Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

CIrca tertium: quod non est possibile aliquem agere id quod impossibile est fieri: arguitur sic. Actiuum & passiuum sunt relatiua: quorum vnum ponit alterum: nec est vnum sine altero. si ergo non est alicuius potentia passiua vt fiat: nulla est respectu illius potentia actiua: quae illud esse faciat.

CONtra. deus facit aliquid ex nihilo: in quo nulla omnino est potentia passiua.

DIcendum ad hoc: quod aliquid dicitur impossibile fieri dupli citer. Vno modo obiectiue tanquam illud quod habet ab alio fieri. secundum quod dicitur posse generari id quod est terminus generationis. Hoc modo quod impossibile est fieri nullum agens potest facere. & sic nihil dicitur impossibile fieri nisi purum nihil: quod non est aliquid per essentiam: non solum per existentiam. tale impos sibile fieri nec deus potest facere: non propter defectum alicuius potentiae: sed quia ad tale non ordinatur aliqua actiua potentia. Alio autem mod dicitur aliquid impossibile fieri subiectiue: & hoc dupliciter. Vno modo quia non est aliquod subiectum in potentia de qua possit aliquid fieri respectu cuiuscunque agentis. Alio modo quia non est aliquid subiectum in potentia vno modo respectu vnius agentis: est tamen in potentia alio modo & respectu alterius agentis. Ponere impossibile primo modo simpliciter impli cat contradictionem: & repugnat factioni secundum omnem cursum & ordinem rerum. Repugnat est agenti simpli citer: vt si determinari ad situm siue locum secundum substantiam non sit nisi ratione quantitatis: & aliquid quid ex sua natura & substantia nullo modo in se habet aliquid pertinens ad quantitatem vt punctum aut linea aut huiusmodi: ponatur secundum substantiam determinari ad situm vel locum: vel si distingui indiuiduali ter siue numeraliter aliqua duo sub eadem specie non sit nisi ratione quantitatis aut materiae: & aliquid quid in se nullo modo habet quantitatem aut materiam nec habere potest: ponatur modo dicto distingui aut posse distingui ab alio suae speciei. Impossibile vero secundo modo etsi esset impossibile fieri respectu alicuius agentis & secundum ali quem ordinem & cursum rerum: non tamen secundum omnem: vt cum aliquid dicitur fieri ex nihilo quid solum possibile est facere agentem supernaturaliter. Impossibile modo tertio est vbi est aliqua potentia in subiecto reducibilis ad actum per agens supernaturale: non autem per agens naturale: vt quod naturaliter caecus fiat videns: aut quod mortuus. resurgat. Isto autem secundo & tertio modo ipossibile fieri non dicitur impossibile fieri simpliciter: sed solum impossibile primo modo Non ei est ipossibile simpliciter nisi quid est ipossibile simpliciter potenti: non autem quod est ipossibile ali cui non simpliciter potenti. quemadmodum non est simpliciter dulce aut amarum nisi quod est dulce aut amarum respectu gustus simpliciter bene dispositi. Et illud est solummo impossibile primo modo: ita quod nihil sit impossibile deum agere: quin illud sit impossibile fieri: & econuerso nihil est impossibile fieri quin sit impossibile deum agere illud. & sic nihil potest deus agere quod est impossibile fieri. Ita quod magnum inconueniens est dicere deum posse aliquid agere secundum quemcunque cursum & ordinem rerum, quod secundum se simpliciter impossibile est fieri. Est etiam magnum inconueniens dicere de tali impossibili puta quod contradictoria sunt simul in eodem: quod non est ipossibile quia deus non potest facere hoc: sed quia hoc non potest fieri: quasi restet non ex parte dei quin in ipso sit potentia actiua ad hoc faciendum sed ex parte facti: quia non est in ipso potentia ad hoc fieri. immo nec in eo est potentia ad hoc facere: sicut non est in eo potentia ad peccare: quia illud esset omnem ordinem rerum confundere: quid posse non esset potentiae sedi potentiae: nec est propter impotentiam aut defectum potentiae: sed propter potentiae abundantiam: vt de talibus bene dicatur quod deus potenter non possit ea facere. Vnde in eis quae potest facere ipsum facere est voluntas facientis: nec ab alio dependet ipsum fieri. Ita quod non est verum dicere de impossibili simpliciter quod deus non potest illud facere quia non potest fieri: sed potius non potest fieri quia deus non potest facere sicut & in affirmatiua non dicitur deum possibile aliquid facere quia illud possibile est fieri: sed econversoquia deus potest illud facere, ideo possibile est fieri: aut obiectiue aut subiectiue. Vnde de correspondentia potentiae actiuae & passiuae dicit Commentator super primum cae. & mundi. Notum est per se quod illud quod est possibile ab extri seco est possibile per se. concessum est enim quod omne impossibile in se est impossibile secundum extrinsecum: & impossibile est imaginari aliquid esse possibile in respectu patientis: & impossibile in respectu agentis: & possibile non est possibile nisi in respectu agentis & patientis.

AD primum in oppositum: quia non est potentia actiua cuinum puo respondet potentia passiua: dicendum quod verum est vel obiectiue vel subiectiue. vtroque modo respectu agentis naturalis quod nihil agit nisi ex subiecta materia. obiectiue solum respectu agentis supernatural quod agitonnullo subiecto. Non agit tamen nisi quid est natura & essentia aliqua potens esse obiectum & terminus factionis in diuinae: in cuius essentia est ista potentia essentialiter: inquantum essentia cuiuslibet creaturae inquantum est de se, est possibile esse & non esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3