Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 5
CIrca quintum arguitur: quod duobus aequaliter se habentibus ad receptionem gratiae: non e semper deus aequaliter confert eam, quia inaequaliter dando plus declarat suam potentiam & suam misericordiam: secundum illud Roma. ix. "Volens deus notam facere potentiam suam" &c. Sic autem debet gratiam suam distribuere quo magis sua potentia & sua misericordia declarentur. ergo &c. Quid etiam patet in exemplo de sanctificatis in vte ro: & de duobus paruulis, quorum vnus perducitur ad baptismum: alter vero non: & de adulto Paulo: qui in actu recalcitrandi gratiam iustificantem accepit, quod nulli con similiter legitur fuisse factum.
AD hoc dicunt aliqui quod deus quicquid operatur circa creaturas, ex mera liberalitate & solo beneplacito suae voluntatis. i operatur: & faciendo quod facit: & non faciendo quod non facit: & faciendo modo quo facit: & non faciendo modo quo non facit: vt super hoc non sit aliqua alia ratio vel causa petenda vel inuestigandae. scilicet aut merita praeterita praesentia vel futura: aut dispositio vlla ex parte recipientium. Quod confirmant per illud quod dicit apostolus Roma. ix. de Iacob & Esau. "Cum nondum nati essent aut aliquid egissent boni aut ma li: vt secundum electionem propositum dei maneret: non ex operibus sed ex vocante dictum est: quia maior seruiet minori". "Cum nondum nati essent". ecce amouetur dispositio recipientium: quae etiam in praescientia dei aequalis potuit fuisse. Aut aliquid egissent boni aut mali. Ecce amouetur opus non so lum in re praesens: aut praeteritum: sed etiam futurum in praedestinatione. Vnde glossa. Sicut non pro meritis praecedentibus, ita nec pro futuris: quia bona vel mala non erant futura nisi apposita gra tia vel subtracta. Et sic manet sola secundum propositum gratuita electio: quae est sola causa & sus ficiens etiam omnibus aliis aequalibus. Vnde vt amoueretur suspicio non potentibus videre diuinae electionis bonitatem, subdit apostolus. Nunquid iniquitas est apud deum: absit. Quia secundum glos. Iacob per misericordiam elegit: Esau per iustitiam reprobauit. Quid etiam apostolus declarat subdens. Aut non habet potestatem figulus ex eadem massa &c. Vnde sicut sola voluntas figuli ra tio est quare de hac parte massae facit vas honorabile: de illa vas contumeliae: nulla discrepantia existente in tota massa: quemadmodum neque est in prima materia cum agens vestit eam in vno forma nobiliori: in alio vero minus nobili: sic sola voluntas beneplaciti dei est ratio quare de eadem massa aequaliter vitiata in primo parente istum eligit ad gloriam: illum vero dimittit in condemna tionem: vel etiam si non fuisset massa vitiata: sed omnes homines nascerentur secundum statum in nocentiae: & essent aequales omnino in naturalibus dispositionibus: vnum siue de massa vitiata, si ue de non vitiata non nisi gratuito eligeret: alterum vero dimitteret: vtrobique tam electo de massa vi tiata quam non vitiata faciendo gratiam illi quem eligeret: sed maiorem electo ex massa vitiata: & illi iusti tiam quem ex massa damnata non eligeret: non autem iniustitiam: sicut neque iniustitiam illi quem secun dum statum innocentiae existentem non eligeret. Ecce positio catholica cum fundamento & ratio ne sua. Sed cum deus quaecunque agit circa creaturas nulla naturali necessitate: sed per intellectum & determinationem voluntatis vt habitum est in praecedentibus quaestionibus: necessario agit intentione finis: quem sibi praestituit in actione: aliter enim esset actio vana & temeraria: Finis autem non est nisi ipse, est enim alpha & o. Apocalyp. primo & vltimo: propter hoc dicitur illud Pro uerbio. xvi. Vniuersa propter semet ipsum operatus est dominus. Vnde quia finis est principalis cau sa in agibilibus quae mouet agentem: & ille materiam ad formam: vt per formam ordinetur in finem causa igitur omnium diuinarum actionum prima ipse assignandus est: inquantum est omnium finis: & hoc secundum rationem suae bonitatis. Vnde quia bonus est, omne quod est, est id quod est. Vnde quia cau sa in agibilibus non quaeritur de fine: quia non habet causam: sed de eis quae sunt ad finem: Sciendum quod ad finem aliquem possunt aliqua ordinari dupliciter: & per se & essentialiter: & per accidens siue accidentaliter. In iis quae per se & essentialiter ordinantur ad finem: non est causa quaerenda nisi ip sorum natura qua naturaliter ordinantur in finem, non per propositum & electionem, quemadmodum in domo ad finem eius quae est pax & tranquillitas cohabitationis, per se & essentialiter ordinantur paterfamilias & liberi. Per hunc modum deus & omnes diuinae personae ad fruendum bono deitatis quod ipsi sunt, ordinantur quasi in domo Hierarchiae supercaelestis. In iis autem quae per accidens si ue accidentaliter ordinantur ad finem, nullam causam essentialem aut naturalem est assignare ex parte illorum neque ex parte seruorum in domo. Et sic ad finem ad quem deus ordinatur essentialiter, rationalis siue intellectualis creatura ordinatur accidentaliter. Sed quia agens per intellectum & propositum nihil agit sine ratione per se: & non solum per accidens: quia omnem rationem per accidens reduci oportet ad illam quae est per se: aliter enim actio sua vt prius vana esset, & temeraria rationem ergo per se & essentialem quaerere non est nisi suam voluntatem, vt prius secundum positionem. accidentalem oportet quaerere solummodo ex parte rerum. Et ideo ponere oportet secundum viam rectae rationis quod eorum quaecunque deus agit circa creaturas, & quo ad naturalia & super naturalia earum, causa siue ratio per se non est nisi propositum voluntatis suae qua congruit singula fieri secundum quod vult: quia quae vult fieri congruit fieri: & quia vult: & quae non vult fieri non congruit fieri: & quia non vult. Congruentia dico ex parte sua seu decentia. Et per hunc modum de centiae quantum est ex parte sua agit singula prout decent bonitatem suam: quae est finis: qua iustum est agere quod placuit ei agere circa creaturas: & quae decent illam bonitatem. Et quo ad hoc bene pro cedit positio catholica praeexposita: quod neque propter dispositionem recipientium, neque propter vlla me rita sit diuina electio: sed secundum solum propositum dei manet. cuius non est ratio nisi condecentia bonitatis, vt dictum est. Attamen quia propositum secundum decentiam finis agere non potest cir ca ea quae sunt ad finem nisi illa deceant finem: & similiter quae circa illa agit siue ab aeterno in electio ne, siue ex tempore in gratiae & gloriae collatione: hoc enim requirit finis decentia: quia sine illis ad finem decenter ordinari non possunt: tamen nuilum ponit debitum ex parte dei secundum dicta in prima quaestione: praeter ergo rationem illam per se ex parte finis & agentis necessario ad actionem circa illa quae sunt ad finem in ordinando illa ad finem: adhuc requiritur ratio quae est decentia in eis quae sunt ad finem: qua fini congruunt. quae etsi non sit ratio propter quam sic est: est tamen ratio necessaria sine qua non: etsi consistit in ipsa iustitia ex parte eius circa quod agitur, quare sic agendum sit & non aliter. Cum enim actio duplicem habeat respectum: vnum quo egreditur ab agente: alterum quo recipitur in passo: etsi ratio diuinarum actionum circa creaturas secundum primum respectum non sit nisi condecentia bonitatis dei: ratio tamen eius cum hoc quo ad secundum respectum bene potest esse condecentia aliqua in eis circa quae recipitur actio: in qua consistit abyssus multa iudiciorum dei. Quia etsi in summa & in generali possumus dicere quod deus nihil facit circa creaturam cuius non sit ratio non solum ex parte sui in faciendo propter quam sit: sed etiam ex parte rerum in re cipiendo sine qua non: in speciali tamen circa res determinatas & in factis determinatis