Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 17
CIrca Tertium arguebatur Primo, quod deordinatio voluntatis causatur ab errore rationis: quia vt dicit philosophus. vii. ethicorum. si fuerit opinio vniversalis rationis, & altera particularis cuius est sensus: & in vnum conueniant: necessarium est conclusum: & confesti operari in actiuis. Necessi tas autem hic consistit in deordinatione voluntatis: opinio autem vniversalis cum sensu concordans in errore rationis: secundum quod ipse pertractat. ergo &c.
CONTRA, omnis error in ratione est poena. sed poena non praecedit peccatum quod consistit in deordinatione voluntatis. ergo &c.
DIcendum ad hoc quod distinguendo voluntatem contra rationem deordinatio voluntatis in per uerso vsu liberi arbitrii consistit, quid principaliter in ipsa voluntate ponendum est, vt dictum est in quaestione praecedenti. Secundum autem quod dicit Augustinus libro iii. de libero arbitrio, Homo secundum statum praesentis vitae, vel ignorando non habet liberum voluntatis arbitrium ad eligendum quid recte faciat, vel resistente carnali consuetudine videat quidrecte faciendum sit, & velit, nec possit implere. Illa enim peccati poena iustissima est vt amittat quisque quo bene vti noluit: cum sine difficultate posset si vellet id est vt qui sciat recte non faciat, amittat scire quid rectum sit & qui rectum facere cum possit noluit amittat posse cum velit. Et sic omni homin duo ista sunt poenalia ex peccato primo, ignorantia & difficultas. de difficultate in voluntate nihil ad propositam quaestionem. sed de ignorantia in ratione & deordinatione in voluntate.
ET est distinguendum de illis vt fuerunt in primo homine, ex primo peccato: vel vt inueniuntur in nobis. Si primo modo, absolute dicendum quod deordinatio in voluntate fuit cauam erroris in ratione. Nescientiam enim ille homo ando peccatum potuit habuisse: sicut & primus angelus: sed ignorantiam nequamquam. illa enim non potuit esse nisi poena peccati: & ita consequans peccatum. Si secundo modo, sciendum quod error siue ignorantia rationis in no bis duplex, & similiter deordinatio voluntatis. Quaedam poenalis solum, quaedam vitiosa. Poenalis enim est in nobis illa ignorantia quam habemus inflictam a primo peccato solum. & similiter est de deordinatione voluntatis ex illa consequuta. Culpabilis autem quam habemus ex nima discendi negligentia, & de similiter deordinatio exinde concomitans. secundum quod dicit ibidem. Non tibi imputatur ad culpam quid inuitus ignoras: sed quod negligis quaerere quod ignoras. Nam illud quod ignorans quisque non recte facit, & quod recte volens facere non potest, ideo dicuntur peccatm: quia de peccato illo liberae voluntatis originem ducunt: in se autem non sunt pecca: quia sicut dicit in eodem, quid natura crationalis ad ca piendum praeceptum, hoc est voluntas ad obseruandum. Ex quo autem incipit homo praecepti esse capax, ex illo incipit posse peccare. Duobus autem modis peccat. Si aut non se accommodat ad accipiendum praeceptum, aut cum accepit non ob seruet. Si ergo loquamur de errore ignorantiae rationis & deordinationis voluntatis in nobis, vt sunt poenales solum: sic praecedunt vsum liberi arbitrii. & possumus loqui de eis vt sunt in habitu: aut vt sunt in actu. Sl primo modo: sic neutrum ab altero est: sed ambo simul & naturaliter a parentibus contracta. Si secundo modo: cum de ordinatio talis voluntatis naturalis est: & non deliberatiua, ex prima apphensione rationis deordinatae venit. & ideo adhuc in paruulis siquam est deordinatio in voluntate, venit ab errore rationis. Potest etiam & cum hoc venire ipassione. sed illa deordinatio non dicitur liberi arbitrii. quia inquantum huiusmodi est in talibus qui non sunt nati ha- bere vsum liberi arbitrii. stati enim cum quis sit capax praecepti, tenetur ad eius notitiam & obseruantiam praecepti & fuerit statim ignorantia rationis & voluntatis deordinatio vitiosa si adsint, vt iam dicetur. Sl ergo loquamur de eis in nobis vt sunt vitiosa, distinguendum est de errore. aut enim est error ex carentia scientiae debitae haberi, aut ex obnubilatione scientiae iam habitae. Si primo modo: iam error rationis causatus est a deo rdinatione vo luntatis. Ex quo enim ille culpabilis est, & non habet ortum culpa nisi ex voluntate, vt praedictum est secundum Au gustinum, necesse est causam praecedere voluntatis