Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 2
CIrca secundum arguitur quod difformitas scibilium arguat difformitatem circa scientiam dei. quoniam difformitas scibilium aut causatur a scientia dei: cum ipsa sit causa rerum: & sic habeo propositum: quoniam non habet aliquid esse causa diuersorum nisi secundum aliquam rationem diuersitatis in se, aut causatur ab ipsis rebus, quare cum ipsae res causentur a scientia dei: & quicquid est causa causae: est causa causati: ergo vt prius & ipsa dei scien tia est causa illius diuersitatis.
IN contrarium est quoniam tunc scientia dei esset varia bilis secundum variationem scibilium: quid falsum est.
DIcendum ad hoc: quod scientia dei ex parte scibilium est du plex. Aut enim scit res secundum earum essentias & naturas scientia pure speculatiua, aut secunduna quod sunt operabilia ab ipso scientia quodammodo practica secundum iam expositum modum. Primo modo secundum quod iam dictum est scit omnia quae sunt. i. secundum Augustinus quaestione praedicta, quaecumque in suo genere propria quadam natu ra continentur: vt possint auctore deo esse procreata: hoc est quod scit res secundum quod res sunt & essentiae quae dam absolute, sciendo essentiam suam absolute: secundum autem quod habent inter se differentias secundum rationes generis speciei: & indiuidui: sciendo essentiam suam vt est ideae pure speculatiuae. Secundo autem modo scit res sciendo determinationem suae voluntatis. Quia enim & quae determinat voluntas dei facienda, & hoc modo quo ea determinat, scit intellectus eius ea esse facienda & sic facienda & non econuerso: vt in hoc voluntas po tius sit ratio & causa scientiae & intellectus dei quam econverso: vt secundum hoc in nobis scientia nostra practi ca multo magis sit causa rerum operabilium a nobis: inquanum. scilicet intellectus noster determinat operanda priusquam ea determinet voluntas: & cum hoc mouet naturaliter & inclinat voluntatem ad sequendum suam determinationem: quam sit scientia diuina causa rerum operabilium a deo: inquantum. scilicet. secundum praedicta intellectus diuinus non determinat operanda: nec sic determinat & inclinat voluntatem diuinam vt non possit proprie dici practi cus: sicut intellectus noster. vnde quod eius scientia sit per se cauam rerum, non potest dicere theologus: qui ponit quod deus agit res libera voluntate: ita quod posset eas agere & non agere: sed philosophus: qui ponit quod non agit eas nisi per intellectum & de necessitate: vt iam patebit ex. dictis Auic. Propter quid philosophus etiam potius posset ponere intellectum dei practicum: & ideas practicas quam theologus. Vnde licet intellectus diuinus illa quae sunt operanda, & similiter modos omnes operandorum a sua voluntate nouit quodammodo prius quam voluntas ea determinet esse operanda: & quo ad hoc quodammodo practicus est: & nouit illa ideis vt sunt practicae: quae eaedem sunt cum ipsis speculatiuis: sicut idem est intellectus speculatiuus & practicus: in quantum tamen operanda sunt non nouit: nisi quasi praecedente determinatione voluntatis: & quo ad hoc nouit illa ideis omnino: sed haec notitia solummodo implicat illam quae est per ideas: sicut nosse rem vt operandam implicat nosse rem simpliciter.
AD propositum ergo descendendo oportet declarare quomodo deus immutabili & vniformi scientia nouit rerum omnium essentias diuersas inquantum es sentiae sunt. Deinde quomodo nouit eas inquantum sunt quaedam operabilia ab ipso.
AD intellectum autem primi articuli sciendum: quod non solum naturae & essentiae rerum vniuersales secundum rationem specierum specialissimarum habent dupliciter considerari & similiter a deo cognose scilicet. ecundum ratio nem suae quiditatis & essentiae: & secundum quod sunt quaedam operabilia a deo: sed etiam naturae & essentiae sin gulorum indiuiduorum sub singulis speciebus, siue sint, siue non sint. Si enim considerentur ratione suae quiditatis & essentiae: sic cognoscuntur ab ipso tam quiditates specificae quam indiuiduales, vt quiditates tantum sunt absque omni consideratione esse vel non esse: fuisse vel non fuisse: fore vel non fore circa eas: sicut bene possunt considerari, quemadmodum etiam ipsa essentia simpliciter considerari potest absque ratione vniuersalis, particularis, & caeterorum omnium. secundum quod alibi declarauimus. Licet enim essentiae rerum non habent nisi duplex esse: vnum in intellectu: alterum in singularibus extra: multiplicem tamen ha bent considerationem. Et in hac consideratione quemadmodum a deo considerantur essentiae rerum vt specifi cae sunt absque rationibus indiuiduantibus: sic considerantur vt singulares sub rationibus indiuiduantibus absque eo quod circa eas