non semper est hominis il lam determinate inuestigare: quamuis non desit & multiplex esse possit. Vnde contra temerarios inuesti gatores iudiciorum dei quo ad certas rationes circa operata & circa eos in quibus operantur: dicit Apostolus exclamando. Q homo tu quis es qui respondeas deo: Vbi dicit glossa. Hoc non facit ex inopia reddendae rationis: sed hominem ad suae capacitatis considerationem reuocat. O homo, q. d. te & il lum attende: tu es homo: ille deus: cuius valentiae es: qui respondeas deo, id est intelligas quae deus facit, id est cur huius miseretur: & te induret: quasi si tibi diceretur, nescires respondere, id est intelligere pro carnalitate tua: nec te ad hoc iuuat sapientia tua: nec aliqua virtus tua. Quod exponens Ori ge. in quadam Homil. super Exo. dicit sic. Qhomo tuquis ess Per quod de eo qui a deo dicitur induratus: non tam quaestionis absolutione quam apostolica auctoritate respondet: credo non iudicans di gnum pro capacitate auditorum chartis & atramento huiuscemodi absolutionis secreta commit tere. Vnde & in sequentibus qui non tam studiorum merito quam sciendi cupiditate secretioribus se quaestionibus immergit, magnifici seueritate doctoris deterret: cum dicit. Otu, es homo qui respon deas deo: Vnde hoc nobis obseruasse tantum & inspexisse sufficiat: atque ostendisse auditoribus quanta sunt in lege diuina profundis dimersa mysteriis: pro quibus dicere in oratione debemus. De profundis clamaui ad te domine. Hinc etiam dicit Augustinus. lxxxiii, quaestionum, quaestione. lxviii. Cum vi deatur Apostolus corripuisse curiosos dicendo: Qhomo tu quis es: ne dicant apostolum in soluen da quaestione defecisse: & obiurgasse quaerentes quia non poterat quod quaerebatur exponere. Et infra. Respondeamus firmissime: Qhomo tu quis es: nec eos reueriti sanctum canibus demus: aut proiiciamus margaritas nostras ante porcos: & de meritis animarum reuelante spiritu sancto sublime aliquid & a vulgari coniectura remotissimum vel ex partem atque in aenigmate suspicemur. Non enim hoc loco apostolus sanctos prohibuit a quaerendo: sed eos qui nondum sunt in charita te radicati. & infra. Sed peruenies ad virum perfectum: vt sis inter illos de quibus dicitur: Sapientiam loquimur inter perfectos. tunc recte & non praepostere audies siqua sunt de animarum occultis meritis & de gratia vel iustitia secreta omnipotentis dei. & infra in fine quaestionis. Nec comprehendi potest nisi forte ab iis qui diligunt deum suum ex toto corde suo. Illud tamen & caetera, vt infra dicetur. Quia ergo dicit Apostolus: Qhomo tu quis es: non dicit ex inopia reddendae rationis de praedictis saltem in generali. In speciali autem magna inopia reddendae rationis ipsemet laborauit cum dixit Roma. xi. "O altitudo diuitiarum sapientiae & scientiae dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius & inuestigabiles viae eius". vbi dicit Glos. Augustinus. Praemiserat sententiam mirae profundi tatis: scilicet quod deus conclusit omnia in incredulitate vt omnium misereatur. Cuius profunditatis velut horrore percussus & velut abyssi altitudinem expauescens Apostolus clamat. "O altitudo" &c. Valde enim paruum sensum habemus ad discutiendam iustitiam iudiciorum dei: ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis praecedentibus redditam. Nec enim tam mouet nos quod gratia prae statur indignis, quam quod aeque indignis aliis denegatur. Scio quod sicut impossibilitas ita iniquitas non est apud deum: & scio quod superbis resistit & humilibus dat gratiam. Illud vero obscurum est: quaere quibusdam dignis dat: quibus dam negat. Aliquid ergo est in abdito profundorum iudiciorum dei. Similiter nec illud perspicuum est quare hoc modo saluat iudaeos ac gentes vt prius permitteret eos concludi in infidelitate. Siquis ergo quaerat quare sic saluantur: cum multi alii modi saluationum sint: se nescire per admirationem innuit Apostolus: & quare sic factum sit, non posse comprehendi. & infra. Omnium enim humanarum diuinarumque rerum sublimis & profunda est cognitio apud deum: qui solus sicut sunt omnia intuetur: ad cuius notitiam omnis sensus noster retunditur. Vnde quid dicit Apostolus. Cum nondum essent nati & caetera, non dixit quia nulla omnino ratio fuit deo ex parte eorum in hoc sed quia non merita praecedentia neque facta ex gratia: neque facta ex puro libero arbitrio etiam in prae scientia existentia: & hoc specialiter respectu operationis aeternae in diuina electione vel reprobatione ex parte dei. Vnde super illud Roma. xi. "Quis prior dedit illi: & retribuetur ei". Glos. Etsi iudi cia dei non possumus scire: saltem hoc constat quod sola gratia bona dat non ex praecedenti merito vel vt existit in diuina praeuisione. Vnde super illud. Igitur non volentis neque currentis: sed miserentis est dei. Glos. Id est non libero arbitrio hominis volentis vel operantis est ipsa bona voluntas vel operatio: sed misericordia dei: qui per gratiam appositam facit nos velle & currere. Hic dicit Augustinus. Non propter futura quae praeuidit elegit: vbi ergo sunt merita: vbi opera vel praeterita vel futura: tanquam liberi arbitrii viribus adimpleta vel adimplenda: Non igitur misertus est deus quia la cob voluit & cucurrit: sed ideo voluit & cucurrit: quia misertus est deus.
EST tamen hic intelligendum: quod in volente & currente est tria considerare: & ipsum actum cursus & volentis: & ipsam gratiam qua liberum arbitrium fit validum ad efficaciter volendum & currendum: & ip sam potentiam liberi arbitrii. Et bene verum est quod actus siue operatio ab vtroque est: scilicet a gratia & a libero arbitrio simul: ita quod a neutro esset per se: & quod plus est a gratia quam a libero arbitrio: quia plus virium agendi dat gratia liberi arbitrii quam habeat ex se & suis naturalibus. Aliquid ta men agit in opere ex suis naturalibus: licet non nisi cum gratia: vt licet ex se & naturalibus suis non operetur, ex eis tamen cooperatur. Et sic tam ratione gratiae omnino quam ratione operis princi paliter: bene verum est quod non est volentis neque currentis sed miserentis dei. Ratione tamen liberi arbitrii in cooperando aliquo modo est volentis & currentis: vt saltem hoc vt est existens in praescien tia dei sit ratio electionis aeternae respectu electi: & ita praedestinationis: quia quodammodo non in cluditur sub praedestinatione neque sub eius effectum: licet non sit fine eius effectu: nec sit distinctum quod est praedestinationis, ab eo quod est liberi arbitrii. Vnde dicit Glos. Congrue ait. Non est volentis & caetera. Non quia hoc sine voluntate nostra agatur: sed quia voluntas nostra nihil boni agit nisi diuinitus adiuuetur. Vnde quod Apostolus ait. Non ego autem, sed gratia dei mecum. Non ideo hoc ait quia nihil boni agebat: sed quia nihil ageret si illa non adiuuaret. Igitur & hic dicit. Non est volentis: non quia nulla est homini voluntas atque cursus: sed quia nihil potest nisi ille misereatur. Deus enim est qui operatur in nobis velle & operari bonum. Vt licet non sufficit sola voluntas hominis si non sit etiam misericordia dei: & econtra non fufficit misericordia si non sit voluntas hominis: non recte tamen dicitur. Non miserentis est dei: sed volentis est hominis. Recte autem dicitur non est volentis hominis: sed miserentis dei: vt totum deo detur qui hominis voluntatem bonam & praeparat adiuuandam: & adiuuat praeparatam. Volentem enim praeuenit vt velit: volentem subsequitur vt perfecte velit. Aliquid tamen in coagendo agit liberum arbitrium dicente Augustinus super illud Psalmi. lxxviii. Adiuua nos deus salutaris noster. Cum adiuuari nos vult: nec ingratus est gratiae: nec tollit liberum arbitrium: qui enim adiuuat per seipsum aliquid operatur. Sic ergo in agendo circa ea quae sunt ad finem nullum est inconueniens quod sit ratio agendi ex parte illorum.