deordinationem. & hoc dupliciter in duplici modo erroris. Vno enim modo est error rationis ex carentia scientiae debitae haberi: quia voluntas non mouet rationem ad studendum & ad inqui rendum ea quae legis sunt, & de necessitate salutis. Alio autem modo, quia voluntas non retrahit rationem cum temera rio studio cadit in erroris excaecationem. Et est vtroque modo voluntatis deordinatio ex negligentia & omis sione praecedens errorem rationis, vt error ille non solum error, sed voluntarius error dici mereatur. Nam vt dicit Augustinus libro iii. de libero arbitrio. Nulli homini ablatum est scire vtiliter quaerere quid inutiliter ignoratur. Nam ande omne meritum boni operis non parum est accepisse naturale iudicium quo sapientiam praeponat errori, vt ad hoc non nascendo, sicut forte peruenisset in statu innocentiae: sed studendo perueniat, quod si agere noluerit, peccati rea tenebitur tamquam quam non bene vsa sit facultate quam accepit. Quamquam enim in ignorantia anima nata sit: non tamen ad permanem dum in eo quid nata est aliquam necessitate comprimitur. Nam quod naturaliter nescit, non potest hoc animae deputari in rea tum: sed quod scire non studuit, & quod dignam ad recte faciendum operam non dedit. Est enim stultitia rerum appetendarum & vitandarum non quaelibet sed vitiosa ignorantia. Si secundo modo error rationis proueniat scilicet ex obnubilatione scientiae iam habitae: quod contingit ex passionis feruore: de hoc est principaliter difficultas quaestioni scilicet de peccato incontinentis: qui peccat ex passione. de quo est dubitatio vtrum passio sensualis prius inficiat voluntatem prauo consensu, & mediante illa obnubilet rationem, & in iudicio suo erret, vel econverso passio illa primo rationem obnubilet, vt erret: & tunc necessario cogatur sequi deordinatio voluntatis appetentis secundum iudicium rationis errantis. Et nota quod non est hic dubitatio, qui in eo qui se continet est scientia operandorum and quam veniat ad passionem: sed cum venerit ad passionem, dubium est an maneat in eo scientia: & si non maneat: vtrum prius deficiat per errorem scientia in ratione: qui error rationis sit cauam vel occasio deordiationis voluntatis. vel procedat primo ex passione deordinatio voluntatis quae sit causa erroris in ratione. Et vt hoc videatur opus est primo videre de motu voluntatis a quo & per quid moueatur.
EST etiam sciendum iuxta determinationem philosophi, & etiam Conmen tatoris in libro iii. de anima circa capitulum de mouente, quod pars animae speculatiua non potest esse proximum mouens: quia non considerat de operandis quid fugiendum, aut quid imitandum. Motus autem omnis voluntatis semper est aut fugientis aut imitantis. Similiter neque pars animae practica. quoniam tali intellectu dicente aliquid esse fugiendum aut imitandum non mouetur homo ab eo quid affirmat ratio: sed quondoque mouetur ex eo quid convenit delectationi sensuali, vt contingit in iabsti nente: qui non refraenat se ab illo quod ratio iudicat fugiendum. Quod declarat per simile. quoniam multotiens videmus quod multi scientes aliquam artem non agunt per illam: sicut videmus multos medicos non curare se cum infirmantur. & hoc non est nisi quia alius est motor principalis illarum actionum quae aguntur per cognitionem. Et si contingeret quod omne habens cogni tionem alicuius operationis ageret illam rem quam scit: tunc sequaeretur quod idem ageret contraria simul: quia scientia eadem contrariorum est, vt di. ix. metaphysicae. vbi addit philosophus. Igitur necesse est vt dominus verus sit aliud. & dico quod hoc est appetitus, aut voluntas: quoniam non agit nisi id quod appetit in rei veritate. ergo omne habens potentiam secundum rationem: cum fuerit appetens id ad quod habet potentiam necesse est vt agat illud. vbi dicit Commentator. Quod facit alterum magis agere quam alterum contrariorum, hoc est appetitus & voluntas. Appetitus enim cum fuerit alterius com trariorum: tunc actio agentis pendet ex illo necessario & naturaliter a voluntate: & potentiae non agunt de com trariis nisi id quid magis appetunt, vel appetitu intellectus vel appetitu imaginis. Igitur quid dominatur in motu volum tatis, non est cognitio: cum multotiens moueatur voluntas a desiderio: licet intellectus videat non debere moue ri: nec simplicis notitiae: quia illa est contrariorum siml, vt iam dictum est secundum