aliquid dictorum consideretur. Et per hoc eadem vniformi scientia deus scit omnium essentias: & in differenter specificas & indiuiduales: & hoc infinitas: quia omnes possibiles fieri sub specie siue non fiendas a deo, quas comoniter nouit scientia simplicis notitiae: siue aliquando fiendas quas determinauit futuras: & nouit scientia visionis. Et sicut accidit essentiae secundum quod est essentia, esse vel non esse: fuisse vel non fuisse: fore vel non fore: sic & scientiae dei praeter hoc quod essentiae sunt quasi accidentia intrinseca. Cum enim non est, non esse est quasi accidens in sua essentia: cum vero est in effectu esse, est quasi accidens suae essentiae similiter. Scientiae vero dei sunt accidentia omnino extriseca, hoc enim modo deus vniformiter scit Antichristum & omnes circum stantias eius interius quo ad dispositiones corporis & animae, & exteriores temporis scilicet & loci & conuersa tionis: indifferenter modo quando non est nec sunt dispositiones illae: sed futurae tantum sunt: quemadmodum & tunc quando erit & erunt dispositiones illae: & similiter postquam fuerint. Et est ista scientia intellectus incon plexi scilicet praeter hoc quod intellectu complexo vel quasi complexo intelligat deus ipsum aut aliquid illorum esse vel non esse: similiter aut fuisse, aut fore, aut non fuisse, aut non fore. Vnde deus scit, intelligit, siue videt nunc de Antichristo, quicquid videbit circa ipsum in primo instanti suae conceptionis: & similiter quicquid videbit circa ipsum in quolibet instantium aliorum sequentium: & hoc vnica scientia: & tota si mul, videndo nunc quaecunque futura sunt circa ipsum: & eodem modo videndo nunc sicut tunc: puta se cundum modum quo in instanti plenitudinis potestatis suae ipso sedente in regio throno deus videbit ip sum secundum corpus & animam: eius sessionem in throno: ipsum thronum: instans illud: & circunstantes ipsum. &c. huiusmodi. Sic videt modo ista omnia. Similiter quemadmodum tunc videbit esse eius: que scilicet ad id quod rei & naturae alicuius est: & similiter omnium aliorum: & omnes habitudines illorum secundum conuenientias & differentias suas: sic videt modo praeter hoc quod nihil horum scit, videt aut intelligit esse prout est secundum adiacens. Intelligit enim Antichristum: sed non ipsum esse: animam eius: sed non ipsam esse: ani mam eius in corpore suo: sed non ipsam in corpore suo vt formam esse: eius viuere & eius esse: sed neutrum esse vel non esse: sessionem eius in throno: non tamen ipsam esse. & sic de caeteris. Nec mirum quod sic cognoscit deus: per hunc enim modum scientia immutabili bene cognoscit homo vniuersalia quae sunt per se obicta intellectus postquam semel notitiam eorum acceperit per sensum: & angelus similiter quam cito habet esse. Sed in hoc differt ab intellectu diuino omnis intellectus creatus: quod naturaliter notitiam singu larium habere non potest nisi per eorum actualem existentiam: vt homo eorum notitiam capiat per sensum: angelus vero per intellectum: secundum modum quem alibi exposuimus. Deus autem propter suam illi mitationem simul per ideam speciei cognoscit & ipsam speciem & indiuidua infinita possibilia fieri sub ipsa: vt similiter alibi exposuimus. Similiter deus qui vnico actu intelligendi simplici comprehendit suam essentiam: & omnes imitabilitates siue rationes ideales in sua essentia: quibus cognoscit vt dictum est & omnes rerum essentias & differentias atque conuenientias ipsarum inter se: vniformi scientia & simplici cognoscit omnia simul & differentias & conuenientias omnium. Non sic autem homo vel angelus sed variis & diuersis actibus intelligendi vnum post aliud: quantum est de naturali illorum cognitione. Vnde etiam creatura intellectualis, siue homo, siue angelus: non cognoscit singulare esse simpliciter aut ipsum primo, nisi per aliqualem suae cognitionis mutationem & postquam nouerit ipsum non esse: similiter non scit ipsum non esse nisi per notitiae suae mutationem. Ita etiam quod cum desinit esse specialiter homini, cum singulare sensibile desinit esse in sensu, non manet apud hominem aut angelum scientia aliqua de singulari: nisi in vniuersa li: quemadmodum exponetur secundum Auicen, quod homo astrorum & motuum caelestium pariter nullam ecli psim particularem aliter quam in vniuersali potest scire nisi cum videt ipsam in sensu. Deus autem absque omni mutatione suae scientiae cognoscit rem esse quando est: & non esse quando non est: fore quando erit: & non fore quando non erit: fuisse quando fuit: non fuisse quando non fuit, conformi scientia. Sed de hoc est sequens articulus: quomodo. ie. deus vniformiter & immutabili scientia omnia cognoscit vt sunt ope rabilia ab ipso.