SED est sciendum quod in agentibus ad finem per intellectum & voluntatem dupliciter potest agere siue duplici intentione circa ea quae sunt ad finem. Vno modo vt per illa quo quo modo sibi acquirat finem. Alio modo vt solum acquirat illis. Primo modo agens agit circa ea quae sunt ad finem propter suam indigentiam & imperfectionem: quemadmodum paterfamilias agit circa seruos vt sibi & eis acquirat bonum pacis in domo. & tale agens mouetur in agen do ex ratione agendi ex parte eorum circa quae agit: vt non sit solum ratio actus ex respectu ad recipiens sed etiam ex respectu ad agens. Et sic deus nihil agit circa creaturas: secundum quod dicit ei Psalmista. Bonorum meorum non eges. Nec mouetur ad agendum ex aliqua ratione congruen tiae vel decentiae ex parte eorum circa quae agit: nec amore afficitur circa ea: nisi quasi accidenta liter. dicente Auicen. viii. Metaphysicae. Est sciens qualiter est ordo bonitatis in esse qui est ex eo: & quoniam ipse diligit seipsum qui est principium totius ordinis & bonitatis quantum ipse est. Sic fit ideo quod ordo bonitatis est dilectus ab eo accidentaliter sed non mouetur ad eum dilectione. ipsum enim non patitur ab eo nec concupiscit aliquid nec inquirit. Haec igitur est voluntas eius quae est expers imperfectionis & immunis a desiderio. & infra. Scilicet quod non certificatur per intentionem fluendi esse ab ea: vt sit aliud ab ipso fluere & est ipsa liberalitas. & infra. Cum vero dicitur liberalis: intelligitur quia ipse non intendit sibiipsi. Et quamuis deus non mouetur ex aliqua congruentia ex parte rerum ad agendum vt sit ratio eliciendi ab ipso propter quam sit: nuilum tamen est inconveniens quod sit aliqua ratio eius quod agit circa alia in recipiendo aliquid ab eo in illis sine qua in illis non fluit quantum est de potentia ordinata: quae semper agit secundum congruentiam. dicente Auicen. ibidem. Ab ista scientia fluit secundum ordinem quem intelligit: scilicet or dinem rectum: licet de potentia absoluta posset idem agere absque omni tali congruentia. & est illa congruentia iustitia quaedam qua deus confert vni ita quod non alteri: quod est iustitia congrui alia a iustitia dei qua ipse iustus est in se: quae est decentia suae bonitatis qua elicitiue agit bonitatem suam communicando. Et quod talis ratio iustitiae ponatur in operibus misericordiae: quae tamen non mouet dantem: sed sine qua non dat: non sit inconueniens: patet ex eis quae fiunt circa opera condennationis. quod enim condemnat aut obdurat ad hoc non mouetur nisi iustitia sua quae ipse est quantum est ex parte sua. Propter nihil enim in creaturis mouetur ad agendum: quia tunc passiuus esset. Quantum vero ex parte condemnati aut obdurati hoc non facit sine ratione quae est iusti tia quaedam ex parte illius: quae non solum est ratio vt effectus recipitur in subiecto sine qua non: sicut est in operibus misericordiae: sed propter quid sic. & hoc est quod dicit Glos. super illud: Ergo cuius vult miseretur & quem vult indurat. Si quaerimus meritum obdurationis & miae, obdurationis meritum inueni mus, misericordiae vero meritum non inuenimus. & infra. Constat itaque quia nullus liberatur nisi gratui- ta misericordia: & nullus damnatur nisi aequissima iustitia. Sed ista iustitia est qua damnatur in tempore praecedente merito peccati quo habet esse: non autem qua damnatur in aeterna praeuisione: quia tunc temporale esset causa & ratio aeterni. Vnde quod in aeterna praeuisione Esau odio habuit, non plus ex parte dei sunt causa vel ratio illius opera mala eius futura, & iniustitia secundum quod erant ab aeterno in eius praeuisione: sed sua ipsius iustitia quae ipse est: licet non sine illorum operum malorum & iniustitiae aeterna praeuisione: quam quod Iacob dilexit ex parte dei sunt causa vel ratio opera eius bona & iustitia secundum quod erant ab aeterno in eius praeuisione: sed sua ipsius iustitia quae ipse est: licet non sine illorum praeuisione, vt sicut ibi ex parte subie cti ratio sit iniustitia propter quam sit: sic hic ratio sine qua non: vt sine tali iustitia nunquam ponatur dei misericordia. Quia etsi hic nullo modo possit poni aliquid in praeuisione ex parte subiecti: etiam nec id quod ex se operatur liberum arbitrium in gratiae cooperando quod sit ratio aeterni vt electionis: sic nec ibi possit poni aliquid ex parte subiecti in praeuisione quod sit ratio aeterni: scilicet reprobationis. Non enim apparet ratio quare vnum deberet poni: alterum vero negari: saltem cum vtrobique po natur aliquid in diuina praeuisione quid sit ratio temporalis: vt quod isti ex tempore quando dispositio siue congruitas talis est in illo: vel secundum rem vel secundum dei praeuisionem: ipsi detur gratia iustificans: alii autem cum alia sit dispositio in illo siue contraria gratia denegetur & ipse in malo induretur. Vnde super illud Apostoli ad Romanos nono. "Miserebor cui misertus sum": dicit Glossa. Miserebor. vocando & gratiam apponendo cui praescius eram quod misericordiam daturus essem: sciens illum conuertendum & apud me permansurum. Deinde repetit: vt repetitione magis confirmet. Et misericordiam praestabo cui miserebor, id est misericordiam dabo illi quem praescio post errorem toto corde reuersurum ad me: hoc est dare illi cui dan dum est: & non dare illi cui non est dandum: vt eum vocet quem sciat obedire: illum vero non: quem sciat non obedire: quia non in voluntate petentis: sed & in arbitrio dantis debet esse quod datur. An enim dandum sit: dantis debet iudicio pensari.
ET quamuis periculosum sit iudicium dei discernere: tamen propter haesitantes ne putetur iniustum iudicium dei: quod non iniuste iudicet, rebus potius probemus quam verbis. Duo enim fuerunt reges in veteri testamento, quorum & modus viuendi & exitus vitae plurimum fuit diuersus: videlicet Saul & Dauid. Inquiramus in historiis qualiter vterque eorum reperiatur apud iudicium praescientiae dei. Videamus ergo si Saul se gessit in necessitate & anxietate vitae vt Dauid: qui accepta misericordia deum misericordiae non contempsit: & post veniam peccatorum tam bene in colendo deo perstitit. Saul vero non exauditus non in prece perstitit: sed impatiens & de dei iudicio indignatus, ad idola quae prius iam damnauerat conuersus, ab eis au xilium requisiuit. Vt enim habetur secundi Regum. xxviii. Saul abstulit magos & hariolos de terra, & interfecit eos qui Phytones habebant in ventre. Congregatique sunt Philistiim & venerunt & ca stra metati sunt in Sunam. Congregauit autem & Saul vniuersum lsrael: & venit in Gelboe: & vidit Saul castra Philistiim: & timuit & expauit cor eius nimis: consuluitque dominum, & non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas. dixitque Saul seruis suis. Quaerite mihi mulierem habentem Phytonem & vadam ad eam & sciscitabor per illam. ldque vt ibidem habetur relicto domino per fecit. Vnde iuste reprobatus a praescio videtur: ex hoc enim iustum iudicium praescientiae dei etiam agnoscere nolentibus manifestatur. Vnde etsi dei aeterna electio vel reprobatio non habet vllo modo pro ratione opera praescita etiam quantum ad portionem liberi arbitrii: tamen effe ctus temporalis electionis vel reprobationis bene potest habere illa pro ratione sine qua non: cum semper sic euenit secundum quod deus praesciuit. Vnde super illud. Iacob dilexi: Esau odio habui. dicit Glos. Et in illo quem elegit: propositum dei manet, id est impletur: quia ita euenit vt praesciuit: & in illo quem spreuit similiter manet quia ita fit vt praesciuit. Hoc autem in Malachia de iudicio dicit deus: illud vero, maior seruiet minori: de praescientia ait. Praesciendo enim quid quis que illorum futurus erat: dixit illud in Genesi Deus: & illud dum praediceret, se futurorum praescium ostendit & nihil absque sua praescientia euenire posse modostrauit. Hoc aliud vero quod in Mala chia est dicitur de iam praeteritis: & ex quorum vita ante acta & operibus patuit alterum saluandum & alterum damnandum. & de actis iudicium fieri solet & notum. Illud ergo dixit deus ante futu rum iudicium vt iudicaturus crederetur: & secundum merita redditurus. Quia etiam non solum bonus vsus liberi ar bitrii in praescientia sit cam siue ratio collationis gerae in effectu: sed est collatio huiusmodi grae futurae praesens in prae- scientia sit ratio electionis: qua dictum est: Iacob dilexi: plane explicat litera sequens sic inquiens. ldeo