philosophum, nec iudicanti per sententiam. secundum quod hoc sufficienter determiatum est in quaestione praecedenti. Vnde mirum est imponere philosopho quod velit cognitio nis iudicium limitare: & necessitare voluntatem ad volendum secundum formam intellectus. sed de hoc amplius dicetur. Quia simplicitur neque desiderium sensitiuum determinet voluntatem ad motum, ostendit per hoc: quod multi homines desi derant & concupiscunt appetitu sensitiuo: sed non agunt voluntate ea ad quae mouentur per desiderium: quia sequitur intellectum: vt continentes: et Apostolus quando dixit Ro. vii. Video aliam legen in membris meis repugnantem legi men tis meae. Sed quia omnis appetitus est ad aliquid, vt ad obiectum bonum: ideo determinat quod primum mouens est appetitiuum. Appetitiuum enim cum apphensum fuerit, tunc appetit homo per scientiam, & per appetitum mouebitur in opus. & sic determiat: quod ad motum duae concurrunt virtute scilicet desiderium & intellectus. Mouentes autem in ratione vnius mouen tis primi immobilis, quod est appetitiuum. Sed quomodo appetitiuum apprihensum moueat voluntatem vt velit, de hoc est tota controuersia in praecedenti quaestione. Est igitur intelligendum: quod sicut in motis naturaliter forma naturalis duo facit: ex parte enim subiecti motum determinat: ex parte autem obiecti mobile ad motum inclinat: ver bi genra, forma grauis determinat graue ad motum deorsum, & ad illum eundem motum exercendum inclinat: sic in voluntarie motis: vbi vt dictum est, motus fit ex appetitu & cognitione appetitiui: ipsum appetitiuum duo facit. Ex parte enim cognitionis determinat motum inquantum est bonum apprhensum sub ratione veri: quia nihil potest homo velle nisi bonum cognitum, vt satis supradictum est. Ex parte autem affectus inclinat ad motum inquantum appue hensum sub ratione veri natum est afficere apphendentem sub ratione boni. ldem enim est dispositio & forma cogno scentis sub ratione veri: & obiectum appetentis sub ratione boni. Sed hic variatur opinio, quia deficit philosophi deter minatio. Opinio enim supius exposita & improbata dicit quod forma intellectus quam concipitur bonum cognitum sub ratione veri, sic determiat & specificat motum voluntatis, vt per consilium finito iudicio & conclusa sententia rationis de agendis, pro puncto & hora quam stat eius iudicium siue fuerit rectum, siue erroneum, immobilitatur volun tas, & inuicibili necessitate astringitur: vt non possit aliter velle, aut eligere quam ratio dictauerit: ita quod sicut si appsihu: datur aliquid vt bonum secundum omnem rationem boni: cuiusmodi est bonum beatificans: quid secundum Boetium est bonorum omnium aggregatione perfectum: voluntas non potest id non velle saltem in vniverlal pro statu praesentis vitae: quando non comprehendimus naturam eius nisi ex particularibus bonis: in futuro autem in particulari quando videbimus eum sicuti est: sic quando cumque aliquid comphenditur vt bonum aliquid particulare determiatum iudicio rationis, non pont voluntas illud non velle siue determinetur esse melius aliis, siue in se absolute determinetur esse eligendum. Et hoc siue sit illa determiatio in cognoscente, vt ipsa res talis vel tal videatur: siue ex solo obiecto cognito: siue ex aliquam disponne in cogno scente. & hoc siue ex aliquo habitu quo informatur, siue ex passione quae in ipso est. quaelis enim vnusquisque est, talis finis videtur ei, vt di. iii. ethic. siue ex disponne naturae simpliciter: quia bonum & conueniens naturae absolutae non subiacet consilio, aut electioni, immo apprhensum statim iudicatur appetibile, & naturaliter appetitur, secundum quod omnes naturaliter appetunt esse, viuere, scire, & intelligere, & caetera huiusmodi. Tenentes hanc opinionem dicerent, quod omnis ordinatio & deordinatio voluntatis procedit ex ordinatione & deordinatione rationis: ita quod si ambo & ratio & voluntas essent ordinata, voluntas deordinari non posset: nisi prius deordinata ratione. Ra tionis autem deordinationem dicunt in incontinente inciperea passione appetitus sensitiui: quam obnubilatur & cadit a sua recta opinione in erroneam: quam necesse est sequi, vt dicunt, appetitum voluntatis: vt sic secundum eos ratio sit media inter duos appetitus: sensitium. scilicet & rationalem. Et videtur eis quod hoc habeant a philosopho, vbi dicit in iii. ethico rum. Multis deceptio propter