Quaestio 4
Quaestio 4
CIrca quartum arguitur quod effectus contingens possit immediate fieria deo: quia potest ab ipso fieri mediante creatura, potest enim fieri immediate a creatura: & quicquid sit immediate a creatura, sit mediante creatura a deo. quicquid autem a deo potest fieri mediate, potest fieri & ab ipso immediate.
CONtra. effectus contingens non habet immediate nisi causam contingentem. deus autem nullius potest esse cam contingens: quia talis est causa per accidens: quae reducitur ad aliam per se. Deus autem non est causa quae ad aliam habet reduci.
DIcendum ad hoc: quod contingens est quod potest esse & non esse. Aliquid autem potest esse & non esse dupliciter: vel ex parte facti, quia est: talis naturae quod potest esse & non esse, fieri & non fieri: vel ex parte facientis, quia est tale agens quod ab ipso indifferens effectus potest fieri: & non fieri. Primo modo rationem contingentis habet omne defectibile: vt est generaliter omnis creatura & maxime quod habet in se rationem corruptiui: vt est omne generabile & corruptibile. & omnis talis effectus contingens potest fieri immediate a deo. Secundo modo dupliciter: quia effectus potest ab aliquo indifferenter fieri vel non fieri dupliciter: vel quia non est in ipso vis qua necesse est eum fieri: vel quia non est in eo vis determinans ipsum fieri. Primo modo dicitur effectus contingens omne quid fit a deo circa creaturas. Secundo autem modo nullus effectus contingens fit a deo immediate nec etiam mediate. respectu enim ipsius non est aliquis effectus contingens. quoniam effectus sic contingens non procedit in esse nisi praeter intentionem per voluntatem agentis: vt in fortuitis: vel absque voluntate, vt in casualibus. Praeter intentionem autem dei agentis nihil fit. lpse enim ordinat fieri intentione per se, quaecumque fiunt per accidens & praeter intentionem a causis inferioribus. dicente Augustinus super psal. ix. Omni no ad diuinae prouidentiae regimen referantur quae stulti casu & temere & nulla diuina administratione fieri putant. Potest tamen hic distingui: quia fieri talis effectus possumus considerare dupliciter: vel quo ad substantiam facti: vel quo ad modum eius procedendi in esse ab agente immediato. Primo modo fit a deo mediante agente proximo: & potest fieri immediate a deo: licet non praeter intentionem. Secundo autem modo non sit omnino a deo nec potest fieri neque mediate neque immediate: quia non habet causam agentem sed deficientem tantum.
On this page