etiam illud dixit: vt intelligeretur hoc apertum esse postea per prophetam, quod antequam illi nascerentur erat in dei praedestinatione per gratiam. Nam in Iacob antequam natus fecisset aliquid: quid diligebat nisi gratuitum misericordiae suae donum: & in Esau quid oderat antequam natus fuis set, nisi originale peccatum: Nam nec in illo diligeret iustitiam, quam nullam ille fecerat: neque in isto odisset naturam quam bonam ipse fecerat. Nota quod in illo dicit, non diligeret iustitiam: quia ipsa est es fectus gratiae: sed in isto bene potuit dixisse quod odisset iniustitiam: quae est defectus voluntatis. Vt sic ex parte aeternae electionis donum gratiae in praeuisione possit dici ratio electionis sine qua non: & opus liberi arbitrii in praescientia ratio temporalis doni gratiae: iniustitia originalis ratio reprobationis aeternae & subtractionis gratiae temporalis. Est autem ad declarationem omnium praedictorum aduertendum: quod alium ordinem causalitatis in praescientia dei respectu fiendorum aduertere debemus in eis quae posterius nata sunt conferri in effectu respectu priorum & econuerso. In quo debemus aduertere etiam alium in communi cursu conferendi gratiam in adultis per temporis successionem: & alium in speciali modo conferendi gratiam statim siue in adultis si ue in paruulis. Quo ad primum horum sciendum: quod in operandis semper finis vltimus primum est in artificis intentione: & vltimum in executione: & est causa siue ratio aliorum in intendendo Et eodem modo semper prius in intentione ratio est priorum in intendendo: secundum genus cau sae finalis. Et sic quia deus eligit aliquem ad gratiam, eligit eum ad perfectiorem gratiam quam in vi ta ista adepturus est: & quia eligit eum ad illam gratiam: elegit eum ad gratiam priorem in illo augmentandam vt fiat perfecta: & quia eligit ad illam gratiam iustificantem perfectam, eligit ad geram gratis datam qua ad illam animus praeparatur: & quia eligit eum ad istam, siqua alia est prior ad istam disponens: propter hanc eligit ad illam praecedentem: quousque sit status in prima: quae omnibus aequaliter offertur. Eco tra autem in exequendo & in genere causae efficientis meritorie semper prius est causa & ratio posterioris: sed sub conditione: si in bono priori per bonum vsum liberi arbitrii perseueret. Et sic quia iste per liberum arbitrium bene se habet ad primam gratiam: Deus dat ei secundam: & simi liter quia se bene habet ad secundam: dat ei tertiam: & sic deinceps vsque ad gloriam: in qua est finis. Vnde deus eligit ad primam gratiam vt det secundam: & ad secundam vt det tertiam: & sic deinceps. Reuera isti modi bene assignantur sumendo effectus praedestinationis secundum partes. Sed si accipiatur in communi totus simul: quae ratio vel causa eius ex parte praedestinati assignabitur: Et dicitur fuisse opinio Orige, quod merita praecedentia in alia vita vt existentia in aeterna praeuisione. Sed hanc opinionem excludit Apostolus: dicendo de Iacob & Esau: Cum non dum nati fuissent. Pelagiani vero dixerunt quod merita digni ex puris naturalibus. Sed contra est: quod tunc gera non esset genera: sed pro meritis sine gratia reddita. nec etiam tenet fides quod vlla opera pos sint esse meritoria fine gratia. Vnde in hoc reprobantur Pelagiani quod dixerunt initia bonorum operum a nobis esse, & meritoria complementi: quid posuerunt esse a deo: & propter hoc etiam meritoria gloriae: licet non per se: quia forte neminem posuerunt saluari sine gratia. Vnde opera mo ris sine gratia gratis data non possent etiam dici meritoria de congruo. Alii autem dicunt quod nul lam omnino habet causam aut rationem ex parte nostra: sed solummodo ex parte dei, eius bonitatem. Et potest dici secundum praedicta: quod licet effectus totus praedestinationis quo ad substantiam & habitum gratiae & essentiam operationis meritoriae totius inquantum totum est effectus gratiae, totum pertinet ad effectum praedestinationis: tamen inquantum in toto liberum arbitrium cooperatur & aliquid ex se agit: licet nihil agit nisi idem agatur a gratia: tamen inquantum sit a libero arbitrio potest esse totum: secundum quod sit a libero arbitrio ratio totius praedestinationis modo praeexposito. Nec incidit positio haec in opinionem Pelagianorum: quia non ponitur hoc opus liberi arbitrii: quin etiam ponatur gratiae: qualiter non ponebant Pelagiani. Propter quod totum meritorium est ratione gratiae ex qua fit: & totum vt est in praescientia, est praedestinationis ratio. Vnde dicit Augustinus. lxxxiii, quaestionum, quaestione. lxiii. Ad coenam illam quam dominus dicit in euan gelio praeparatam: nec omnes qui vocati sunt venire voluerunt: nec illi qui venerunt venire possent nisi vocarentur. Itaque nec illi debent sibi tribuere qui venerunt: quia vocati venerunt: nec illi qui noluerunt venire, debent alteri tribuere: sed tantum sibi: quoniam vt venirent vocati erant. Vocatio ergo ante meritum, voluntatem operatur. Propter quod etsi quisquam tribuit quod ve- nit vocatus: non sibi potest tribuere quod vocatus est. Qui autem vocatus non venit, sicut non habuit meritum praemii vt vocaretur: sic inchoat meritum supplicii cum vocatus venire neglexit. Ita erunt duo illa misericordia & iudicium.
PRAEDICTV autem ordo gratiae ab imperfecta ad perfectam aliter intelligendus est fuisse in statu innocentiae: aliter vero in statu naturae lapsae. In statu au tem innocentiae secundum totum genus hominum & angelo rum, sciendum est quod deus potuit de potentia absoluta vni dare statim gloriam vel gratiam, & alii nihil, sine iniustitia isti facta: quia nihil erat ei debitum: sed misericordia vtrique facta erat in collatione naturalium: & illi amplior miseri cordia in collatione gratiae aut gloriae. Poterat etiam dare gratiam aut gloriam maiorem vni quam al teri: & hoc absque omni causa siue ratione ex parte recipientium. Quantum autem erat de potentia ordinata secundum aliquam congruentiam ex parte recipientium quae erat in eius praescientia quae cunque sit illa: Dicendum est quod omnibus & hominibus & angelis statim in eorum creatione secundum statum innocentiae gratiam contulit: & hoc vel aequalem vel inaequalem iuxta rationem quam habere potuit ex parte recipientium. Vnde etiam modo non est necesse ponere quod aliquibus existentibus in aequali dispositione ad gratiam iustificantem, conferat eis aequalem. Similiter aliquibus ex aequali charitate, & aequalibus naturalibus, & aequali nisu in opus: non oportet ponere quod aequaliter eis au gmentet gratiam. Potest enim secundum aliquam rationem occultam ex parte recipientis vni com ferre plus licet credibile sit quod talibus aequaliter augmentet. Vnde licet in generali dici possit quod sem per sit ratio ex parte praedestinati & eius cui confertur gratia aut gloria: quae tamen sit illa in particulari praeter praedictam generalem quare datur isti & non illi: aut isti plus, illi minus: maxime caeteris paribus: de hoc non est praesumendum aliquid determinare. dicente Augustinus super loan. Quare hunc trahat: & illum non trahat: noli diiudicare si non vis errare. Quomodo autem proces sit post receptionem primae gratiae factum angelorum, videbitur in quadam quaestione sequente.
DE hominibus autem tenet fides quod in primo homine tota massa humana perdita erat & damnatione digna. Et secundum istum statum loquitur Apostolus de praedestinatione, dicente de hac massa Glos. super illud. Ergo cuius vult miseretur. Vniuersum genus humanum tam iusto dei iudicio in apo statica radice damnatum est: vt etiam si nullus inde liberaretur, nemo recte posset dei vituperare iu stitiam. & infra. Vniuersa nanque massa merito damnata: contumeliam debitam cui vult reddit dei iustitia: honorem indebitum donat cui vult dei gratia non meritorum praerogatiua: non fatali necessitate: non temeritate fortunae: sed causa altissimae sapientiae & scientiae suae. & infra. Cur potius hunc quam illum liberet vel non liberet: scrutetur qui potest tam magnum profundum iudiciorum dei. veruntamen caueat praecipitium. Quare ergo illum liberet & non illum: nolo a me quaeras: homo sum: profundum nimis esse aduerto. verum est in speciali. In generali autem si non sit praedicta, nullam video: quam tamen non assero: licet tamen credo quod non desit ne ponatur misericordia dei sine iustitia: non solum ex par te sui: sed etiam ex parte nostri: etsi non digni: tamen congrui.
