conditionibus status maior est opportunitas elongandi se ab illa, & tanto imper fectior quanto maior est necessitas implicandi se illi. Elongando enim a prima, disponitur animus vt totum amorem suum conuertat ad aeterna. Elongando vero a secunda, disponitur vt in actu dilectionis circa illa se conseruet, & ab eis non diuertat propter quod vbi ista duo abundantius inueniuntur, & status ille perfectioresm. Et si status aliquis abundat in vno eorum, & alter in altero: vbi ambobus libratis secundum proportionem hincinde, liberius custoditur homo in amore aeternorum, atque eleuatur in eundem, ille proculdubio perfectior est: & alter patitur in aliquo diminutionem. Et sunt circa hoc ab antiquo tres opiniones contrariae: Duae quae aspiciunt ad sollicitudinem in requirendo necessaria non habita. Tertia vero quae aspicit ad ab dicationem eorum quae sunt habita, vel possibilia haberi: & per hoc ad sollicitudinem in habita custodi endo. Primi enim dicunt quod habere per prouisionem bona mobilia modica ad modici temporis necessitatem minoris est sollicitudinis quam habere in conmuni possessiones immobiles: quia de illis non sine magna sollicitudine & distractione percipiuntur fructus ad vsum necessarium. quod est etiam vt dicunt minoris sollicitudinis quam nihil omnino nec in proprio nec in comoni habere: vbi oportet de die in diem necessaria quaerere: nec semel quaesi ta vnica prouisione custodire. Hoc enim vt dicunt imponit necessitatem semper aequaliter continuandi & iteram di sollicitudinem. Secundi dicunt quod aliis eisdem retentis, de bonis communibus immobilibus, vt agris vineis & huiusmodi, multo minore sollicitudine accipiuntur necessaria vitae in aequalibus expensis: quam totum emungere de eleemosynis & bursis aliorum: vt sic possessio conium immobilium potius adaugeat statum perfectionis super sta tum aliorum: quam diminuat. Tertii dicunt: quod cum dimittere propter deum bona temporalia per se constituat statum perfectionis amouendo sollicitudinem circa habita: plus ergo dimittere est maioris perfectionis: quia talis plus se elongat a temporalium amore.
REuera nihil velit habere nisi ad vsum, & ab omni dominio possessorum & possidendorum se expedire per omnimodam abdicationem: multum de illa sollicitudine subtrahit quae consistit in possidendo mobilia tantum: aut cum illis etiam immobilia. Igitur si aspiciamus ad abdicationem & sollicitudinem quae nata est esse in temporalia possidendo: Dicendum est quod multo persectior est status nihil habentium nec in proprio nec in commoni, quam aliquid habentium: & magis sunt quo ad hoc isti expediti ad conuertendum totum amorem suum in deum quam alii. Propter quid dominus Papa Nicolaus in expositione regulae praedictae dicit: quod abdicatio proprietatis omnium rerum tam in speciali quam etiam in conmuni propter deum, meritoria est & sancta. Quam & Christus viam perfectionis ostendens verbo docuit, & exemplo firmauit: quamque primi fundatores mi litantis ecclesiae, prout ab ipso fonte hauserunt, in volentes perfecte viuere, per doctrinae, & vitae ipsorum alueos deriuauerunt. & infra. Verum condecens fuit ei professioni quae sponte deuouit Christum pauperem in tan ta paupertate sectari: omnium abdicare dominium, & rerum sibi concessarum necessario vsu fore contentam. & infra. Patet itaque regulam quo ad abdicationem huiusmodi non solum obseruabilem, possibilem, & licitam: sed me ritoriam & perfectam: & eo magis meritoriam quo per ipsam professores ipsius magis a temporalibus propter deum elongantur. Ecce quia dicit & proculdubio verum dicit regulam talem quo ad huiusmodi abdicationem meritoriam & perfectam: & non solum meritoriam & perfectam: sed & eo magis meritoriam: quo &c. & ex hoc in rei veritate ma gis perfectam. immo simpliciter perfectam, quantum est de perfectione regulae ex parte contentorum in illa. Quia licet duplex subtractio sollicitudinis facit statum perfectionis vt dictum est: tamen plus efficit ipsum subtractio sollicitudi nis ex omnimoda abdicatione: quia plus solet animus affici circa iam acquisita & possessa: quam circa acquirenda. dicente Augustinus in epistola ad Paulinum & Therasiam. Terrena diliguntur acrius adepta quam cupita constrin gunt. Ista enim velut membra praeciduntur: illa velut extranea repudiantur. Propter quid etiam illa sollicitudo quae subtrahitur per rerum abdicationem:caed scilicet erat in custodiendo & possidendo: cadit sub professione vnius voti principalis in regula content scilicet paupertatis. Illa autem quae consistit in necessaria vitae acquirendo & procurando relinquitur conscientiae singulorum: vt super hoe scilicet curam gerant sicut necessitati viderint expedire: vt dicitur in regula beati Francisci. Et hoc ideo, quia sine ista sollicitudine non potest esse humana infirmitas. Potest tamen esse sfine omni sollicitudine in possidendo: sicut & sine omni possessione. Quo ad ius dico, & dominium in rebus.