delectationem videtur fieri. Non enim existens bonum, bonum videtur. Desiderant igitur delectabile vt bonum. Videtur etiam eis quod habeant idem ex. vii. ethicorum. vnde sumpta est ratio ad hoc superinducta. Maxime autem quod ignorantia in ratione sit cauam prauae actionis a voluntate in incontinente, videtur sentire philosophus consentiendo Socrati: quod non contingit operari praeter optimum, nisi propter ignorantiam: dicit, & optimum quaerere circa passionem, si propter ignorantiam: quis modus ignorantiae: Vnde non videtur dubitare, quin illud eueniat propter ignorantiam: sed quaerit ignorantiae modum. Quod bonum apprhensum derminat voluntatem ad volendum: tamquam illud si ne quo nihil pont velle: indubitanter verum est, vt habitum est supra. Quia etiam iudicium rationis circa aliquid determiatum magis astrigat voluntatem ad volendum quam bonum simpliciter apprhensum, similiter verum est. Durum enim est, vt dicitur in. vii. ethicorum, scientia existente aliquid aliud imperari & trahere sicut seruum. Sed quod iudicium rationis sic deurminat voluntatem: vt omnino aliud non possit velle quam derminatum ab ipsa: & quod illud non possit non velle: hoc omnino est inconueniens, vt praedeturminatum est. bonum enim apprihensum non mouet voluntatem sub ratione boni vt infor mans ipsam & aliquam affectionem ei imprimens: sicut apphensum sub ratione veri, mouet rationem: & imprimit ei no titiam: et ideo verum apphensum sub ratione veri potest per modum formae necessitare rationem in cognoscendo. bonum autem apphensum sub ratione veri, nullo modo potest ex ratione boni cogniti necessitare voluntatem in appetendo. appe titu dico deliberato: qui sit per consensum. licet forte posset eum necessitare ad appetendum appetitu deliberante ex apphensione simplici praecedente iudicium & sententiam rationis. Sed iste appetitus aut non est peccatum, sed infirmitas quaedam in voluntate ex primo peccato: aut si est peccatum, non contingit nisi ex aliquo peccato voluntatis praecedente scilicet ex hoc quod non erat diligens ad sibi praecauendum, aut ad rationem dirigendum ne talia praesentaret inconsul ta. sed hoc omnino non est in nia potestate a quo mens tangatur, & a quo illico voluntas afficiatur. Et ideo hoc aut omnino non est peccatum, aut minimum veniale. secundum illos qui ponunt motus primo primos esse peccatam. sed in nia potestate est: cui voluntas adhaeret per consensum verum vel interpretatiuum, siue delectationis siue facti. De ta li tamen modo necessitandi voluntatem per plenum consensum, est quaestionis difficultas.
ET est omnino dicendum, quod licet verum per modum formae rationem ad discernendum necessitet: nullo tamen modo bonum per modum formae necessitat voluntatem ad consentiendum. Est enim & aliter verum obiectum cognitiuae: & bonum obiectum affectiuae. Verum enim est obiectum cognitiuae a quo ipsa mouetur & informatur, sicut ab imprimente ei aliquid. Bonum autem non sic est obiectum affectiuae, sed solum vt in quid mouetur. apprhendens enim bonum cognitum per intellectum ad quod debet moueri per voluntatem, in intellectu mouetur a cognito inquantum verum tamquam a forma imprimente & inhaerente cognoscem ti inquantum cognoscens est: qui ab eodem cognito inquantum est bonum adhuc in ratione mouetur tamquam a fine: nullo autem modo ipso moto in voluntate, neque a bono inquantum bonum, neque inquantum verum, neque vero tamquam ab aliquo imprimente & informante. potentiae enim volitiuae nihil imprimitur a quae informetur vt moueatur nisi metaphorice tamquam a fine alliciente. Nihil enim voluntas ipsa cognoscit, a quo tamquam a fine alliciatur: sed volens ipsa ratione sua cognoscit verum sub propria ratione, a quo mouetur vt ab obiecto proprio sibi imprimente. Et eadem ratione co gnoscit bonum sub ratione veri a quo mouetur ipsa ratio metaphorice tamquam a fine & obiecto ipsius volunta tis: non a quo ipsa voluntas habet moueri: vt ab eo quid aliquid iprimit ei formaliter, aut alio modo: sed ad quod & in quid ipse cognoscens inquantum volens habet moueri ipsa sua voluntate: vt per instrumentum & primum principium mouens in finem seipsum & illum cuius est, vel per delectationem praecedentem, vel per consensum subsequentem: ita quod a nullo alio agente impellatur ad virtutes & vitia, neque a superiori, neque ab inferiori. secundum quod dicit Augustinus libro iii. de