DE processu autem gratiae in adul to ante baptismum vel post baptismum in statu peccati mortalis actualis, tenendum est quod deus peccatorem gratia gratis data praeuenit statim cum venit ad vsum liberi arbitrii, vt per deliberationem aliquid agere possit. Qui si per liberum arbitrium bene se erga eam habeat, de congruo dispo nitur vt deus ei gratiam iustificantem tribuat. dicente Augustinus super illud psal. lviii. Misericordia eius praeueniet me. Non prior ad te surrexi: sed tu ad excitandum me venisti. Nam misericordia eius praeueniet me antequam boni aliquid faciam: iustificat conuersum: & ipse admonet vt conuertatur auersus. Et super illud psal. lxxxiiii. Tu conuertens viuificabis nos. dicit. Vt non solum viuifica tio mea a te sit: sed etiam ipsa conuersio: vt iustificemur. Et nota tria per ordinem se habentia in his duobus dictis. Primo enim auersum vt conuertatur admonet. Secundo admonitum conuertit vt vi uificet. Tertio conversum viuificat: & secundum quod dicit super illud psal. lxxvii. Non est creditus cum deo spiritus eius. vt bene cooperetur cum operante in se deo. Et est admonitio quidam impetus a deo in libero arbitrio: quo liberum arbitrium peccatoris quod semper habet voluntatem peccandi actu nisi aliquo distrahatur aut impediatur, vel habitu cum est distractum aut impeditum, excitatur vt sistat in quadam indifferentia negatiua: vt neque distractum neque impeditum non velit peccare: hoc est vt pro hora qua nec distrahitur nec impeditur non habeat voluntatem actualem peccandi. Et offertur ista admonitio aequaliter omnibus, vt dictum est. Quam qui a se repellit: reddit se indignum vt amplius iuuetur: sed in peccato suo amplius per hoc induratur iuste. Pie tamen credendum est quod etiam post peccatum liberi arbitrii prima gra pluries visitat. aliter nullus ab illo resurgeret: licet forte aliquos multum obsti natos de caetero non visitat. Qui vero eam non repellit, sed sistit, redditur idoneus vt de congruo iuuetur amplius Et est ista admonitio imperfecta conuersio: qua disponitur non ponendo obiicem vt perfecte possit con uerti. Vnde super illud psal. vi. Convertere domine & eripe animam meam. dicit Augustinum. Conuertere domine iet fac me conuerti. & addit. Eripe animam meam, id est adiuua me vt perficiatur conuersio. Vnde proprie potest dici versio. Prouerbio. xii. Verte impios & non erunt. Post istam autem admonitionem tanquam disposito de congruo & iuste iustitia congrui dat ei habitum quendam gratiae gratis datae: quae ipsum liberum arbitrium sic conuertit vt habeat voluntatem non peccandi imperfectam: qua imperfecte detestatur peccare: & imperfecte displicet. Et ista detestatio siue displicentia quaedam imperfecta & insufficiens contritio est: quae vocatur attritio: qua tamen potens est desiderare sibi perfectam voluntatem non peccandi dari: vt velit habere perfectam voluntatem non peccandi: quam non dum habet nec habere potest quousque receperit gratiam gratificantem. Vnde quia illa versio & ista conuersio non differunt nisi sicut completum & incompletum, multi non distinguunt gram gratis datam in duo: sed aut ponunt solum impetum esse gratiam gratis datam: aut solummodo habitum prae dictum. Nec est in hoc vis aliqua facienda si ponatur ista gratia gratis data aliquo alio modo dari: le cundum quod dicit Augustinus. lxxxiii. qod q. lxiii. Nec velle quisque potest nisi admonitus & vocatus siue intrinsecus vbi nullus homo videt: siue extrinsecus per sermonem sonantem aut per aliqua signa visibilia efficiatur vt etiam ipsum velle deus operetur in nobis. Qui autem postquam acceptauerit primam ad monitionem repellit a se huiusmodi gratiae inclinationem: obiicem ponit ad gratiam gratificantem. vnde & iustitia digne ei denegatur: & ipse in peccato induratur. Qui vero eam acceptat iustitia congrui disponitur ad gratiam gratificantem quam deus illico eidem confert: qua a peccatis mundatur. Quo modo autem iuste licet misericorditer isti gratiam gratificantem confert: & iuste illi alteri denegat: iuste dico iustitia accepta ex respectu ad praedestinatum: bene exponit Augustinus super illud Psal. xxxii. Diligit misericordiam & iudicium, dicens. Ne putetis fratres quia ista a se possint in deo ali quo modo separari: omnipotens est deus: neque in sua misericordia amittit iudicium: neque in suo iudicio misericordiam: conuersis ad se donat peccata: non conuersis non donat: misericors est iniustis: nunquid & iudicium amisit: aut non debuit iudicare inter conuersos & non conuersos: an nobis iustum videtur vt conuersus & non conuersus aequaliter habeantur: vt eodem modo suscipiantur confitens & non confitens: humilis & superbus: Ergo habet & iudicium in misericordia: rursus in illo iudicio habet misericordiam. ldem. lxxxiii, qod q. lxviii. Prorsus cuius vult miseretur & quem vult ob durat. Sed haec voluntas dei iniusta esse non potest. venit enim de occultissimis meritis: quia & ipsi peccatores cum propt er generale peccatum vnam massam fecerunt: non tamen nulla est inter ips sos diuersitas. Praecedit ergo aliquid in peccatoribus quo quamuis nondum sint iustificati digni efficianturiu stificatione: & recte praecedit in peccatoribus aliis quo digni sunt obtusione. & infra in fine quaestio nis. Illud tamen constantissima fide tenendum est: neque quicquam deum iniuste facere: nec vllam esse na turam quae non deo debet id quod est.
ECCE plane quomodo in particulari effectu praedestinationis cir ca hunc & circa illum est cum misericordia iustitia in respectu ad praedestinatum: & sicut in vno facto respectu vnius hominis in vno tempore: sic & vniuersaliter in omni effectu praedestinationis circa vnum pro tota vita eius: & sicut vniuersaliter in omni circa vnum: sic & vniuersaliter circa totum genus humanum. Quia secundum Grego. xxvii. mora. summa regit vt non praepediatur a paruis: aeque cuncta disponit. Vnde Augustium. lxxxiii, qud vbi supra. Hoc autem siue in singulis & caetervt iam infra dicetur. Vnde sicut & in conuersatione publica secundum cursum communem legis diuinae dominus non facit misericordiam nisi facienti misericordiam: sic & in priuato dominus non facit misericordiam nisi sibimet misericordiam fecerit acquiescendo diuinae admonitioni. De quami sericordia dicitur Ecclesia. xxx. Miserere animae tuae placens deo: & congrega cor tuum in sanctitate eius. Vnde Augustinus post praedicta immediate subdit. Beati inquit misericordes quoniam ipsorum miserebitur. Si enim non in quemlibet sed in eum erit misericordia qui praerogauit misericordiam: & ipsa misericordia iusta erit quia confusa non est. Et sicut post primam admonitionem qua domi nus omnino praeuenit peccatorem, vsus bonus liberi arbitrii saltem negatiue est ratio conferendi pri mam gratiam gratis datam: & bonus vsus circa illam est ratio conferendi gratiam gratificantem: sic bonus vsus circa ipsam in cooperando est ratio augmentandi ipsam: & bonus vsus circa augmentatam est ratio perficiendi ipsam: & bonus vsus circa perfectam, in