EST igitur in hoc talis professio seu regula perfectior caeteris habentibus aliquid in comni: quo vt dicit Nicolaus papa, professores eius ad nonnulla euangelica consilia eo magis secundum exigentiam sui status tenentur plus quam caeteri christiani: quo per statum perfectionis quem per professionem huiusmodi assumpserunt, se obtulerunt holocaustum domino medullatum per contemptum omnium mundanorum. In quo impletur praecipue Christi consilium de non esse sollicitum. Non ei dominus consuluit simpliciter, & in summa non esse sollicitum: sed determinauit cum dixit. Nolite solliciti esse in crastinum: vt videlicet non sit cura aut sollicitudo prouisionis nisi pro necessitate instan tis temporis: vt scilicet cuilibet tempori tantum sollicitudinis exhibeatur quantum praesens necessitas requirit, non plus. quid si gnificauit Christus cum subiunxit. Crastinus enim dies sollicitus erit sibiipsi. sufficit enim diei, cuilibet scilicet mali tia sua. scilicet non eget alterius. Malitiam secundum Chrysost. appellat miseriam & laborem sollicitudinis in prouidendo de necessariis vniuscuiusque diei, quo satis homo oneratur: etsi vnum diem non oneret cura prouisionis pro pluribus, quia vt dicit Greti. in fine. ix. mora. ab ea tunc mortifero vulnere pungitur cum in ea mensurae aequtas non tenetur. Non enim mortali adhuc in carne viuentibus funditus cura carnis abscinditur: sed vt dis crete animo conseruetur temperantia. Nam quia sollicitos nos esse veritas in crastinum prohibet, habere curam in praesentibus non negat: quam extendi ad tempus quod post sequitur, vetat. Quia vt dicit libro xx. cum naturae necessitatibus plaerunque plus quam expedit deseruimus: mentisque curam negligimus: ex miseria negligentiae infirmitati nostrae addimus squalorem culpae. Sed licet status abdicantium omnia omnino per fectior sit caeteris quo ad subtractionem sollicitudinis quae nata est esse in possidendo & custodiendo ad posteriorem vsum iam habita: potest tamen esse multo imperfectior, quo ad sollicitudinem inseparabiliter & necessario annexam circa acquisitionem ad necessarium victum, iliorum quae non sunt habita: secundum quod erat tactum in quae stione praecedenti: & vsque ad istam reseruatum. Vnde suppositis determinatis in praecedenti quaestione, quo ad illa quae ex eis sunt opportuna in praecedenti quaestione, si velimus scire quae obseruantia secundum quem statum persectior sit ex vtroque latere: tam ex parte abdicationis & sollicitudinis quae nata est esse in possidendo: quam ex par te sollicitudinis in acquirendo, siue procurando per sollicitudinem necessaria vel de comoni, vel omnino de alieno: oportet ista duo inter se comparare, & in statera ponere. Et est sciendum: quod ista duo comparare possumus vno modo comparando simpliciter vnum istorum ad alterum: quaerendo quid illorum constituat principalius statum perfectionis: propter quid dicitur illorum status simpliciter esse perfectior. Alio modo comparando ista duo prout sunt secundum vnam proportionem in vno statu ad seipsa, vt sunt secundum aliam proportionem in alio statu, & ex illa comparatione considerare quis illorum debeat dici perfectior. Sl ergo comparemus illa duo primo modo: dico quod principalius statum perfectionis constituit subtractio sollicitudinis in possidendo & custodiendo communia, quod sit per abdicationem: quam facit illa quae est in acqui rendo ea quae sunt necessarii victus: & quod idcirco quo ad hoc perfectior est ille status in quo est maior abdicatio: & hoc ideo, quia delectabile siue amabile praesens & habitum inquantum huiusmodi magis afficit & allicit quam non habitum: aut saltem ex se magis natum est afficere & allicere. Et ideo maius est peri culum circa sollicitudinem in custodiendo & possidendo, quam in acquirendo. facilius enim cauet a delectatio ne qui non habet illecebram delinquendi. Propter quod & vna illarum cadit sub regula profitentium status perfectionis: alia vero non: vt patet ex habitis superius. Melior igitur subtractio illius sollicitudinis quam istius: quia illa est peior quam ista. Dico quantum est ex natura huius sollicitudinis & illius sim pliciter: licet ista intantum possit excedere illam quod ista est peior: & ideo non subtracta plus de ratione perfectionis diminueret quam illa augeret: & esset in hoc casu perfectior status in quo esset minor abdicatio Veruntamen distinguendum est hic de bonis communibus respectu eorum quibus habent esse communia quia aut sunt communia toti humano generi, & nulli propria: neque etiam alicui congregationi singulari distinctae contra alias sub humano genere: aut sunt communia singulis: & in singulari & distincta congregatione commorantibus: propria tamen illi congregationi ad praecisum vsum illius deputata. Primo modo non potest homo esse fine possessione communium: nec pro statu moderno: nec pro statu innocen tiae. sic enim communia homini fuissent ad vsum in statu innocentiae terraenascentia: secundum quod dictum est Adae & Euae Gen. i. Ecce dedi vobis omnem haerbam afferentem semen super terram, & vniuersa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, vt sint vobis in escam, quae non sunt subtracta homi ni in statu peccati: immo adhuc ampliora sunt expresse concessa: secundum quod dictum est Noe & si liis suis Gen. ix. Terror vester ac tremor sit supe cuncta animalia terrae, & super omnes volucres caeli cum vniuersis quae mouentur in terra. Omnes pisces maris manibus vestris traditi sunt: & omne quod mouetur & viuit erit vobis in cibum, quasi olera virentia tradidi vobis omnia. Propter quid dicit Grego. secundo pastor. De qua sumpti sunt cunctis hominibus terra conmunis est: & idcirco alimenta communia omnibus profert. Et Tullius. i. de offic. Sunt nulla priuata natura. Et hoc igitur modo conmunia nullo modo renuncianda sunt: immo ius accipiendi necessaria de ipsis est omnibus naturale. decretorum dist id est lus naturale. & in tempore necessitatis omnibus debet esse conseruatum: vt dicit Grego. ii. Pasto. Cum quaelibet necessaria indigentibus ministramus: sua illis reddimus non nostra largimur: iustitiae potius debitum soluimus quam misericordiae ope ra implemus. Aliter enim via omnibus communis iure policoncessa etiam in extremae necessitatis articulo detentis ad prouidendum sustentationi naturae praeclunderetur: quid omnino illicitum esset: quia ab omni lege extrema necessitas est excepta. Per hunc ergo modum possessio communium habendo ius in illis ni hil penitus de perfectione, aut statu perfectionis diminuit: sed ipsam vtilis status humanae naturae quamdiu hic vixerit homo circa glorificationem corporum requirit. Iuxta hunc modum, vel prope communia sunt bona ecclesiae: quorum dispensatio ordinariis ministris eius est commissa. propter quid huiusmodi bona communia vel penitus de animi perfectione, aut de statu perfectionis diminuunt: secundum quod statim infra dicetur. Si vero sint communia singulis in vna communitate existentibus: sed propria ipsi communitati tunc aut illa communia sunt vsui diurnae necessitatis opportuna, & hoc siue quo ad necessitatem victus, in quo res statim cum vsu consumitur: siue quo ad necessitatem vestitus: siue quo ad necessitatem officiorum: in quibus res non statim sed paulatiue cum vsu consumitur: aut illa communia non sunt vsui diurnae necessitatis necessaria: & ideo non nisi ad vsum crastini opportuna. Communia primo modo sunt cuilibet congregationi neces saria: quemadmodum conmunia primo modo sunt necessaria toti congregationi humani generis. Et ideo dico quod nullo modo possessio eorum pro toto tempore durationis eorum diminuit de ratione persectionis immo non possidere ea: multum derogaret perfectioni: & esset impeditiuum acquisitionis eius.