AD cuius intellectum sciendum est secundum tacta in praecedenti quaestione: quod quia intellectus diuinus scit operanda inquantum operanda: sciendo determinationem suae voluntatis quae omnino est inuariabilis, non autem per ipsas res quae variantur extra influendo in esse diuersimode: secundum determinationem simplicem & inuariabilem diuinae voluntatis: qua simul ab aeterno omnia determinauit: & per hoc rationem cognoscendi operanda seipsum respectu rerum constituit: idcirco inuariabiliter haec omnia cognoscit. dicente Auicen. in. viii. Meta. Quia ipse est principium omnis esse: intelligit ex seipso id cui est principium. Non potest autem esse vt sit intellector istorum variorum cum sua va riatione: secundum quod sunt variabilia intellectu temporali indiuiduali. Non potest enim esse vt aliquam do intellectu temporali intelligat quaedam ex eis esse: & aliquando intelligat intellectu temporali quae dam ex eis non esse: quia vniuscuiusque istorum duorum esset forma intelligibilis per se. Tunc ergo necesse esse esset variabilis formae. Et cum hoc si ponamus quod alia a se cognoscat, non in cognoscendo determinationem diuinae voluntatis: ponendo quod res non fluant a deo per determinationem voluntatis liberam: sed solummodo per intellectum intelligendo modos meliores quo possibile est res esse: ita quod vo luntas non sit nisi pondus quoddam inclinans naturaliter ad exequendum quod concepit intellectus: secundum quod posuerunt philosophi vt iam patebit secundum Auicen. adhuc inuariabiliter omnia cognosce ret. dicente Auicen. in eodem. Cum primus dicitur, intelligentia dicitur per intentionem simplicem. lpse enim intelligit res simul ita vt per eas non multiplicetur secundum quod fluunt formae earum ab eo intelligente. ipse aptior est ad hoc vt sit intelligentia quam ipsae formae fluentes a sua intelligibilitate: & quod ipse intelligit se ipsum: & quod ipsum est principium omnis quod est. Et scias quod forma intellecta aliquando sumitur de re sicut cum nos sentimus de caelo per considerationem & sensum formam eius intellectam: & aliquando forma intellecta non sumitur de iis quae sunt, sed econverso: sicut intelligimus formam artificialem quam adinuenimus: & deinde forma intellecta mouet membra ad hoc vt sint in opere. Igitur non quia fuit ipsa, deinde nos intelligimus eam: sed quia intelligimus, sit ipsa. Talis igitur est operatio omnis ad primum quia intelligit suam essentiam: & quicquid facit debere esse sua essentia: & scit quomodo bonitas sit in omne quod est. Sequitur ergo formam suam intellectam forma eorum quae sunt secundum ordinem intellectum apud eum: quia est sciens qualiter est ordo bonitatis in esse quae est ab eo: & quod ab ista scientia fluit esse secundum ordinem quem intelligit scilicet ordinem rectum. Et esset simile omnino de artificiato a forma artificii in nobis, & esse rerum a deo, si forma artificii vt intellecta est esset sufficiens causa essendi eam extra: sicut secundum ipsum est in deo. quia in nobis adhuc requiritur voluntas vt alia vis siue potentia: in deo non: quasi in deo respectu creaturarum non esset secundum rationem potentia alia ab intellectu ipsa voluntas liberi arbitrii: sed quod esset liberalitas quaedam siue libertas immutabilitatis immutabiliter concomitans intellectum. dicente Auic. in eodem. Est volens secundum modum voluntatis intelligibilis pure & vita eius est haec. Vnde vita eius non est egens duabus viribus ad hoc vt par ficiatur: nec vita eius est alia a scientia eius: quia hoc totum est ei per suam essentiam: quia forma intellecta quae sit in nobis, causa est formae adinuentae artificialis. Si ipsum esse eius esset sufficiens ad essendum illam formam artificiaie scilicet si formae essent in effectu principia eorum quorum ipsae sunt formae: tunc intellectum apud nos esset ipsum posse. Sed non est ita. Nam suum esse non est sufficiens ad hoc: sed eget voluntate no uiter proueniente ex virtute desideratiua: per quas duas simul mouetur virtus motiua, quae mouet neruos & instrumentalia membra: & deinde mouent instrumenta extrinseca: & ad vltimum mouent materiam. Ex quibus concludit subdens. lam igitur ostensum est quod scientia quae est ei, est ipsa eadem voluntas quae est ei Et similiter ostensum est quod posse quod est ei, est ipsam suam essentiam esse intelligentem esse tali intellectu qui est principium omnium, non sumptus ex omni: sed est principium per suam essentiam non expectans esse rei. & hoc est voluntas secundum modum quo certificauimus esa.scilicet quod non certificantur per intentionem fluendi esse ab ea, vt ipsa sit aliud ab ipso flue re quod est ipsamet liberalitas: & haec voluntas est ipsa liberalitas. Specialius autem oportet declarare istam inuariabilitatem scientiae dei circa alia a se quo ad duas differentias earundem rerum. Differt enim eadem res a seipsa penes esse & non esse: item esse fuisse & fore: vt deus dicatur eandem rem scire esse & non esse, fuisse, & fore: item quod dicatur eandem rem scire sciuisse & sciturus esse: secundum omnes illas differentias, quod non liquet fore sine variabilitate aut aliqua diuersitate siue difformitate circa scientiam dei. Et quo ad primum articulum de diuersitate rei secundum esse & non esse, clarum est secundum positionem Auicen. praetactam in praecedente quaestione: quoniam deus vniformi scientia scit eandem rem esse & non esse in diuersis temporibus. hoc enim secundum Auicen. est necessarium: quia non cognoscit particularia nisi in vni uersali. Vniuersalia aut & causae & causata simul habent considerari: quia illorum cognitio potius respicit rerum essentias quam existentias. Quomodo autem hoc fiat, declarat in praedicto. viii. dicens. Si tu scires motus omnium caelestium: scires etiam omnem eclipsim: & omnem oppositionem & disiunctionem: quae est ei secundum modum naturalem. Ita quod diceres de aliqua eclipsi quod post tempus motus qui est de tali ad tale, erit septentrionalis: & quod luna descendens ab ea veniet ad oppositionem talem: & quod inter hanc & aliam eclipsim con similem praeteritam vel futuram erit tantum temporis. Et similiter scires quae est dispositio quae est inter alias eclipses: ita quod non erit aliquid de iis quae accidunt his eclipsibus: quarum vniuscuiusque dispositio est haec dispositio: quod tu nescias: sed scies vniuersaliter. haec enim intentio potest dici de multis eclipsibus: quia vniuscuiusque earum dispositio est haec dispositio. Tu vero scies aliqua ratione quod illa eclipsis non est nisi vnica tantum: sed hoc non remouet vniuersalitatem nisi scieris singularia. scilicet videndo motus sen sibiliter: vt iam acquisitum sit tibi per visum aliquid signatum per quid scias dispositionem illius eclipsis. Tu autem si scires de eclipsi quomodo inuenitur: & esses semper perfectus: esset tibi scientia non de eclipsi absoluta: sed de omni eclipsi quae sit. Et tamen esse illam eclipsim & non esse, non variaret in te aliquid. tua enim scientia in dispositionibus duabus esset eade scilicet quod eclipsis quae est cum talibus proprietatibus esset post ta lem eclipsim: & post esse solis in ariete taliter & tali modo: & quod esset post talem eclipsim: & quod post eam esset talis. Si autem interposito tempore cognosceres quod in hoc instanti haec eclipsis non est: sed in alio: non maneret illa tua scientia quae tunc est: sed fieret alia scientia: & essetavariatio. & hoc est quia es cum tenpore & momentaneus: primus autem non est sub tempore. Ex quo vult plane quod eorum quorum est causa quae quandoque sunt: & quanidoque non sunt, scientiam non habet nisi vniuersalem non particularem: etsi habeat particularem eorum quae sunt in vnico indiuiduo sub specie. Vnde vult etiam quod res secundum quod sunt extra in singularibus, non habent respectum ad deum nisi secundum rationem principiati: qua sunt ab eo: & ipse ad eas, non nisi secundum principii ratio- nem qua sunt ab eo non in eo: & quod secundum rationem cognoscendi relatio eius non est ad ipsas secundum quod habent esse in singularibus: sed solum secundum quod sunt intellecta eius. Vnde subdit in eodem. Suum igitur intel ligere eius quid est post suam essentiam causatum, est eius quiod est ipsum intelligere suam essentiam, quamuis intellecta quae sunt post suam essentiam non sunt intellecta eius nisi secundum modum intellectorum intelligibilem: non autem secun dum anitatem. i. secundum eorum entitatem. Et non est respectus alicuius eorum ad ipsum, nisi secundum rationem princi pis scilicet.secundum quod ex eo est non in eo. Nec putet aliquis quod relatio intelligibilis ad ea sit relatio ad ea secundum quod inueniunm scilicet in re extra. Sed haec relatio eius ad illa est inquantum ipsa sunt in dispositione intellecta. Si autem hoc esset inquantum est esse eorum in singularibus, eueniret tunc quod ipse non intelligeret nisi quod inue niretur in vnaquamque hora: nec intelligeret de eis quod priuatum esset de eis in singularibus nisi postquam essent: & non intelligeret de seipso quod ipsum est principium essendi illius rei secundum ordinem suum nisi cum fieret principium. Et sic non intelligeret suam essentiam: quia natura suae essentiae est vt fluat ab eo quicquid est: & sua apprehensio de ipsis est inquantum natura eorum est quod sunt sic. Vnde oportet etiam vt sit apprehendens alterum quamuis non sit. Igitur sciens diuinum erit comprehendens id quid iam est: & quod posse est esse: cuius relatio ad ipsa erit inquantum sunt intellecta: non inquantum sunt in singularibus. lsta positio Auic. quae forte plurium philosophorum fuit, valde absurda est: quoniam ponit aliqua a nobis posse cognosci quae deus non posset co gnoscere. scilicet particularia signata. Sed diceret quod ista cognoscit: sed non particulariter: quia hoc esset indignum suae perfectioni: vt tangit dictum suum in praecedente quaestione. Verum est si modo eodem quo nos illa cognosceret cilicet acquirendo cognitionem ab eis. Praeterea cum ab eis singularitur causata sunt: singularitur debet ea cognosce re: & eius causas, proximas particulares. Praeterea cognitio vniuersalis imperfecta est respectu singularis. Illa ergo potius repugnat diuinae persectioni quam ista. Et quod arguit quod tunc non intelligeret rem nisi dum esset neque se esse principium eius nisi dum esset: Dicendum quod verum esset: si verum esset illud quod supponit: quod natura suae essentiae esset vt fluat ab ea quicquid est. Tunc enim aut ab aeterno & semper flueret, aut