ipsam finaliter custodiendo, est ratio gloriam pro gratia conferendi. Et sicut particularis vsus liberi arbitrii est ratio partis: sic totus vsus per totam vitam est ratio totius: & similiter electionis aeternae: & sicut in vno, sic & in toto humano genere: vt secundum hoc & hoc modo, quo ad totum genus humanum, assignemus intrin secam rationem: & quo ad totum genus humanum: & quo ad quemlibet, sed in generali tantum, quare ali qui saluantur: alii vero damnantur: & quare iste potius saluatur quam ille a totius massae damnatione in quo aequales sunt: & hoc in adultis: non solum autem assignemus rationem extrinsecam quare deus de tota massa perdita voluit quosdam misericorditer liberare: & quosdam in sua iusta damnatione permittere: nullam autem quare potius hunc quam alium: secundum quod dicunt aliqui ex parte solius bonitatis dei sumendam huiusmodi rationem: vt scilicet bonitas eius simplex existens in se ma nifestetur multipliciter in rebus diuersis simul: eo quod in nullo tota manifestari potest: quia diuinam per fectionem non attingit vlla: vt quemadmodum propterea ad perfectionem vniuersi requiruntur diuer si gradus rerum in naturalibus: & hoc in materialibus etiam ex eadem materia aequaliter se habente ad omnes: sic etiam propter eandem bonitatem manifestandam ad persectionem vniuersi requiruntur diuersi gradus in moralibus. Et sicut deus ex eadem materia aequali in omnibus diuersa genera rerum formauit in vno vestiendo vnam partem totius materiae forma nobiliori: & in alio minus nobili: sic ex eadem massa vitiata deus quosdam per misericordiam elegit ad gratiam & gloriam: quosdam vero in sua iusta damnatione permisit: & ex hoc ex consequente permisit fieri vitia actualia subsequentia. & hoc non ibi sistendo: sed quia in hoc bonitas sua manifestaretur quo ad aliquem gradum supernaturalem: quia peccatum aut defectus bonitatem dei non manifestat: & pura naturalia non secundum alium gradum manifestant eam in malis & in bonis: sed vlterius procedendo & reprobos iuste puniendo: in quo manifestatur bonitas iustitiae dei: sicut in glorificatis manifestatur bonitas misericordiae eius. Sic enim deus permittit iuste mala fieri ne bona impediantur: sed vt eueniant & hoc tam in moralibus vt in proposito: quam in naturalibus vt in caeco nato: a quo dominus Ioan. ix. excludit omnem rationem quare caecus nasceretur: etiam illam quae est peccati originalis: dicens quod neque ipse neque parentes eius peccauerint vt caecus nasceretur: & solam ostendit rationem esse vt glo ria dei manifestaretur in illo: sed hoc non ex defectu visus in caecitate: sed ex eius illuminatione mi raculosa a domino. Et videtur hanc rationem assignare apostolus Roma. ix. dicens. Volens deus ostendere iram iustitiae & notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa ire apta in interitum vt ostenderet diuitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparauit in gloriam. Cui concordat exemplum de figulo de eodem luto faciente vas vnum in honorem: & aliud in contumeliam: de quo etiam secundae Timo. ii. dicit apostolus. In magna autem domo non solum vasa aurea & argentea: sed et ignea & fictilia: & quaedam quidem in honorem quaedam in contumeliam. Vnde dicit: quod sicut in naturalibus cum prima materia tota sit vniformis, quare vna pars est sub forma ignis: alia sub forma terrae: alia sub specie hominis: alia sub specie vermis & caetera huiusmoni a deo creata ab initio: bene potest assignari ratio intrinseca. scilicet perfectio vniuersi: & extrinseca: scilicet mani festatio potentiae & bonitatis dei.
SED quare haec pars materiae sit sub hac forma, & illa sub illa, & non econuerso: & sic de caeteris: nulla ratio est assignanda: nec esse potest nisi sola voluntas artificis sic determinantis: a qua dependet totum artificium. sicut & in operibus humanis quod hic lapis sic figuratur vt situetur in altari: alter autem in cloaca. secundum quod philosophous. ii. physi. dicit aliquos lapides bene fortunatos: & aliquos male: quamuis in generali ratio artis requirat vt aliqui ponantur hic aliqui ibi ad perfectionem ciuitatis. Quare tamen hic disponitur vt ponatur in altari: non autem alter alias aequa lis in omnibus: hoc a mera electione artificis dependet. Sic dicunt in proposito: cum tota massa hu mana vitiata sit vniformis: quare de ipsa vnus eligitur alter reprobatur: ratio potest assignari in vniuersali dicto modo: nulla autem in particulari circa hunc & illum: quarehic potius eligitur quam ille. Et dicunt quod ex hoc quod deus sic inaequalia aequalibus facit, non est iniquitas neque imaequalitas apud ipsum: quia in his quae fiunt ex gratia fine debito: potest absque omni iniquitate siue inaequitate danms dare aequalibus prout vult, vni nihil, alteri aliquid, tertio plus. iuxta illud Matthaei. x. Tolle quid tuum est & vade. An non licet mihi quod volo facere: Tunc autem esset iniquitas si esset datum ex debito.
DI ctum istud multum rationabile apparet in paruulis: quibus nihil est nec potest esse de vsuliberi arbitrii: & aequales sunt quo ad vitium massae, morientibus ante tempus quo vti possent libero arbi trio. Quia enim in talibus aliqui electi sunt & acceperunt gratiam: vel ex fide parentum in lege naturae: vel ex circuncisione in lege Moysi: vel ex baptismo in lege euangelii: vel absque his modis per sanctificationem aliam: aut extra vterum aut in vtero: & morientes infra annos pubertatis statim transferantur ad gloriam: & a lii reprobati moriantur ante annos pubertatis nullo dictorum quatuor modorum: & permaneant in sua iusta damnatione: non apparet hic ratio nisi praedicta extrinseca manifestatio: scilicet bonitatis dei secundum dictum modum: quia ex parte singularum personarum singulares rationes nullae possent assignari nisi ponendo quod inaequales fuissent in natu ralibus: vel in vitio originalis: quod non ponitur. Sic enim illa inaequalitas posset ab aliquo poni ratio illius de congruo: quemadmodum si in adultis opera moris sine gratia in vno & non in alio aliis eisdem existentibus aliquis poneret rationem gratiae conferendae: aut nisi ponendo quod in dei praescientia praeuisi fuissent futuri inaequales secundum vsum liberi arbitrii si supuixissent: ita quod aliqui eorum fuissent vsuri ipso in bonum: alii non: & hoc diuersimode in diuersis: & quod secundum illam inaequalitatem deus quosdam elegit ad gloriam: quosdam reprobauit. Quod non est tenendum: quia secundum hoc eadem ratione in adultis non conferretur gloria secundum gratiam habitam in morte: sed secundum vsum liberi arbitrii in bonum si superuixissent. Sed in adultis habentibus vsum liberi arbitrii non apparet dicti praecedentis tantarationabilitas: in quibus potest esse inaequalitas secundum vsum liberi arbitrii habendum in determinato tempore vitae suae mortalis. Propter quid secundum praedictum modum etsi in aliis esset aequalitas, sola inaequalitas vsus arbitrii in prae uisione posset esse ratio electionis vel reprobationis secundum modum praeexpositum.