libero arbitrio. Et hoc conuenit ei ex naturali proprietate voluntatis: vt cum vult ex se per se sic moueatur: sicut lapidi quod semper deorsum nitatur. Sed differt in hoc: quod lapis non potest de se aliter mo ueri: voluntas autem de se potest. secundum quod dicit Augustinus ibidem. Credo, inquit, satis expartum esse nulla re fieri mentem seruam libidinis, nisi propria voluntate: neque a superiori neque ab aequali eam posse ad hoc dedecus co gi: quia iniustum est: neque ab inferiori, quia non potest. Restat ergo vt eius sit, proprius iste motus, non vtique natu ralis, sed voluntarius. eoque similis est illi motui quo deorsum versus lapis fertur: quod sicut iste, proprius est lapidis: sic ille animi. verumtamen in eo dissimilis, quod in potestate non habet lapis quo fertur inferius. Animus vero dum non vult non ita mouetur. & ideo lapidi naturalis est ille motus: animo vero iste voluntarius: & hoc ita vo luntarius vt contra naturam voluntatis sit determiari a ratione (ut illi dicunt) sed potius naturae eius est libe re moueri etiam contra rationis determinationem. Quid ex eo maxime patet, quod eadem erat natura liberi arbitrii hominis in statu inocentiae, & modo. licet enim libertas eius per peccatum modo sit debilitata: hoc nihil facit ad va riationem naturae speciei. Nunc autem ita est, quod homo in statu inocentiae ante peccatum per iudicium rationis fuit in cer ta & determinata scientia agendorum: nec potuit errare circa illa: quia error ille poenalis fuisset, & poena pecctam praecedere non potuit. Ho ergo secundum dictam opinionem in statu innocentiae peccare non potuit. Quare cum certa fide teneat ecclesia catholica quod homo primus in statu illo peccauit, & quod peccatum eius in voluntate nul lus error in ratione praecessit: nemo est qui se potest excusare: dicendo quod nesciat quomodo ille homo peccauit: sed quod certus sit quod nos non peccamus: nisi secundum determinationem dictae opinionis. immo quilibet homo coactus necessaria ratione fundata ex fide, necesse habet concedere quod nullo errore praecedente in ratione peccauit ille primus homo: sed directe agendo contra determiatum iudicium rationis rectae, quod si sic posse agere, tunc fuit voluntatis humanae naturae: et nunc est: licet debilior voluntas nunc sit in nobis vt difficilius se teneat in sententia rationis rectae, passione contrariante, quam tunc quando nulla passio fuit in homine ante peccatum.
DIcendum est igitur absolute, & aliter sana fide stante dici non potest, quod omnis deordinatio per errorem in ratione causaliter procedit ex deordinatione voluntatis per prauam affectionem, & non econuerso, nisi occasionaliter inquantum cognitio praeuia est ad voluntatem, vt praedictum est. Non enim inordinate cupimus quae in notitia nostra non capimus. Et ideo, vt docet philosophus in fine secundi ethicorum, oportet nos pati ad delectationem quod senes plebis patiebantur ad Helenam, & in omnibus dicere vocem eorum. Vox siquidem illorum erat cum scirent adesse Helenam: fuge, fuge. Ti mebant enim ne nimiam pulchritudinem eius aspicientes: allicerentur ad libidinem. & sic abiiciendo delectationem non aspiciendo delectabile, minus peccabimus. Et quod sic libere poterit homo agere contra certum iudicium rationis: expresse dicit philosophus in libro. iii. ethicorum. Videntur, inquit, non idem, eligere optima, & opinari: sed opinari quidem melius: propter malitiam autem eligere quae non oportet. Si autem praecesserit opinio electioni vel sequatur, nihil differt. Ecce quam aparte tribuit liberam electionem mali voluntati contrarianti opinioni rectae etiam praecedenti. Et ideo ad operationes virtutum: quarum secundum philosophum domini sumus, & quas operari vel non operari in no bis est, scire parum aut nihil prodest. eligere autem & operari non parum: sed omnino prosunt. Nihil enim prodest scire quo ad deiminationem voluntatis vt vult praecedens opinio. aliquid tamen prodest quo ad ostensionem eligibi lis: & in hoc multo minus quam habitus virtutum: quia isti magis determinant voluntatem ad opus quam habitus scien tiae propter quid dicit philosophus. ii. ethicorum, quod virtus omni arte certior & melior. Certior quidem ad operis prosequutionem: quia impellit voluntatem ad opus in modum naturae: licet scientia sit certior ad operis directionem: neutrum tamen necessitatem aliquam voluntati imponit.