SED distinguendum est de modo possidendi ea: quia aut congregatio sic communia possidet quo ad dominium & proprietatem: aut quo ad vsum facti tantum. Et dicunt aliqui quod possessio communium primo modo diminuit de apice persectioni:, quae est de possessione communium secundo modo: quia illo modo possidendo non abrenunciatur omni ei quo non eget tanquam praeternecessario humana fragilitas. solum enim vt prae dictum est, & secundum Nicolaum Papam, simplici vsu facti eget tanquam necessario. Sed cum possessio simplex vsus facti haberi non potest nisi alio retinente dominium, & ipso concedente aliis vsum vel ad voluntatem suam vel simpliciter: & in omne tempus futurum: si ergo nullus vellet vsum talem con cedere, & merum dominium sibi reseruare, & congregatio plurium fratrum in magna multitudine fine tali possessione communium non posset simul persistere: non posset ergo apicem perfectionis attingere: & sic nullo modo talis persectio posset attingi nisi a paucis qui vagi esse vellent: qui tamen non possent esse si ne possessione vestium necessariarum. Quare si attingi potest in congregatione magnae multitudinis fratrum simul conmorantium: etiam nullo volente obseruare dominium rerum quaruncumque & quantaruncumque: quarum vsu indigent: ne dicamus perfectionem ab alio quam a deo & nobis dependere siue pro praesenti siue pro futuro: accidit ergo apici persectionis abrenunciare dominio talium rerum conmunium: & sic per se & essen tialiter non diminuit de apice perfectionis possessio communium praedictorum quo ad dominium & proprie tatem: quemadmodum etiam non diminuit de perfectione praelatorum quod canonice commissa est eis bonorum com munium procuratio pro se & pro aliis: quam papa si vellet posset eis committere ad suam voluntatem ad vsum facti, retinendo sibi omnino dominium & possessionem. Quia tamen quando alius sibi seruat dominium: & congregationi concedi tur simplex vsus facti quae renunciauit omni dominio: plus elongatur illa congregatio a temporalium amore & occasione amandi ipsa: ideo quo ad hoc licet accidentaliter perfectius est secundum hunc modum abrenunciare communibus quo ad omne dominium & esse contentum simplici vsu facti: ita quod quo ad hoc esset ad huc amplior perfectio: quanto paucioribus esset communitas illa quo ad vsum facti contenta. Si vero conmunia praedicto modo non sunt vsui diurno necessaria: sed superslua: & non nisi ad vsum crastini opportu na: aut ergo obtento eo vel per artem vel per mendicationem, quod vsui diurno est necessarium, continuo alia sollicitudo adhibetur ad obtinendum illud quod est supsluum & non opportunum nisi in crastinum: aut eadem sollicitudine qua obtinetur necessarium, obtinetur & superfluum. Si primo modo: dico quod illud cederet in per fectionis diminutionem: quia per se adhibet curam de crastino & plus debita cura onerat diem instantem. Si secundo modo: dico quod illa oblata sunt aut mobilia aut immobilia. Si immobilia: dico quod diminuunt de ra tione perfectionis propter nimiam sollicitudinem in affectione circa talia ad quam nata sunt allicere quantum est ex se inquantum sunt habita. Si vero sunt mobilia tantum: dico quod in nullo diminueret de ratione perfectionis ipsa reseruare in crastinum: sed potius diminueret ipsa non reseruare sed proiicere. Minori enim sollicitudine iam acquisita custodiuntur vsque in crastinum quam tunc de nouo acquirerentur. Propter quod contra Ma nicheos qui dicebant quod non liceret aliquid custodire in crastinum, dicit Augustinus in libro contra adimantium. ca. xxiiii. neque hoc intelligunt ad id pertinere vt temporalia non amemus neque timeamus ne nobis desint ne cessaria: & propter ipsa acquirenda vel deo vel hominibus seruiamus. Nam si hoc ideo dictum est vt non serue tur in crastinum panis: magis hoc implent vagi Romanorum quos passiuos appellant: qui a nona quotidiana satiato ventre: aut donant statim quod restat aut proiiciunt: quam vel domini discipuli &c. Sl autem secundo modo principali diu supradicto comparemus inter se duas dictas sollicitudines circa possess. scilicet & circa acquirenda: tunc possunt duo status: quorum vnus abdicat plura vel conmunia: alter autem pau ciora, & retinet aliqua: comparari inter se quadrupliciter. Simul enim in eodem statu sunt id est aut maior abdicatio & minor sollicitudo: aut econverso minor abdicatio & maior sollicitudo: aut maior abdicatio, & maior sollicitudo: aut econtra minor abdicatio, & minor sollicitudo. Si igitur in statu aliqua sit ma ior abdicatio & minor in acquirendo necessaria sollicitudo: ille status omnino est perfectissimus. Talibus. nm mi nima cura est aut nulla de eis quae sunt mundi & summa de eis quae sunt dei, perfecti sunt illi quasi non indigentes de eis quae sunt mundi: nec sapiunt eis: secundum quod ad hoc hortatur fidelem animam Prosper libro i. de vita contemplati ua sparsim dicens. Sectator ad conditorem suum ipsum iugiter concupiscat: pro amore eius omnia quibus inde potest auerti fugiat, a strepitu negotiorum saecularium remotissimus: amet otium sanctum: in quo exerceat ani mae suae negotium: non metuat aliquid temporale: nec cupiat: ne aut metus amittendae rei temporalis aut cu piditas acquirendae intentionem mentis eius emolliat: nec gaudeat de temporalibus omnino: nec lugeat: nec pe ctoris eius stabilitatem firmitatemque quicquid promittit mundus aut minatur excutiat: sed idem semper ac fi bi similis perseuerans mundi huius damna aut lucra simul non sentiat. De quo etiam dicit Bernar. in fine de amore dei. Cum fidelis anima inceperit non indigere: & a corporalibus transire ad spiritualia, & a spiritualibus ad spiritualium & corporalium conditorem: hoc vere est exire a sarcinis. Relicto ergo corpo re & corporeis omnibus curis & impedimentis, omnium quae sunt praeter deum obliuiscitur: nihilque praeter deum attendens: quasi se solam solumque deum aestimans, dilectus inquit meus mihi: & ego illi. Quid enim mihi est in caelo & a te quid volui super terram: Defecit caro mea & cor meum: deus cordis mei, pars mea deus inaeternum. Demum venitur ad mortem, morte ergo corporali perfecte moritur mundo: vt perfecte viuat deo.