nunquam. Et sic secundum ipsum non esset essentia diuina. Vnde ponit quod generabilia & corruptibilia particularia non sunt ab ipso nisi in vniuersali in primis causatis a quibus habent causari in particulari. Ponendo ergo quod de libero arbitrio voluntatis suae est quod fluit a deo quicquid est, illud non sequitur. quid non posuit: quia vi dere non potuit quomodo voluntate antiquae & aeternae determinationis possit fieri effectus nouus: sed posuit quod si de nouo aliquid immediate fieret a deo: quod hoc esset noua & mutabili voluntate: quid alibi de claratum est esse falsum. Ponendo ergo quod deus est omnium in particulari causa productiua: non tantum me diata sed etiam immediata: & quod ideo omnia in esse particulari cognoscit: declarandum quomodo cognoscit omnia in esse particulari inquantum est principium ipsorum immediatum secundum substantiam & naturam rerum: & hoc immutabiliter, siue sint, siue non sint. Sentiendum est quod ideo vniformiter scit ea esse cum sunt & non esse cum non sunt: quia scit determinationem suae voluntatis. quia enim vt dictum est, simplici intuitu nouit omnia temporis instantia & omnium rerum essentias in earum singularitate: per hoc quod in aliquo instanti singulari quod ipse facturus est mediante motu caeli determinauit se aliquid facturum puta Antichristum in instan ti b. in cognoscendo se esse causam illius per suam sustantiam secundum actum, siue in producendo, siue in conseruando cognoscit illam rem esse: in cognoscendo vero eam non esse causam eius eisdem modis secundum actum cognoscit illam non esse. & hoc vniformi scientia: sicut & vniformi essentia. Sicut enim ex parte suae essentiae siue substantiae omnino est vniformitas: absque omni variatione, siue sit causa secundum habitum, siue secundum actum, in producendo vel conseruando res: sic & ex parte scientiae: quia scit omnia talia sciendo inuariabilem essentiam & inuaria bilem voluntatis determinationem. Et per omnem eundem modum vniformi scientia scit res differentes penes esse prae sens, fuisse, & fore: non esse praesens non fuisse & non fore. Quia enim circa instantia temporis determinauit sin gulis in quibus ea esset facturus & conseruaturus: sciendo suam essentiam cum voluntatis suae determinatione inuariabili simul & aequali inuariabilitate scit futura esse futura cum sunt futura: & non esse futura cum non sunt futura: & esse praesentia cum sunt praesentia: & non esse praesentia cum non sunt praesentia: & esse praeterita siue fuisse cum fuerunt: & non fuisse cum non fuerunt. et hoc secundum omnes dispositiones quibus futura sunt vel non fu tura: praesentia vel non praesentia: praeterita vel non praeterita. Et per hunc modum contra illud quod dictum est supra, secundum Auic. relatio est dei ad res per determinationem suae voluntatis: & secundum rationem producentis: & secundum rationem cognoscentis: non solum secundum quod sunt in dispositione intellecta, sub ratione scilicet vniuersalis: sed etiam secundum quod inueniuntur extra in existentia singulari actuali: & etiam secundum quod sunt in dispositione intellecta sub ratione scilicet ingularis, & quo ad ipsam essentiam singularem: & quae ad eius esse fuisse & fore. Nec sequitur illud inconueniens quod inducit Auic. vt dictum est. Licet autem secundum vtrumque dictorum modorum sit relatio dei ad crea turas & econuerso: sciendum tamen quod ex parte dei potest esse vnica secundum rationem quantum est ex parte sua: cum tamen sit multiplex secundum rem ex parte creaturae: & hoc secundum illas dispositiones varias: quae sunt esse: non esse: fuisse & fore: quae solum notant varietatem circa res: non autem circa dei scientiam cum dicitur scire res esse vel non esse: fore vel non fore: fuisse vel non fuisse. Propter quod etiam ipsa dei scientia inuaria bilis varie nominatur secundum differentias temporis, dicendo deum scire, sciuisse, & sciturum esse. & hoc quem admodum cum creatura est, dicitur & nominatur dominus: cum autem non est: nequaquam. Vnde secundum omnem eundem modum quo Auicen. ponit scientiam dei vniformen in cognoscendo res secundum dispositionem velm intellectam, secundum quod dictum est: ponendum est scientiam vniformen in cognoscendo eas simpliciter: & secundum dispositionem suam intellectam: & secundum dispositionem suam qua inueniuntur extra: licet secundum scibilium variationem diuersimode per sermonem exprimatur. Per quam sermonis diuersita tem non notatur circa scientiam dei nisi diuersitas respectus ad scita secundum rationem: non quam habet ex parte dei ratione diuini intellectus intelligentis ipsam rem: vel voluntatis per suam determinationem principiantis eam: sed quam habet diuersimode ex eo quod scita & principiata diuersimode se habent ad ipsum in essendo & in cognoscendo. Est enim relatio rationis dei ad res, duplex. Vna ex se vel secundum actum in tellectus & voluntatis in concipiendo suam essentiam vt imitabilem a creatura: & vt principiatiuam creaturae. & ille respectus rationis est in eo ab aeterno: & potius est cum quasi res referuntur ad ipsum quam econuerso. Alia vero ex rebus: quia. scilicet res referuntur ad ipsum: vt sunt omnes relationes rationis quae conveniunt eis ex tempore. Ex praedictis patet