AD argumentum in contrarium: quod vniversalis opinio rationis cum sit vnacum particulari opimone sensus: conclusum est voluntati vt necessario agat: ergo voluntas omnino sequitur rationem. Hic oportet videre circa hanc materiam mentem & intentionem philosophi de operibus continentis & incontinentis: maxime incontinentis: quia in eo consistit tota difficultas intenti.
SClendum igitur: quod secundum quod philosophus ipse dicit in. vii. ethic. cap. ii. quod mens & intentio eius circa hoc est primo proponere quae alii opinati sunt de continentia & incontinentia, & de dubitare de opinionibus instando contra ipsas: & deinde illas quae habent veritatem, assumere, & alias praeter mittere. Inquantum partinet ad nostrum propositum vnam opinionem proponit de continentia & de incontinentia, quae plane continet nostrum intentum. Et est quod incontinens sciens aliquam quoniam praua, agit illa victus a passione & concupiscentia. Continens autem sciens quoniam prauae sunt concupiscentiae: non sequitur eas propter rationem dicentem quoniam malae. Et statim in iii. cap. prosequitur opinionem illam ex parte operis incontinentis: quia de illa est tota dubitatio, qualite scilicet poterit contingere: cum aliquis fuerit existimans recte habendo rectam scientiam & opinio nem: vt appetitus eius deordinatus in voluntate contrarietur rectae scientiae.
CIRca illam ergo dubitationem primo recitat sententiam Socratis, qui aestimabat durum esse quod scientia praeexistente in aliquo, aliquid vt puta sensibilis concupiscentia imperaret, & traheret ipsum quemadmodum seruum ad incontinenter operandum. Socrates igitur omnino repugnabat opinioni dicentium scientem posse incontinentem esse, & semper recurrebat ad rationem, dicendo quod aesti mans de aliquo quia malum, non est possibile vt agat ipsum: & ita quod neminem possibile sit aliquid operari praeter id quid existimat esse optimum: sed quod tunc solum aliquis operatur malum, & quid est praeter optimum, quando ignorat hoc esse malum, & praeter optimum, & quod tunc operatur ipsum propter ignorantiam. Socratis ergo opinio expresse fuit quod ordina tio & deordinatio voluntatis causantur ab ordinatione & deordinatione rationis.
DICtae autem opinioni Socratis stati instat philosophus dicens, quod ille sermo Socratis, uod scilicet nullum aestimantem aliquid esse optimum contingit opera ri praeter optimum: sed si aliquis operetur praeter optimum: hoc est propter ignorantiam: dubitat in eis quae manifeste apparent, & contradicit eis. Videmus enim habentem aestimationem mali non continere se ab eo: sed sequi passionem. Dicit etiam in aliquo consentiendo Socrati: quod si incontinens operatur malum propter ignorantiam passionis: quia. scilicet non aestimat passionem: vt moechari esse malum, vt dixit Socrates: optimum est quaerere quis sit modus illius ignorantiae: propter quam incontinens operatur malum. a. scilicet sit modus ignorantiae praecedentis passionem: an habitae in passione & ex passione. Et quia isti secundo modo consentiet in sua determiatione, ideo primo destruit primum modum: di cens manifestum esse: quod ande fieri in passione incontinens non aestimat passionem esse bonam, sed potius aestimat eam esse malam, & ita non sequitur eam propter talem ignorantiam quam and fieri in passione ignoret eam esse malam. Deinde dictum sermonem Socratis distinguit secundum quorundam sententiam: in qua contrariantur ei quid iam dixit: quod incontinens non habet ignorantiam an passionem: dicens, quod quidam concedunt dictum sermonem Socratis vno modo, alio autem modo non concedunt ipsum. Concedunt autem quod existimantem optimum scientia, non contingit vnquam operari praeter optimum. Aesti mantem vero optimum opinione: non concedunt numquam operari praeter optimum. Vnde dicunt quod ille qui scit optimum, quia scientia firma est: a qua non contingit omnino recedere: numquam operatur praeter optimum: sed ille qui opinatur optimum, quia opinio infirma est a quae contingit de facili recedere, bene operatur aliquid praeter optimum. & ideo dicunt incontinentem qui vicitur a passionibus non habere and passionem scientiam optimi: sed tantum opinionem, & ideo agere praeter opti mum propter ignorantiam quae opponitur