SI ve ro in statu aliquo sit minor abdicatio & maior sollicitudo: ille status est omnium illorum qui sunt intra latitudinem perfectionis imperfectissimus: quis sit ille, iudicet qui poterit. Si vero in statu vno sit maior abdicatio & maior sollicitudo, quam sit in statu in quo est minor abdicatio: hic opus est disti guere: vt statera ponatur in aequa lance: quia aut illa sollicitudo quae est maior cum maiore abdicatione, est modicum maior, aut mediocriter maior, aut multum maior. Si primo modo: dico quod status ille maioris ab dicationis adhuc est perfectior, aliis eisdem retentis in victualibus, & aliis necessariis: quia non potest esse quod aliis eisdem retentis scilicet quod ambo status vellent aequaliter esse contenti in necessariis vitae: quin omnia abdicantes omnino, vel omnia immobilia abdicantes, reseruantes mobilia tantum, siue sustententur de his quae offeruntur eis liberaliter, vel de his quae mendicantur humiliter, vel de his quae acquiruntur per manuum laborem: magis oportet sol licitari circa necessaria vitae acquirenda, quam illos qui capiunt ea de possessionibus communibus immobilibus, quas dant colonis ad censum: vel excolunt propriis sumptibus ac laboribus: nisi esset tale opus manuale: vt de opere modici laboris multum acciperetur de praetio: vel nisi populus fidelium ita esset voluntarius: quod vltro liberaliter offerret irrequisitus. Sed non est ita: quod poterunt experiri si velint: quamquam iuxta, promissum saluatoris numquam deficiet fides ecculsiae: nec per consequens opera misericordiae subtrahentur. Quomodo enim communitas fide lium liberaliter offerret, & per durabiliter, propria: cum vix inuenitur qui vult dimittere aliena: Si enim oporteat eos manuum labore vel totum vel partem acquirere: & vel totum vel partem mendicando de bursis aliorum extrahere: non est verisimile quod hoc possit fieri cum aequali sollicitudine. Et cum hoc etiam non est verisimile quin illi qui quid abundat eis ex acquisitis in vno tempore, prouident de futuro, cum aliquantula minore sollicitudine acquirunt sibi necessaria quam illi qui nihil reseruant in crastinum. aliis dico eisdem retentis. Sed tamen non obstante modica maiore sollicitudine status illorum est perfectior: quia ille excessus pertinet ad dispensationem necessariae prouisionis: & sic est eis meritorius. Si enim sine detrimento: immo cum profectu charitatis & perfe ctionis potest quis intermittere contemplationem aeternorum: & propter necessitatem proximorum agere quae sunt vitae actiuae: & hoc non nisi cum maiore sollicitudine: quemadmodum Paulus carnalium cubilia ordinauit postquam rimatus est secreta caelestia: vt dicit Greti. i. Pastor, multo fortius fine detrimento charitatis: immo cum eius profe ctum: & similiter perfectionis propter necessitatem, propriam potest sustinere sollicitudinem modicam maiorem. Talis enim vt dicit Greti. i. Pasto. transitoria cuncta esse conspiciens: curam carnis ex necessitate tolerat: sed aeterna gaudia ex de siderio spiritus expectat. Si vero sit mediocriter maior: maxime si cum hoc excedit temperamentum necessariae pro uisionis: curam carnis gerendo: non praecise in necessitatibus: sed etiam in desideriis: aliis curam carnis non gerentibus nisi in necessariis: Dico quod quamquam status illorum sit perfectior quo ad abdicationem & praecisionem sollicitudinis in cu stodiendo possessa: tamen faciunt ipsum imperfectiorem per excessum in praeternecessaria cum necessariis acquirendo. Dico autem praeternecessaria: non tam ad vitae sustentationem, quam ad officiorum sui status executionem quorum solummo moderatus vsus est eis concessus secundum eorum regulam & necessitatem: vt tamen illis quae statui suo sunt incompetentia penitus non vtantur. Non enim omnium rerum vsum habere debent: nec illarum quibus vti licet eis, debent habere aliquam ad vllam copiam seu superfluitatem, quae deroget eorum paupertati: vt semper in eorum actibus sancta paupertas reluceat. Si vero sollicitudo istorum esset maior vt sollicitudinem aliorum multum excedat: & maxime ad hoc vt lautius viuant: & pretiosa atque curiosa magis quam decet statum eorum ad vsus suos assumant: multum depressiorem, inferiorem, & imperfectiorem faciunt sta tum suum: vt forte in ipso numquam perfectionem attingere possint. Vt enim dicit Gretiu. in iiii. Moral. Nequaquam mens ad superna tollitur: si continue curarum tumultibus in insimis occupatur. Et econtra (vt di cit ibidem) omnes qui curis exterioribus spargi refugiunt, simplices in cogitatione, atque in conscientiae habitatione consistunt. Vnde si existentes in maiori abdicatione multo maiori sollicitudine occupem tur, quam existentes in minori, contingit in eis illud quod dicit Grego. ii. Paste. In examine recti iudicis mutat merita ordinum qualitas actionum: & quidam in meliori ordine deteriores sunt: & quidam in deteriori me liores: quia & isti fortem extremi habitus bene viuendo transcendunt: & illi superioris loci meritum moribus non exequendo diminuunt. Propter quod si talem distractionem siue occupationem circa personam aliquam requireret conditio status abdicationis maioris: melius esset illi status abdicationis minoris. Quia iuxta dictum Grego. in registro epistola. ccccxi. sic est aliquis ad altiora promouendus: vt dum ipse exterius proficit: interius non decrescat: ne dum ad altiora perducitur: minor. ille seipso fieri compellatur. Quare si status omnia abdicantium claudicare non debeat: & ex vtroque latere sollicitudinis aequa lance sint in apice perfectionis: quantum excedunt alios in temporalium abdicatione: tantum debent salua vitae sustentatione strictissima & officiorum status sui executione necessaria, alios excedere in vi ctus & vsus omnium illorum quibus eis licet vti, parcitate: & hoc quemadmodum ad nonnulla