quomodo verum est quod deus scit quicquid sciet: & sciet inaeternum quicquid scit & sciuit: & sciuit ab aeterno quicquid scit & sciet. Vnde si arguatur sic: Deus scit quicquid sciuit & sciet: sciuit autem te nasciturum & sciet mortuum: ergo scit te nasciturum & mortuum: Non sequitur: quia conmutatur quid in quomodo se habere ex parte sciti. Sed bene sequitur: scit quicquid sciuit: & sciet: sciuit autem vt ludam, factum proditionis eius & caetera huiusmodi: sciet vero vt Antichristum, facta malitiae eius & caetera huiusmodi: ergo scit haec eadem non aliter quando non sunt vt futura aut praeterita: & aliter quando sunt: sed omnino eodem modo ac si essent praesentia & determinata in rerum natura. Et huius ratio est, quia scientia dei in tempore non est, nec aliquid a rebus re cipit quae sunt in tempore: nec ab vno in aliud currit: sicut currit nostrae scientiae comprhensio: sed est in fixa aeternitate quae totum tempus ambit. quod licet in esse existentiae suae fluat cum motu: tamen ra tione suae essentiae tam tempus quam motus se habent vt fixa & stantia respectu scientiae dei & essentiae omnium creaturarum. Simul enim omnia conspicit & secundum se & secundum habitudines quas in existentia na tae sunt habere inter se: & sic simul cum quolibet instanti temporis respicit singula secundum modum quo sunt se habitura: siue secundum esse: siue secundum non esse in suo nunc aeternitatis: & quae fluunt extra in tempore stant simul fixa in eius cognitione: vt vniformiter deus in instanti temporis quod nunc fluit, secundum eundem modum habeat Antichristum secundum eum praesentem, et ipsum instans in quo primo erit, sicut habebit cum erit actu extra in illo instanti iam existente. Et sic omnia quae fluunt in tempore sibi sunt ab aeterno praesentia. & hoc non solum ea ratione quia habet rationes rerum ideales ex parte intellectus: & determinationes earum ad esse ex parte voluntatis vt princi pia productiua earum: per quod sunt differenter ideae rationes eorum quae est facturus & eorum quae nunquam est facturus: sed quia eius intuitus fertur super omnia ab aeterno prout sunt in sua praesentialitate: vt non solum dicamus deum scire omnia tam contingentia ad vtrumlibet quam alia: quia cognoscit ea in seipso vt in sua causam prductiua, etiam secundum rationem esse particularis & indiuidualis: quemadmodum secundum praedicta Auicen. posuit eum omnia immutabiliter scire in vniuersali sciendo se principium productiuum omnis esse: quemadmodum a nobis circa inferiora in suis causis inferioribus aliqua cognoscuntur scientia necessaria in suis causis necessariis: quemadmodum dictum est supra de eclipsibus secundum Auicen. & contingentia ad vtrumlibet in sua causa per accidens, non scientia infallibili & necessaria sed solum coniecturali: sed dicamus deum scire omnia tam contingentia ad vtrumlibet quam alia: quia praesentialitate essentiae ipsius creaturae secun dum praedictum modum subduntur suo conspectui: & hoc per essentiam ipsius dei in cognoscendo ipsas essen tias singulorum absolute: & per rationes earum ideales in cognoscendo differentias & habitudines ea rum inter se, secundum supra expositum modum. Qua scientia deus nouit contingentia non solum in se vt in eorum cauam prima productiua: nec in cauam eorum proxima productiua: in quae considerantur vt futurum & vt contingens: quia causam talis non est determinata ad vnum: sed se habet ad opposita: sed in eis ipsis, cognoscende scilicet & essentias eorum & essentias omnium circunstantium ipsas, eadem cognitione qua vnumquodque eorum cognoscitur a deo vt in ratione formali: cum est actu ens in seipso, & consideratur vt praesens non solum diuinae cognitioni, sed etiam sensui nostro: cui cum est, subditur infallibili cognitione: praeter hoc quod sensus no ster cum est cognoscit ipsum esse. Deus autem priusquam esset, non cognouit ipsum esse, intelligendo esse secundum adiacens. Et per hunc modum deus omnia quae fiunt in successione: non successiue co gnoscit: prout in suo esse successiue se habent vnum post alterum: sicut, nos ea cognoscimus: sed si mul. & hoc quia, vt dictum est, aeternitas praesens est omni differentiae temporis: & omnis differentia temporis & omnis essentia creaturae etiam praesentes sunt aeternitati: & ideo contingentia quae nondum sunt in temn pore realiter & actualiter per naturas suas subduntur diuinae visioni: & praesentia sunt ei & aeternitati suae quo ad omne quid est per se scibile in eis: ac si essent extra: non autem quod per hoc ponantur esse in aeternitate plus quam in tempore accipiendo esse secundum adiacens: licet aliqui hoc putent: quia ex huiusmodi cognitione non ponuntur esse nisi in ipsa diuina cognitione & consideratione: quae considerat ipsa, vt dictum est, praeter rationem esse in actum & non esse in actum: accipiende scilicet esse vt est secundum adiacens. Non enim sequitur omnia quae sunt in tempore sunt deo ab aeterno praesentia non solum ea ratione quia habet rationes rerum apud se praesentes secundum modum iam expositum: sed quia eius intuitus fertur super omnia ab aeterno prout sunt in sua. scilicet ipsius dei praesentialitate: ergo sunt in aeternitate: sicut non sequitur: ergo sunt in tempore: vel ergo