SImiliter quid dicit dictum illud: quod quosdam voluit permittere in iusta damnatione vt posset eos iuste punire ad manifestationem bonitatis iustitiae suae: non est clarum. Quia enim sic manifestare bonitatem suam sit de dei intentione non video. bene enim verum est quod si peccata fiant: quod ipsa puniat vel temporaliter vel aeternaliter: ne maneat dedecus culpae fine decore iustitiae. nisi enim potens esset deus mala culpae facta sic ordinare: nunquam permitteret ea fieri: vt dicit Augustinus in enchiri. Aliter enim esset vni uersum imperfectum, existente scilicet in ipso ordinabili aliquo quod non esset ordinatum. Sed quod per inten tionem peccata fieri & esse permittat: vt facta ordinet & puniat, non video. Bene enim verum est, vt dicit apostolus Ro. xi. quod fractis ramis in iudaeis insertus est gentilis a deo. Sed non propter hoc fracti sunt rami a deo vt deus illum insereret: sed propter illorum incredulitatem. Et per eundem mo dum dicitur Roma. ix. de Philone. Excaecaui te vt ostendam virtutem meam &c. Et similiter in propo sito. Nec plus video quod per intentionem cuiuscunque plus sunt permittenda mala fieri aut esse vt eue niant bona vel sint: siue ne impediantur fieri: quam facienda: quia intendens malum eo modo quo intendit vult malum. Nunc autem per se nullum malum poenae aut culpae potest intendi inquantum malum: quia bonum est ratio appetibilis: & ita quod malum potest appeti, hoc est per accidens, inquantum consequitur aliquod bonum iunctum illi malo. quemadmodum agens naturale intendit priuationem siue corruptio nem vnius formae in materia per acciden scilicet quia intendit per se esse alterius formae: quae non potest esse in materia nisi coniuncta priuationi alterius. sic & fornicator intendens delectationem per se: par accidens intendit difformitatem culpae quae connexa est. Sed sic velle malum culpae non potest nisi voluntas mala. & sic voluntas dei cum non possit esse mala:, ipse nec per se nec per accidens pont vel le malum culpae: quare nec intendere quidcumque bonum inde prouenire posset si esset: vel impediri si non esset. & hoc ideo quia per se priuat ordinem ad bonum quod ipse est: propter quod non permittit malum esse sine poena: & vt inordinatum per culpam ab ipso, ordinet in ipsum per poenam. Et se cundum hoc malum poenae potest appetere: sed non nisi secundum modum quem alibi exposuimus quaestione de caeco nato. Si vero dicatur quod intentio & voluntas dei in permittendo mala non cadit super hoc totum: vt intentio aut voluntas vllo modo feratur super malum: sed solummodo super permittere: vt intendat siue velit malum permittere esse aut fieri: non ratione totius sed partis: esto quod ita sit vt secundum hunc modum deus intendat & velit permittere mala esse & fieri: licet non ve lit mala esse aut fieri: cum tamen non sit bene clarum quomodo intendat & velit vnum sed non alterum: non tamen ad manifestandum bonitatem suam, vt scilicet pluribus modis manifestetur, debet hoc permittere: quia isto modo sufficienter manifestatur in iusta punitione daemonum: quorum reprobationis causa est meritum culpae eorum: aliis misericorditer receptis ad gloriam: vt secundum hoc inaequalitas in an gelis quo ad malitiam & non malitiam sit ratio ex parte illorum diuersa quo ad glorificationem & damnationem. Vnde modus manifestationis iustae bonitatis dei in angelis & hominibus damna tis non differt secundum gradus & speciim: sed secundum misericordiam tantum: quae non pertinetes sentialiter ad bonitatis dei manifestationem: neque ad perfectionem per consequens vniuersi: sicut ne que pertinet essentialiter ad perfectionem vniuersi quod sunt plura vel pauciora indiuidua sub eadem specie. Praeterea si aliquo modo sit diuersitas in manifestando bonitatem dei aliter in poenis hominum & daemonum: vt propterea non propter aliam rationem partem massae humanae permittat indanmna tionem: consimiliter esset diuersitas manifestandi misericordiam suam si glorificasset aliquos homi nes innocentes: sicut glorificauit angelos innocentes: vel aliquos angelos aut homines fine omni meri to in seipsis vel in alio: quemadmodum meritum quo paruuli per gratiam sacramentorum saluantur erat in Christo: in quo videtur fuisse manifestatio maioris mimae quam sit modo manifestata in angelis & hominbus glorificatis ex meritis. Si ergo ad sic manifestandum bonitatem suae miae non voluit milericorditer glorificare homines & angelos sine merito: sed sufficienter manifestata in hominibus & angelis glori ficatis ex merito: multo minus ad manifestandum bonitatem iustitiae suae opus fuit poenis hominum peccatorum, cum sufficienter fuit manifestata in poenis angelorum peccantium. Et sic non minus sufficienter manifestaretur essentialiter bonitas iustitiae in non permittendo homines peccato res in massa damnationis, quam permittendo: vt propterea congruentius videtur esse quod accipiatur ratio permissionis illius ex aliquo secundum quod possit inueniri inaequalitas in liberatis de massa & non liberatis: & hoc ex parte ipsorum secundum praeassignatum modum: vt nec apparens inaequalitas sit apud deum: cum non reddit inaequaliter nisi inaequalibus. Nec est contra rationem iustitiae praedestinationis reddere gratiam primam ex merito congrui: immo dare eam sine tali debito vni & non alteri potius apparet contra rationem iustitiae ex parte recipientis & non recipientis: licet ex parte dei quaelitercunque disponeret nulla omnino esset iniustitia. Et si non potest dici quod homines danmnatos aliquos esse in perpetuis poenis non sit de perfectione manifestationis diuinae bonitatis essentialiter: multo fortius nec de perfectione vniuersi. propter quam aliqui putauerunt ipsos ponendos esse in vniuerso: quid tamen non est verum. De persectione enim vniuersi non sunt nisi essentiales partes, specie scilicet entium po sitiuae: nuilum autem defectiuum siue sit culpa siue poena: nec etiam positiuum quod dependet ex aliquo isto rum, inquantum dependet ex hoc. Et sic patet quod non est simile quid assumunt pro simil scilicet quod sicut ad perfe ctionem vniuersi requiruntur diuersi gradus rerum in suis formis naturalibus: & hoc ex eadem ma teria in generabilibus & corruptibilibus: sic propter bonitatem iustitiae dei manifestandam ad perfectionem vniuersi requiruntur diuersi gradus in moribus, sanctorm scilicet & damnatorum differentium in glo ria & poena secundum virtutes & vitia. Illa enim per se sunt de perfectione vniuersi: ista autem ne quaquam. Quod patet, si esset poena damnatorum de vniuersi perfectione, sufficeret tantum in angelis, vt dictum est. Et quod assumitur, quod sicut sine omni ratione ex eadem materia secundum partes aequales fiunt di uersa secundum gradus: ergo similiter hic ex eadem massa corrupta sine omni alia ratione a volum tate dei potest quosdam eligere: quosdam reprobare: Posset reuera absolute secundum praedictum modum. Sed non est simile: quia ibi ex parte materiae impossibile est aliam esse dispositionem inquan tum materia est nuda in vna parte eius quam in alia: & essentialiter pertinent ad perfectionem vniuer si diuersae formae sub quibus est. Hic autem ex parte massae corruptae in hominibus possibile est per do num gratiae gratis datae aliam esse dispositionem in vno & altero: sicut & materia sub aliqua forma non est in potentia proxima ad illud ad quod est in potentia proxima sub alia forma: secundum quod acetum non est in potentia vnium: sed aqua in stipite. Praeterea vt dictum est, omnes illae formarum differentiae sunt essentialiter de perfectione vniuersi: non autem istae differentiae hominum in gloria & in poena existentium. Et quod assumitur: quod illum fecit nasci caecum solum propter manifestationem bonitatis siue gloriae suae omni alia ratione exclusa: non sic autem alium: ergo similiter hic vnum po test permittere in damnatione debita & non alium: omni alia ratione exclusa: Dicendum quod hic non potest dici quod hoc fecit quia praesciuit istum vsurum libero arbitrio in susceptione illuminationis in se ad gloriam dei aliter quam alium, quia esto quod alium similiter sciuisset vsurum, non sequitur quod in ambobus exercuisset miraculum illuminationis: sicut in proposito duobus aequaliter se habentibus ad generam primam aequaliter secundum cursum conmunem confert generam secundam. Nec potest dici quod ratio in proposito potest esse ex parte assistentium: quia iste erat mendicare assuetus circa templum vbi plures conuenerant: & ideo in ipso magis fuit famosum ad gloriam dei: quia plures tales caeci circa templum consimiliter reperiri poterant: non tamen in omnibus fuisset factum miraculum ad gloriam dei. ldeo dicendum quod secus est in ele ctione aliquorum ad donum gratuitum: & ad donum gratum faciens, quoniam ad donum gratui tum bene solum consideratur a deo causa & ratio finalis: scilicet manifestatio bonitatis suae: & nul la ex parte rei circa quam sit, vt in proposito: & similiter in dando essentiis specierum esse in aliquo vel in aliquibus indiuiduis & non in aliis: cum tamen aequaliter ad recipiendum esse speciei in effectu in se est in potentia quodlibet indiuiduum, nec potest esse vnum ad illud congruentius quam aliud: sicut potest adultus vnus super alterum in susceptione gratiae aut gloriae.
ET quod arguitur quod hoc vi detur sensisse apostolus cum dixit. Voluit autem deus ostendere &c. Roma. ix. Dicendum quod hoc dixit: & exemplum de figulo immediate proposuit ad confirmandum illud quod praemisit. Q homo tu quis es &c. Vnde secundum ibi exposita, haec omnia & consimilia dixit non ex inopia reddendae rationis praedicto modo: sed vt reprimat temeritatem incapacibilium. Bene enim verum est quod deus volens ostendere iram suam. i. iustam vidictam sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum vt ostem deret &c. Et debet legi Iy vt, consecutiue: & secundum genus causae finalis & ex quae omnes possunt videre: vt bene exponit dicta positio: per quod non excluditur ratio effectia ex parte recipientis secundum praedicta. Nec est simile in exemplo apsoli nisi ex parte finis: ex parte autem subiecti nequaquam: quia ibi nulla potest esse ratio ex parte subiecti: sicut neque in prima materia: hic autem potest, vt iam dictum est. Et similiter respondendum est de lapidibus ponendis in aedificio. Sed exemplum de vasis fictilibus, ligneis, & argenteis, & aureis magis valet ad pro positum: quia ibi differentia est in subiecto: propter quam vasa fictilia fiunt in maiorem contumeliam: li gnea in minorem: aurea in honorem maiorem: & argentea in minorem: illa in interitum: ista in gloriam. Vn de dicit ibi glossa. In magna domo. i. in ecclesia. Item non solum vasa aurea & argentea. i. boni dei dispe satores: sed lignea & fictilia. i, mali. Et quaedam sunt in honore. scilicet boni: quaedam autem in contumeliam cilicet mali. & sicut illa fracta extra domum eiiciuntur: & alia non fracta studio reponuntur: ita mali mortui in tenebras exteriores, boni vero in vitam aeternam collocabuntur &c.