alia consilia euangelica plus caeteris astringuntur: & Christi semitas arctius sequi caeteris eligunt. Sicut enim ta libus non licet habere in vsum quaecunque aliis licent, tam in mobilibus quam in immobilibus secundum quod Nico laus papa exponit in regula fratrum Minorum: sic etiam circa eis licita nequamquam esset licitum eis talibus & tali modo vti, quibus & qualiter licet illis vti pluribus aliis. hoc enim pertineret ad sollicitudinem ni miam & saecularem. secundum quod dicitur in collatione patrum: collatione. ix. Quia saeculares eurae etiam in nos qui nullis actibus mundi admiscemur cadere nonnunquam possint, manifesta ratione monstratur secundum regulam seniorum: qui quicquid necessitatem cultus quotidiani & ineuitabilem vsum carnis ex cedit, ad saecularem definierunt curam & sollicitudinem pertinere. Vt verbi gratia. Si cum possimus opere vnius solidi necessitatem corporis nostri expedire, ad duorum solidorum vel trium acquisitionem nosmet ipsos propensiore opere & labore distendere: & cum velamen duarum fufficiat tunicarum, ad vsum scilicet noctis & diei: trium vel quatuor domini fieri procuremus: cum vnius siue duarum habitatio sufficiat cellularum, ambitione saeculari eleuati atque amplitudine delectati quatuor siue quinque cellas: & has eas dem exquisiti ornatus & capaciores quam vsus desiderat extractamus: passionem libidinis mundialis in quibus possumus praeferentes: quae non fine instinctu daemonum fieri nos manifesta experimenta docuerunt. Ex quibus vnico proposito continuo subdit. Et idcirco morbum ambitus saecularis nostris mentibus non inesse: non vtique eorum tantum abstinentia comprobabis: quae etiam si velimus expetere vel imple re, non possimus: neque illarum despectu rerum: quas si affectauerimus: tam apud spirituales viros quam apud saeculi homines notabiles prima fronte reddemur: sed etiam cum illa quae nostrae suppetunt potestati & honestate quadam videntur conmitti: rigida districtione respuimus. Et reuera non minus haec quae parua videntur & minima: quamque ab his qui nostrae professionis sunt, cernimus indifferenter admitti: pro qualitate sua aggrauant animam: quam illa manifesta quae secundum suum statum saecularium sensus ine briare consueuerunt: non sinentia deposita faece terrena ad deum in quo semper defixa debet esse intentio monachum respirare: cui ab illo summo bono vel parua separatio mors praesens ac perniciosissi mus interitus est credendus. Propter quid dominus Matth. vi. non dixit absolute: Nolite solliciti esse de eo quod est manducandum vel vestiendum: sed dixit. Quid manducetis aut corpori vestro quid induami ni. Licet enim aliquantulum sit sollicitandum de eo quod est manducandum aut vestiendum: non tamenquid sit scilicet piscis an pultes: neque quid induendum: burellunm scilicet an scarletum. Habentes enim quibus vescimur ad corporis sustentationem: & quibus tegamur ad corporis defensionem: his secundum Apostolum contenti simus. Vnde cum licitum modum vtendi licitis volunt excedere: necesse habent expensas ampliare: & ideo sollicitudinem acquirendi eas augere. Non enim sunt occupationes nisi pro pter occupationum pretia. Vt enim dicit Seneca epistola. ii. ad Lucilium. Facile est occupationes euadere: si occupationum pretia contempserimus. Propter quod melius esset talibus in minore abdicatione & minore sollicitudine viuere. Qui enim secundum determinata in quaestione praecedente ino piam maiorem non possunt patienter ferre in statu superiori omnia abdicando: melius esset eis habendo communia viuere in statu inferiori cuius inopiam minorem forte possent patienter portare: ne qui in planis stantes titubant, in praecipitio pedem ponant. secundum Grego i. pastines Non omnis enim qui esset aptus ad statum inferiorem: esset aptus ad statum superiorm: sed magis econuerso est: quem acmo dum non omnis qui deo humiliter seruiret in bonis proprietariis, patienter posset inopiam portare & deo seruire illis abdicatis vt dictum est supra. Vnde frequenter qui abdicauerunt magna, per im patientiam meritum amittunt fracti circa parua. De quibus dicit lo. Casise collatio. i. Nonnullos huius mundi maximas facultates, & non solum multa auri & argenti talenta, verunetiam praediorum magnificentiam contem nentes: post hoc vidimus pro capillo, pro graphio, pro calamo, pro acu commoueri: qui si vtique contemplationem mundi cordis fixam tenerent numquam vtique pro peruis rebus amitterent, quod ne pro magnis ac praetiosis incurrerent opibus, easdem penitus abiicere maluerunt. Nam plaerumque nonnulli tanto zelo codicem seruant: ne eum leuiter quidem legi vel con tigi sinant ab aliquo: & inde occasiones impatientiae ac motus incurrunt: vnde monentur stipendia patientiae & chari tatis acquirere: cumque omnes diuitias suas pro amore Christi contempserunt: pristinum tamen cordis affectum in rebus minimis retinentes: & pro ipsis nonnunquam irascentes veluti qui non habeant aplicam charitatem ex omnibus infructuosi sterilesque redduntur. Et in collatione. iii. dicit. Totum igitur in fine consistit: in quo potest quis etiam optimae conuersationis initiis dedicatis inferior per negligentiam reperiri. Nihil enim nobis proderit abrenunciatio corporalis: si renunciationem cordis quae sublimior & vtilior est non voluerimus similiter obtinere. De illa enim dixit Apostolus. Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum: chari tatem autem non habuero: nihil mihi prodest, quod nunquam dixisset: nisi quia futurum in spri praeuidebat vt aliqui facultatibus vniuersis in pauperum alimenta dispersis: ad perfectionem euangelicam & charitatis ar duum culmen peruenire non possent. De quibus dicit in collatione quarta. Denique quid pudet dicere ita plaerosque abrenunciasse conspicimus: vt nihil amplius immutasse de interioribus vitiis ac moribus comprobentur: nisi ordinem tantum atque habitum saecularem. Nam & acquirere pecunias gestiunt: quas nec ante possederunt: sub hoc praetextu quod famulos suos exinde vel fratres alere se debere iustum esse contendunt. Quibus profecto non proderit maiores opes, ac substantias contempsisse: qui affectus ea rum ad quos illae contemnendae sunt, in res paruas atque exiguas transtulerunt. Nam vitium cupiditatis atque auaritiae quod erga species pretiosas exercere non possunt: circa viliores materias retinentes non abdicasse, sed commutasse se probant pristinam possessionem. Nam nimia deuicti diligentia erga: amorem psalterii, sportellae saccelli, codicis, aliarum similium rerum quamuis vilissimarum, eadem tamen qua ante libidine detinentur: cum vel ea quibus vti necesse est propensius student habere quam caeteri: vel ex cedentes diligentiae modum: peculiarius ea diligentiusque custodiunt, & ab aliorum contrectatione de fendunt quae vniuersis fratribus esse debent communia. ldeoque perfectionem cordis abrenunciatio ista non obtinet: quia cum censum habeat pauperis: non abiecit diuitis voluntatem. Ecce quam parce debent vti rebus ad necessitatem concessis abrenunciantes, & tanto parcius quanto pluribus abrenunci ant: & quanto in eis quibus vtuntur minus habent iuris: vt ostendant facto exterius quod nulla affectione circa illa tenentur interius. Quia vt dicit Chrysostomus super illud Matth. xix. Diues difficile intrabit in regnum caelorum. Vere non habet super terram quid amet qui bonum caeleste in veritate gusta uerit. Sicut enim qui pretiosum manducauerit cibum, postmodum ei haec esca communis ingrata vi detur: sic & qui semel dulcedinem Christi gustauerit, terrenorum bonorum de caetero non multum sentit sa porem Vnde patet quod modicum sapit eis dulcedo caelestium qui omnium abrenunciatione exeunt mundum per vnum ostium, & reingrediuntur ipsum per aliud, acrius quaerendo honorum potentiarum & vniuersaliter temporalium rerum abundantiam, saltem ad vsum. ad quae nec ausi fuissent aspirare manentes in saeculo. contra illud quod dicitur in principio regulae beati Augustinus Qui aliquid habebant in saeculo antequam ingressi sunt monasterium libenter velint illud esse comune: qui autem non habebant: non ea quaerant in monasterio quae nec foris habere poterant.
HIS visis quaestionem quantum poterit extendendo: am scilicet habe re bona in conmmuni diminuat aliquid de perfectione: Dicendum quod bona communia possunt intelli gi diminuere de ratione perfectionis dupliciter. Vno modo per se ex natura & ratione suae substantiae. Alio modo per accidens & ratione nostrae infirmitatis, inquantum ipsa nata est allici per illa, & per hoc illa nata sunt ipsam allicere. Primo modo simpliciter bona sunt & non abdicanda: sed potius retinenda: nec diminuunt aliquid de ratione perfectionis: & quod multo plus est nec bona proprieta ria, quia quantum est ex parte naturae rerum, eadem & aequalis ratio bonitatis est in ipsis: siue fuerint propria siue communia: nec ex se & per se ab aeternorum amore sunt impeditiua: immo quantum in se est ad eleuandum nos ad illum sunt ordinata. Quia quemadmodum creaturae veritas est adminiculum ad diligendum humanum intellectum in cognitionem aeternae veritatis: sic & bonitas creaturae est admi niculum ad dirigendum humanam voluntatem in amorem aeternae bonitatis. dicente Augustinus iiii. confes. Si placent corpora: deum ex illis lauda: & in artificem retorque amorem. &. ix. de trinitate. Non sic non amam da creatura: sed si ad creatorem refertur ille amor, non iam cupiditas: sed charitas est, alias est cupidi tas amor creaturae: & minuit amorem dei: secundum illud. x. confes. Minus domine te amat qui aliquid te cum amat: non propter te: sed propter se. Et super illud psal. xxxix. Beatus vir cuius est nomen domi ni spes eius: & non respexit in vanitates & insanias falsas. dicit Augus. Disce amare in creatura crea torem: non te teneat quod ab illo factum est: & amittas eum a quo & ipse factus es. Vnde mentitus est Manicheus qui dixit quod omnia corporalia sunt a deo malo, & a se mala, & ideo propter se, & per se abdicanda. Vnde & vetus testamentum malum esse dixit: & a deo malo esse: quia temporalia bona promisit & omnino contrarium nouo & promissionibus eius. Sed quod sunt impeditiua, hoc est per occasionem: & est causa huius per se & ex parte nostre. scilicet nostra infirmitas: quae ipsa possidere vix valet: neque circa ea sollicitari absque amore nimio, & inordinato. Vnde quod abdicanda sunt non natura rerum: sed infirmitas nostra qua sine libidine non possumus ea habere, in causa est. dicente Augustinus de doctrina christiana. In omnibus huiusmodi rebus non ex ipsarum rerum natura quibus vtimur sed ex causa vtendi: vel modo appetendi: vel probandum vel improbandum quod facimus. Item Am bro. libro octauo super Luc. Volumus offendere diuites: discant non in facultatibus crimen haberi: sed in iis qui vti nesciunt. Nam diuitiae vt impedimenta, sunt improbis: ita bonis sunt adiuuamenta virtutis. Item Augustinus super psal. ciiii. intelligendum est dei seruos propterea ista bo na sumere a deo non vt in eis luxu defluant: aut peruersa securitate torpescant: sed vt habeant haec omnia praeparata in quibus quaerendis possent negotiatissimis laboribus occupari. Vnde etiam dicit philosophus. ii. Polis: quod oportet legislatorem prouidere bonis & virtuosis in necessariis: vt non oporteat eos operibus vilibus vacare. Vnde quod sancti viri temporalia per abdicationem fugiunt: hoc contingit eis quia conscii suae infirmitatis sunt. dicente Augustinus super psal. xxxvi. Sunt qui neque actiones mundi pati volunt, sicut con iugati habentes domos, familias, silios: nec aliquid in ecclesia agunt sicut praepositi: vel