sunt in seipsis extra intellectum. sicut non sequitur: aliquid est cognitum siue scitum: ergo est in effectu extra co gnoscentem. Et sic est intelligenda illa rerum praesentialitas in cognoscente tantum: non autem in existentia earum ex teriori sicut aliqui aestimant. hoc enim simpliciter falsum est & erroneum: & esset ponere omnia & contingentia & necessaria, actuali existentia existere in aeternitate: licet producta sint de non esse in esse ex tempore. Et sic est illa praesentialitas rerum in deo non in rerum existentia: sed in earum cam: non solum productiua: sed formali cognitiua, vt dictum est. Et quamuis sic omnia quae sunt in tempore sunt deo al aeterno praesentia non solum quia rationes productiuas rerum habet apud se praesentes: non tamen ex hoc sequitur quod necessario omnia fuerint ab aeterno in aeternitate sub praesentia actuali earum quam habebunt cum erunt in existentia ex tra. Et sic quae non sunt in sua natura propria, sunt praesentia aeternitati: non solum pro tanto quia rationes ideales vt sunt causales ad producendum ea in effectu, tempus. & omnia temporalia, sint praesentes aeternitati & deo ab aeterno: & per hoc ipsa aeternitas praesens istis. rationibus: sed etiam pro tanto quia istae rationes vt sunt cognitiuae ad causandum cognitionem rerum in diuina sapientia, sunt praesentes aeternitati & deo ab aeterno: & similiter ipsae rerum essentia: praesentes sunt aeternitati & deo ab aeterno: sicut obiecta cognita per illas rationes in diuina essentia fundatas secundum praeexpositum modum: & per hoc aeternitas est praesens eis. Et hoc est quod videtur dicere Augustinus xi. confessi. Vbi ea viderunt qui futura cecinerunt: si nondum sunt: neque enim pont videri id quod non est: & qui narrant praeterita non vti que vera narrarent: si animo illa non cernerent: quae si nulla essent: cerni omnino non possent: sunt ergo & futura & praeterita. Si sunt, volo scire vbi sunt, quod si non valeo: scio tamen vbicumque sint, non ibi futura esse aut prae terita: sed praesentia. & hoc non nisi vt sunt in diuina essentia sicut obiecta cognita. dicente Augus iiii. de trintate. cap. v. Incommutabilis veritas vbi principaliter atque incommutabiliter sunt omnia simul: non solum quae non sunt in hac vniuersa creatura: verum etiam quae fuerunt & quae futura sunt. lbi autem nec fuerunt nec futura sunt: sed tantummodo sunt: & omnia vita sunt: & omnia vnum sunt. Vnde sequitur in libro confesCum ergo videri dicuntur futura non ipsa quae nondum sunt id est quae futura sunt: sed eorum causae vel signa: for sitam videntur quae iam sunt: ideo non futura sed praesentia sunt iam videntibus: ex quibus futura praedicantur animo concepta. Et loquitur hic ad literam de visione corporali: quid patet exemplo quod subdit. Intuor auroram, ori turum solem pronuntio & caetera. & sequitur de visione spiritali prophetarum. Docuisti prophetas tuos, quisnam ille modus est quo doces futura: cui futurum quicquam non est: vel potius de futuris doces praesentia. de futu ris scilicet in re, praesentia in cognitione. Iuxta illud quod dicit Augustinus supra principium psalmi. lxxxiiii. Benedixisti domine terram tuam. Cantat propheta in futurum: & vtitur verbis quasi iam praeteriti temporis: & tanquam facta dicit quae futura erant: quia apud deum & quid futurum est iam factum est. Ibi ergo iam propheta videbat futura nobis, vbi iam facta in illius prouidentia & praedestinatione certissima. Vnde non solus deus sed etiam propheta in deo videre potuit quae non sunt, secundum omnem eundem modum quo videre potuisset si coram oculis suis corporalibus ea praesentialiter conspexisset: hoc solo excepto quod ea esse secundum modum quo esse secundum adiacens est, ibi videre non potuit: sed solum cum praesentia sunt suboculis: sicut patet ex praedictis. Vnde istae complexiones quibus dicitur hoc est, fuit, vel erit solummodo notant diuersos respectus siue habitudines eiusdem scibilis ad idem instans. temporis. quod quidem scibile vt scibile est: siue circa ipsas res absolutas siue circa ipsos respectus, secundum id quod realita tis habent: & circa omnia huiusmodi non mutatur: sed habitudo vnius rei ad aliam rem: & modus habendi bene mu tatur: scientia tamen nequaquam: sed manet eadem propter identitatem scibilis: quando simul concipitur secundum omnes respectus propter quos scia solummodo secundum modum sermonis quo exprimitur variatur: non autem secundum se. lpse autem sermo propter respectus diuersos variatur secun dum diuersitatem respectuum a veritate in falsitatem re scibili in se non variata: & similiter opinio circa rem signata in dictione sub tali respectu. dicente philosopho, quod eadem manens oratio vel opinio mutatur a veritate in falsitatem sine sui mutatione, ad mutationem rei secundum dictos respe ctus: qui sunt esse non esse: fuisse non fuisse: fore non fore. Vnde huiusmodi complexa non sunt scibilia quae dam sed potius opinabilia. Praemissis igitur inspectis: patet quod scientia dei non est nisi vniformis, qua litercumque circa res accidat variatio: quia neque ex parte dei scientis potest variari: quia non acquirit alicuius scientiam de nouo, neque augmentum neque diminutionem eius. Non enim potest scire plura vel