scientiae: non quae opponitur opinioni. Et est quasi responsio ad illam quaestionem philosophi quis esset modus ignorantiae propter quem aliquis operatur praeter optimum quod scilicet sit ignorantia and passionem: cuius con trarium iam dixit. Vnde quia dictum hoc contrarium est suae sententiae, ei respondet inferius in quinto captlo: vbi aggreditur determimationem, propriae veritatis de ignorantia propter quam incontinens operatur praeter optimum, & vtrum sit sciens aut non, & qualiter sciens. Et primo respondet dicto illorum qui dixerunt quod incontinens habet opinionem quae debilis est non scientiam: dicens quod falsum est dicere quod omnis opinio debilis est: quia hoc non est de natura opinionis, quod sit debilis & infirma. Quidam enim non dubitant plus de eis quae opinantur, quam alii de eis quae sciunt. & ideo penes debile & infirmum non differunt opinio & scientia. Et ita non est dicendum quod incontinens operatur malum propter igno rantiam praecedentem passionem quae opponitur scientiae non opinioni. Hoc ergo habens pro constanti quod non operatur incontinens prae ter optimum propter ignorantiam quae praecedit passionem: determinat consequanter quod sic operatur propter ignorantiam quam contrahit in passione & ex passione: determinando, quomodo incontinens habet scientiam, & quomodo non habet. Vnde quod super hoc non sit dubitatio de incontinente prius quam veniat ad passionem, quin tunc habeat scientiam, dicit manifeste translatio Arabica sic. Manifestum est quod apud illum qui se continet, est scientia eius a quo se continet anquam veniat ad passionem. An autem sit scientia apud eum quando venerit ad passionem, in hoc est dubium. Determi nat ergo per intentionem quod incontinens habet rationem rectam operandorum and passionem, & circa vniversala, & circa particularia quorum est sensus: vt quod nullum dulce aut delectabile gustandum est, & quod hoc dulce & delectabile non est gustandum, & quod scientia vel praesente in actuali consideratione & particulari quae videtur esse principium respectu ope randorum, numquam sic fiat passio vt ea vincatur incontinens. sed si contingat ipsum incontinenter agere, hoc accidit ei recedendo aliqualiter a recta ratione scientiae vniversalis & opinionis particularis. & tunc oportet eum putare quod quicquid est dulce & delectabile, gustandum est: & quod hoc dulce & delectabile gustandum est: & hoc propter deceptionem primo & per se circa opinionem rectam particularem, a quae primo recedit, & per consequans a recta opimone vniversali, vt iam dicetur, quid non contingit propter aliquam contrarietatem opinionis rectae particularis ad rectam opimonem velm secundum se: sed solum propter contrarietatem quam habet ad illam per accidem scilicet per concupiscentiam circa illud de quo est opinio particularis, appe tentem gustare dulce delectabile: quae trahit ad actionem gustandi delectabile dulce ratione vniversal adhuc dicente quia omnino fugiendum est dulce delectabile. & ideo cum concupiscentia vincit rationem attractam, ducit ipsam ad opi nandum quod oporteat gustare hoc dulce delectabile, & sic per consequans non tenet se incontinens in ratione recta vniversali: sed cadit ab illa putando omne dulce delectabile esse gustandum. Et quia propter passionem non tenet se in illa: ideo principaliter di incontinens. vnde econtra bestiae quae non habent opinionem velm, sed solum particularem ex sensu, ideo licet sequuntur passiones, incontinentes non dicuntur. Cum autem sic errauerit in ratione vniversali putando quod omne dulce delectabile est gustandum. Et ideo ei addatur opinio particularis vt de qua est sensus, vt quod hoc sit dulce delectabile. tunc conclusum voluntati oportet confesti operari potentem & non prohibitum. & hoc propter ignorantiam, vt processit ratio praedicta. Et quod primo & principaliter fallitur circa opinionem rectam particularem, non autem circa velm, aparte determiat per hoc quod dicit quod opinio particularis quantum est de se non est scientialis, quia scientia vniuersalium est & non particularium. ideo non est inconueniens si circa eam homo fallatur & peccet incontinenter agendo: quia operatio non est circa vniversala, sed solum particularia, circa quae