vt in agricultura laborantes: sed velut ad hoc infirmi secedunt ad otium: & quieti esse diligunt: velut memores infirmitatis suae. Per amorem autem nimium & inordinatum impediunt, & ab amore aeternorum retrahunt: & hoc per curam & sollicitudinem eis annexam. dicente Greti. in i. moral. Tantum nocent temporalia quantum sollicitudo retrahens a diuinis eis est annexa. Quia si non retraherent, multum expedirent: dicente Augns in epistola ad Romanianum. Pacatior atque tramquillior rerum temporalium administratio recipiendorum aeterno rum meritum gignit: si non teneat cum tenetur: si non implicet cum multiplicatur. De diminutione vero perfectionis per possessionem bonorum conmunium per accidem scilicet ex parte ipsorum bonorum: & per se ex parte infir mitatis nostrae, possumus intelligere quaestionem istam dupliciter. Primo distinguendo ex parte bono rum conmunium. Secundo ex parte perfectionum. Ex parte bonorum: quia aut sunt toti humano generi conmu nia: sic inquantum huiusmodi nullo modo diminuunt: vt habitum est supra. Aut sunt communia commorantium in aliqua communitate singulari: & tunc distinguendum ex parte persectionum: quia perfectionis diminutionem possumus intelligere dupliciter. Aut loquendo de persectione quae pertinet ad statum. Aut quae pertinet ad animum. Si primo modo: sic adhuc diminuere de ratione perfectionis possumus intelligere dupli citer: quia aut diminuit de ratione perfectionis exercendae, quae propria est ministris ecclesiae. Aut quia diminuit de ratione perfectionis acquirendae: quae proprie pertinet ad religiosos. Primo modo habere bona in conmuni non diminuit de perfectionis ratione: quia habentur tantum a ministris ecclesiae: vt eis debita ratione seruitii & ordinis quem habent in ecclesia: & hoc quo ad id quod pro hora convertunt in eorum vsum necessarium. Quo ad residuum enim habent ea vt aliis qui nullum ius habent in eis dispensanda. Et neutro modo possunt minuere aliquid de statu perfectionis eorum exercendae: quia requirit iam perfectum cui sunt instrumenta virtutis. Veruntamen infirmum in tali statu existentem: ab omni statu boni operis eradi cant: vt dicit Greti. in fine. xii. moral.
PApa enim omnia bona ecclesiae habet vt vicarius Christi: qui libet vero episcoporum in sua dicecesi vt vicarius apostolorum: & quilibet sacerdotum parochialium in sua parochia vt vicarii discipulorum, & quilibet canonicorum & aliorum ministrorum ecclesiae in sua praebenda, qui sunt successores eorum. de quibus dicitur. Multitudinis autem credentium e. cor. v. vt. xii. qid i. S. De rebus. Vnde de possidentibus bona communia ecclesiae, dicit Prosper. ii. libro de vita contemplatiua cap. xi. Itaque sacerdos cui dispensationis cura conmissa est: non solum commissa est sub cupiditate: sed etiam cum laude pietatis accipit a pposo dispensanda: & fideliter dispensat accepta: quia omnia sua aut reliquit: aut ecclesiae rebus adiunxit: & se in numero pauperum paupertatis amore constituit: ita vt vnde pauperi bus subueniatur: inde & ipse tanquam pauper voluntarius viuat. lbidem. xvi. Nunc autem quod christianis tempori bus sacerdotes magis sustinent quam curant possessiones ecclesiae: & in hoc deo seruiunt: quia si dei sunt ea quae confidens eccliae dei opus agit: qui res deo consecratas non alicuius cupiditatis: sed fidelissimae dispensationis intentione non deserit, non sunt iam res mundi credendae: sed dei. Tales enim secundum apostolum sunt nihil habentes: sed omnia possidentes. dicente Prospero in eodem. Hoc est possidendo contemnere: non sibi: sed aliis possidere: nec habendi cupiditate facultates ecclesiae ambire: sed eas pietate subueniendi suscipere: nec aliquid inde eis qui sibi sufficiunt erogare. Secundo modo habent bona in conmuni religiosi solitariam vitam ducentes non deputati aut ordinati seruitio ecclesiae publico. Et distinguendum est in hoc membro de bonis commumibus: quia aut sunt vsui quotidiano necessaria: & non diminuunt ni si per accidens: vt habitum est supra: aut sunt tantum vsui futuro reseruata: quae custodiuntur non vt dispensanda: sed vt sibi necessaria. Et per illa diminutionem status perfectionis eorum scilicet acquirendae possumus intelligere dupliciter: quia aut quod diminuunt de ratione perfectionis dictae simpliciter & ab solute ipsam omnino excludendo: aut quod diminuunt de apice huiusmodi persectionis: ne ad ipsam attingi possit: in gradu. scilicet inferioris perfectionis ponendo. Primo modo bona proprietaria solummodo diminuunt de perfectionis ratione:, ipsam scilicet omnino excludendo: ne scilicet homo habens proprietaria pos sit esse infra ambitum, & latitudinem perfectionis secundum aliquem statum aut gradum status: vt patet ex supra determinatis. hoc autem est diminuere de ratione perfectionis: quemadmodum dici mus quod homo pictus diminuit de ratione hominis. Sic autem non diminuunt de ratione perfectionis bona R communia abdicatis propriis: quia abdicatio propriorum efficit statum perfectionis simpliciter & absolute: vt habitum est supra. Propter quid abdicatis, propriis habere conmunia non ponit hominem extra ambitum perfectionis simpliciter. Sed quia minor abdicatio non potest esse quam abdicando propria tantum retentis communibus: & restant duae maiores: quarum vna cum, propriis abdicat communia immobilia, & reti net mobilia tantum: alia vero abdicat omnia, proprias. scilicet & communia, tam mobilia quam immobilia: idcirco habe re bona in conmuni diminuit de ratione perfectionis secundo mued scilicet impediendo secundum praedictum modum, per distractionem & sollicitudiuem quam habet illorum possessio & custodia, ne attingi possit quo ad hoc apex & supremus gradus in statu perfectionis acquirendae: sed necessario sistit citra illum, in inferiori gradu perfectionis consistendo. habere, eni. in