EST autem alia difficultas circa praedicta de paruulis: quorum vnus venit ad baptismum: alter non: ex quibus ambobus praeuem tis morte vnus damnatur: alter glorificatur. Dicendum quod non est simile de illis quae fiunt a deo imme diate & quae mediate. In istis enim sinit agere medias causas cursu suo. dicente Augustinus de ciui. dei. Sic deus res administrat vt eas, proprios motus agere sinat. Et sic quod vnus venit ad baptismum, alter non: est propter medias causa scilicet sacramentum: & illos per quos debet applicari: quae concurrunt circa vnum, secun dum dei prouisionem, & non circa alterum. Siqua autem sit alia causa ex parte illorum in praescientia dei ignoramus. In proposito autem dubitatio nostra est solum circa adultos & in actione eorum quae ha bent fieri a solo deo immediate.
ALIAdifficultas solet induci de sanctificatis vel paruulis in vtero vt de loan. Bap. vel adultis vt de Paulo. Et licet forte huiusmodi factorum aliqua alia ratio sit, non tamen video aliam quam supra tactm scilicet bonum vsum in praescientia: quo adulti ad primum motum gratiae gratis datae per liberum arbitrium bene se habuissent si non fuissent iustificati nisi secundum legen conmunem: & tanto meliorem aliis in vsu gratiae iustificantis, quanto maiori dono eos praeuenit: et siquis tali dono praerecepto ante vsum liberi arbitrii moriatur & euolet ad gloriam, ex sola potentia absoluta absque omni alia ratione collatum fuit, sine aliquo merito etiam congrui, etiam in dei praescientia praecedente. Sed puto nemini tale donum conferri nisi victuro & bene per liberum arbitrium vsuro. Vnde Augu. lxxxiii, quod q. lxiii. eandem ra tionem de istis & de aliis simul assignat dicens. Haec autem vocatio quae siue in singularibus hominibus siue in pluribus siue in ipso genere humano per temporum opportunitates operatur, altae & profundae rationis est. Quo pertinet illud. In vtero sanctificaui te: & Iacob dilexi: Esau autem odio habui. Sed forte dicet aliquis quod Augustinus illud de hac materia secundum praemissam determinationem dixit in libro super epistolam ad Roma. exponendo illud Ro. ix. "Vt secundum electionem propositum dei mane ret" &c. Cui dicendum quod in dicto Augustinus erat aliquid generale scilicet quod electionis dei quo ad effectum eius aliqua est ratio ex parte electi in dei praescientia, & aliquid speciale scilicet quod illud erat actus fidei informis. & quo ad hoc speciale retractauit non autem quo ad generale: quod aliquid aliud esset. Vnde quod dixit: nonnullos mouet vt putent apostolum Paulum abstulisse liberum voluntatis arbitrium. dicunt enim quod ante opera aliqua siue bona siue mala duorum nondum nascentium deus vnum dilexit: alterum odio habuit. Sed respondemus: praescientia dei factum esse qua nouit etiam de nondum natis quis quisque futurus sit: illud nunquam retractauit: sed potius post aliquam interposita declarat sine retractatione quod hoc concedit, subdens quomodo elegit cui donet. Si enim nullo merito, non est electio. aequales enim omnes fiunt ante meritum: nec potest in rebus omnino aequalibus electio nominari. Et illud quod dicit. Si enim nullo me rito. intelligo merito saltem congrui: ad statum. scilicet liberi arbitrii praedictum ad diuinam admonitionem: & quo ad peccati praedictam imperfectam per gratiam gratis datam detestationem. Et quia Augustinus illudtunc intellexit de merito fidei informis quam credebat esse ex nobis: secundum quod explicant verbasua continuesequan tia: quibus dicit sic. Sed quoniam spiritus sanctus non datur nisi credentibus, non quidem ipse elegit opera quae ipse largitur, cum dat spiritum sanctum vt per charitatem bona operemur: sed tamen elegit fidem: quia nisi quisque credat & in accipiendi voluntate permaneat non accipit donum de id est piritum sanctum: per quem infusa charitate bonum possit operari: non ergo elegit deus opera cuiusquam in praescientia quae ipse daturus est: sed fidem elegit in praescientia &c. vt pertractatur primo sententiarum dist. xlic capitu. Opinati sunt tantum. ldeo ista retractauit quo ad hoc: quia etiam ipsa fides est donum dei. Sed quod sequitur: Est autem gratia vt vocatio peccatori praerogetur cum eius merita nulla nisi ad damnationem praecesserintur: quod si vocatus vocantem secutus fuerit, quid est iam in libero arbitrio, merebitur & spiritum sanctum: per quem possit bo na operari: in quo permanens, quod nihilominus est in libero arbitrio merebitur & vitam aeternam: hoc non re tractauit. In quo aperte insinuat vocationem per gratiam gratis datam esse and omnia merita digni: & esse in potestate liberi arbitrii sequi gratiam illam, etsi non credendo. quod retractat Augustinus quia fides nullo modo datur nisi cum gratia. Sequi tamen potest sistendo praedicto modo: & incomplete peccata detestando, vt dictum est. Et per hoc meretur de congruo spiritum sanctum dantem gratiam iustificantem: & per il lam vitam aeternam: vt supra expositum est. His tamen vt dicit magister aduersari videtur quod dicit Augustinus super Malachiam. vbi scriptum est. Iacob elegi: Esau autem odio habui. Cui vult (inquit) miseretur quem vult indurat. Sed haec voluntas dei iniusta esse non potest &c. vt habitum est supra de. lxxxiii. q. Praecedit ergo aliquid in peccatoribus: quo quamuis nondum sint iustificati digni efficiantur iustificatione: & iterum praecedit in aliis peccatoribus quo digni sunt obstinatione. Intellige digni de congruo respectu iustificandorum: proprie autem digni immo condigni respectu aliorum: Et dicit magister dist. praedicta cap. His tamen. Quid intelligere voluit ignoratur, & credo non temerarie desinendo, sed pie inquirendo quod illud sit quod iam supra exposuimus. Melior est enim fidelis ignorantia quam temeraria scientia, vt dicit magister loquem do de hac materia. Sed magister putat eum intellexisse quod iam vt dictum est retractauit. Sed mirum est quomodo magister hoc potuit dicere. quoniam vt dicit Augustinus libro i. retracta cap. xxii. cum adhuc presbvter esset librum super epistolam ad Roma. retractauit: & vt dicit cap. xx. librum. lxxxiii, quod retractauit iam episcopus, quas tunc primo colligi fecit: & in vnum librum redigi, quia vsque ad illud tempors dispersae erant per chartulas multas. Ex quo plane patet quod non est verisimile quod dicta in libro lxxxiii, quod retractauit retractando dicta super epistolam ad Ro. cum nec tunc has quaestiones habuit prae manibus, & toti libro proprium cap. in retractationibus dedit: nec retractando illud dictum, nec insinuando quod illud alibi retractauerat. Quod vt credo magister be ne vidit nihil esse. Vnde dictum istud Augustinus exponens incidit in id quod diximus. Sic enim ait. Potest tamen accipi ex eo sensu fore dictum: quia aliqui non adeo mali sunt vt mereantur sibi gratiam non impartiri &c. vbi distinguit quod aliqui ita in profundum iniquitatis deuenerunt vt mereantur penitus abiici. alii autem etsi non mereantur gratiam iustificantem, non tamen merentur omnino repelli. Qui sunt isti quaero: nec potest dici quod sint alii quam existentes in solo originali: vel in aliquo actuali mortali. Et de vtroque horum verum est dicere quod mereatur omnino repelli si nullo instinctu gerae praeueniatur, cui liberum arbitrium non contradicat: sed in aliquo consentiat: per quid solum vt exposuimus non mereatur repelli, immo de congruo mereatur visi tari, quod bene vidit magister: & ideo addit. Sed hoc friuolum est: bene tamen verum est quod vnus plus meretur propter actualia maiora repelli quam alter: propter quod vnum visitat quando alterum non visitat: vel vnum magis alterum minus fortasse.
On this page