pauciora vel alio modo vel alia, quam scit: & hoc maxime quo ad scientiam pure speculatiuam. Similiter quantum est ex parte sua quo ad eius scientiam quasi practicam qua nouit operanda determinata per eius voluntatem. ldem enim est iudicium quo ad hoc de scire particularia & vniversala: plura vel pauciora quia scientia dei secundum praedicta etsi non determinat facienda vel non facienda: perfecte tamen perscrutatur determinationem suae voluntatis quo ad facienda & non facienda. Ita quod sicut deus ab aeterno potuit velle se esse facturum plura vel pauciora vel alia: ita ab aeterno potuit scire plura, vel pau ciora, vel alia se esse facturum: & scire se esse facturum quae non est facturus: & hoc sine omni mutatione: quia sine pluralitate mutationis contrariorum circa idem: quia non exit de habitu sciendi in actum: nec tamen hoc fuisset scire alia plura vel pauciora. Idem enim semper est scitum incomplexum siue scia tur hoc facturus siue non facturus: sicut siue sciatur esse vel non esse: fuisse vel fore: & ideo eadem scien tia, vt dictum est. Et praeterea vnum est quod omnino prohibet variationem esse circa scientiam de scilicet quod omnis variationis modus circa res siue sub ratione incomplexi: siue sub ratione complexi simul comprhen dit ab aeterno: & hoc quantum est ex parte nunc aeternitatis suae. Si enim vna dictio esset imposita ad signandum nunc aeternitatis prout abstrahit ab omni differentia temporis: tunc quicquid si ue secundum rationem complexi siue secundum rationem incomplexi praedictatur de nostra scientia secundum diuersas dictiones consignantes diuersas differentias temporis: dicendo sciam vel scio vel sciui, prae dicabitur de scientia diuina secundum illam eandem dictionem signantem actum scientiae eius, nullam differentiam temporis consignantem: sed solum consignantem nunc aeternitatis. & si esset haec dictio scio: bene diceretur: deus scit Antichristum esse: sicut & secundum modum nostrum cum sciet sit futuri tempo ris: bene dicitur sciet Antichristum esse: quia futurum nostrum continetur in suo nunc praesente aeternitatis. Ita quod hoc posito non sequitur: Deus scit Antichristum esse: ergo Antichristus est: propter conmutationem durationis nunc aeternitatis in nunc temporis. Infertur enim conclusio ac si ly scit cum dicitur deus scit An tichristum esse. consignaret nunc temporis: modo autem non consignat in praemissa nisi nunc aeternitatis. de illo enim bene sequitur, scit Antichristum: ergo Antichristus est: de isto autem nequaquam. Sed est aduertendum quod deus scit res alio & alio modo ex parte rerum cognitarum: quia cognitione pure speculatiua cognoscit rerum essentias secundum quod essentiae sunt absolute quasi secundum lineam rectam ordinatas secundum gra dus essentiarum. de quo ordine iam inferius erit sermo in quarta quaestione. In cognitione vero pra ctica cognoscit essentias rerum vt quaedam operanda: & hoc quasi secundum ordinem lineae circularis secundum circulum temporis: in quo & eius partibus instantibus fortiuntur suam existentiam: sed aliter rerum essen tias considerando vt sunt essentiae ordinatae secundum gradus rerum: aliter vero vt operabilia sunt ordinata secundum circulum temporis: quia ad essentias se habet & ad lineam rectam earum sicut vni tas prima ad numerum: ad operabilia vero & ad circulum eorum sicut punctus centri videntis aequali ter vndique totam circunferentiam & quemlibet punctum eius & quicquid est in eis.
VLterius autem est aduertendum: quod secundum quod deus videt res non solum vt factibiles simpliciter: sed vt va riabiles sua factione secundum esse & non esse: fore non fore: fuisse non fuisse, vt supra dictum est, se cundum hoc videt & cognoscit easdem res & eadem scibilia omnino secundum aliam & aliam ra tionem circuli. Quia operabilia primo modo cognoscit secundum rationem & ordinem circuli fi xi & stantis respectu suae scientiae quantuncumque & tempus & temporalia in seipsis fluant. Secundo au tem modo cognoscit ea secundum rationem & ordinem circuli fluentis cum variatione. sui fluxus nihil variantis circa essentiam scientiae dei: sed solummodo circa eius denominationem eandem rem scire. quandoque esse & quandoque non esse: quandoque futuram: quandoque non futuram: quondoque fuisse: quandoque non fuisse: quandoque scire: quandoque non scire: quanidoque sciuisse: & quandoque non sciuisse: quandoque sciturum esse: quandoque non sciturum esse: & hoc attribuendo ei scire consignans differentias nostri temporis. At tr. ibuendo vero ei scire quid consignaret solummodo nunc abstractum aeternitatis: tunc neque secundum sermo pis expressionem aliquam fieret ibi variatio, vt dictum est.
AD argumentum in oppositum quod di uersitas scibilium non potest a rebus causari: sed a scientia dei vel ab aliquo in deo: Dicendum quod ve rum est: sed illa in deo est secundum rationem tantum: vel ex parte intellectus quo ad ideas respectu diuersitatis essentiarum in rebus: vel ex parte voluntatis quo ad eius determinationes circa operanda ab ipsa, vt dictum est. Nec requiritur tanta diuersitas in principiis quanta in principiatis. sed ta lis ratiouis diuersitas in deo nihil diuersificat eius scientiam: vt patet ex determinatis.
On this page