conmuni bona immobilia: ponit infimum gradum perfectionis: quia illorum custodia requirit maiorem sollicitudinem. Vnde de abbate Isaac dicitur in iii. dialosti, quod cum crebro discipuli eius postularent: vt pro vsu monasterii possessiones quae offerebantur acciperet, ille sollicitus suae paupertatis custos, fortem smnimam tenebat dicens. Monachus qui in terra pos sessionem quaerit: monachus non est. Sicque metuebat paupertatis suae custodiam perdere. Habere vero in communi bona mobilia tantum, ponit medium gradum perfectionis: quia requirunt quo ad suam custodiam minorem soillcitudinem. Communia autem omnino abdicare cum propriis, ponit gradum perfectionis summum. Dico gradum persectionis generandae: quia omnino subtrahit sollicitudinem quae est circa tenporalium custodiam, & curam de crastino. Iuxta illud quod dicitur collatione patrum. x. Quae maior aut sanctior potest esse paupertas, quam quae nihil praesidii, nihil virium habere cognoscens: de aliena lar gitate quotidianum poscit auxilium: & vitam suam atque substantiam singulis quibuscumque momentis in diuina ope intelligens sustentari: Poscit inquam auxilium, in hoc videlicet vt admittatur ad aliquod manuale officium in quo lucretur necessaria pro instante necessitate: vel vt ipsi liberaliter tam quam mendico tribuatur, quod maxime licitum est quando ad hoc necessitate aliqua vel circa seipsum vel circa proximum existente compellitur ne sibi valeat necessaria manuum labore acquirere. Quia si etiam licitum esset: & simpliciter apicem perfectionis constitueret: omnibus & propriis, & communibus abdicatis validos de mendicitate viuere: de quo nihil ad praesens: tamen tam in laborantibus manualiter quam in mendicantibus per acciden scilicet per sollicitudinem excedentem circa necessariorum acquisitionem, possent isti deprimi quo ad possibilitatem acquirendi perfectionem animi, infra quemlibet illorum: vt nihil omni no prosit illis esse in statu qui per se est perfectior: si tamen per accidens faciunt eum imperfectiorem immo multum eis obesset: quia tanto amplius in excedendo in sollicitudine peccant: & plus caeteris a perfectione animi se elongant: & a possibilitate acquirendi eam: vt patet ex supra determinatis. Et est modus iste diminuendi: quemadmodum si diceretur quod animal quod non habet omnes sensus diminueret de ratione animalis: quia deficit a gradu animalis habentis omnes sensus. Si vero loqua tur quaestio de perfectione pertinente ad animum: Dicendum quod de ratione talis persectionis nihil dimi nuit: nisi diminuendo de ratione perfectionis ipsius charitatis: quia in charitate & eius perfectione consistit perfectio mentis: inquantum. scilicet ipsa informatur charitate perfecta: vt patet ex praedeterminatis. De ratione autem charitatis potest intelligi aliquid dupliciter diminuere: vel in eius substantia: vel in eius feruore, seu radicatione, seu aliquo alio huiusmodi. Primo modo de charitatis persectione aliquid potest intelligi diminuere dupliciter. Vno modo quia impedit ne augeatur: & ita ne perficiatur. Alio modo quia subtrahit ei aliquid de sua substantia. Primo modo aliquid dupliciter de ratione perfectionis diminuit, per se scilicet vel per accomens. Per se de ratione perfectionis in charitate, & per hoc de ratione perfectionis animi diminuunt peccatam venialia: & cessatio a bonis operibus. Per accidens vero habere bona in comoni diminuit de ratione perfectionis religiosi: quia. scilicet sunt occasio distrahendi animum a diuino amore, secundum praedeterminata: etsi forte ab illo animum alicuius bene dispositi non distraherent in actum. Propter quod secundum praedicta expedit & melius est sic disposito: vt patienter possit esse fine illis omnino, tanquam abiicere illecebram delinquendi: vt non ita de facili peccet non habendo ea sicut habendo: secundum quod habitum est supra. Si vero intelligamus dimi nutionem fieri subtrahendo aliquid quid est de substantia, siue de essentia charitatis: sic dico quod habere bo na in communi non diminuit de perfectione charitatis: & ideo nec de persectione animi. Sicut nec eam diminuit, nec potest diminuere aliquid aliud: quia charitas in sua substantia non est nata diminui: sed solum corrumpi per peccatum mortale: vt alias determinauimus in quadam quaestione de Quolibet Et ideo secundum hunc modum sicut habere bona in conmuni non diminuit de ratione perfectionis: sic etiam nec habere bona proprietaria.
PER iam dicta patet responsio ad obiecta. Primum enim argu mentum bene procedit: ostendendo quod per se diminuit possessio bonorum conmunium de ratione status perfectionis acquirendae quo ad apicem eius: non autem quin habendo communia abrenunciatis propriis maneat in aliquo gradu infra latitudinem perfectionis, quamuis etiam per accidens superior possit esse status in quo habentur communia: quam status ille in quo est omnium communium abdicatio: vt pa- tet ex iam dictis.
AD argumentum in oppositum, quod non nocet diuitias habere sed amare: noceret autem si diminueret de persectione: Dicendum secundum iam determinata, quod habere diuitias & vniuersaliter bona temporalia, per se & ratione substantiae suae non nocet: sed magis prodest: nec sic vt iam dictum est talia bona de ratione persectionis diminuunt. Vnde in statu innocentiae nihil omnino potuissent di minuere de ratione perfectionis vbi nuilum accidens infirmitatis nostrae fuisset: quia per accidens tantum nocent: scilicet ratione infirmitatis passibilitatis: propter quam nimio amore nata est humana infirmi tas illis habitis alligari. & hoc est quod dicit Glos. illa. Non nocet habere diuitias sed amare. scilicet nimium quod semper contingit quando quis amplius amat eas quam ad vsum instantis necessitatis pro se, secundum quod supra expositum est.
On this page