fallitur. hoc autem esset durum & inconueniens si primo & per se falleretur circa vniversala quorum est scientia. & secundum hoc per aliquem modum verum est quod dixit Socrates, quod impossibile est ali quem decipi secundum scientiam quam habet. Non enim praesente scientia sit passio vt vicat: neque ipsa scientia & ratiovniversalis attrahitur propter passionem: sed ipsa particularis & sensibilis opinio, circa quam primo fallitur incontinens. Et sic pa ret quod incontinens incontinenter agit propter ignorantiam duplicis propotnnis. Primo particularis: circa quam primo & per se decipitur. Secundo vniversalis, circa quam decipitur secundario: vt in passione victus aut omnino non habeat eas, vel sic habeat eas, vt non sciat eas. Etsi enim eas habeat voce secundum quod moechus in actu moechandi quondoque dicere pont: quoniam moechari malum est: & quoniam moechari cum hac muliere malum est: non tamen eas habet re, vt ita intelli gat & sentiat sicut dicit. quemadmodum dicentes verba Empedoclis, nihil autem intelligentes eorum quae dicunt quemadmodum dicit in fine sexti capostoli, quo ad proponnem velm. & in fine septimi quo ad proponnem particularem. Et patet ex dictis quis sit modus huius ignorantiae, quoniam non est in priuatione & carentia habitus scientiae: sed priuatione actus & vsus ex ligamine habitus ne possit eo homo vti. Sic enim disponunt homines passiones irae & concu piscentiae, quemadmodum somnus dormientem, & ebrietas vinolentum, & furia insanum. Sunt enim omnes isti actu igno rantes non potentes vti scientia sua propter ligamen. Vnde & dissolutio ignorantiae incontinentis, vt iterato fiat sciens non est nouae scientiae acquisitio: sed passionis ablatio. Quemadmodum enim siquis est grammaticus cum inebriatur ascendunt vapores & intellectum eius obnubilant, & vsquequo dominetur euaporatio non potest vt grammaticus operari: post dis solutionem autem euaporationis tunc operatur: sic & in incontinente contingit. Cognouerat enim primo quoniam malum est moechari. a concupiscentia autem vehementi grauatur intellectus ipsius, & perdit talem cognitionem & scientiam quamdiu dominatur talis concupiscentia vehemens. Post dissolutionem autem huiusmodi: confesti dissoluitur ignorantia: et rursus scientiam quam habuit quoniam moechari malum est, reassumit. Et concordant omnes in his quod sit mens & sententia philosophi. sed quia non aparte distinguit: an concupiscentia sensualis immediate obnubilet rationem, vel mediante appetitu voluntatis concordante cum appetitu sensus: in hoc solo est controuersia, vt dictum est: & videntur ambo pro se habere philosophum, quia aliqua dicta eius videntur expressius esse pro vna opinione: aliqua vero pro alia, vt visum est, et iam videbitur amplius.
EST autem adhuc amplius aliquid intelligendum ad veritatis, & intellectus philosophi maiorem declarationem, quod philosophus non tam danmnat in vitio & peccato actum exterioris operis quam interioris consensus in delectatio nem, quia vt dicit secundo Politicae de vitio auaritiae, magis oportet concupiscentias regulare quam substantias. Nec etiam solum danmnat interiorem consensum in opus: sed etiam totam delectationem prauam. propter quid dicitur in ii. ethic. quod oportet nos pati ad delectationem, quid senes plebis patiebantur ad Helenam, vt supra dictum est. Vnde philosophus malum incontinentiae non solum ponit in opere exteriori: sed etiam in opere interiori, & ipsius delectationis & consen sus & in delectationem & in opus exterius.
CIRca processum ergo & vitium incontinentiae, sciendum quod triplex est in eo gradus principalis. Primo enim delectabile sensus mentem tangit tentando. Secundo in tentationem inducit al liciendo. Tertio tentationem intrare facit volentem inficiendo. Primum enim non est in nostra potestate. & ideo vel in ipso nullum omnino est peccatum, vel minimum veniale. secundum illos qui dicunt quod motus carnis primo primi sunt peccata venialia. & si sunt peccata: non tamen sunt in particulari voluntaria nec voluntate commissa. sed secundum & tertium voluntate nostra committuntur. & ideo peccata sunt. Vnde dominus non docet nos orare ne tem temur: quia hoc quandoque non esset nobis prosicuum. propter quod non fuit Paulus exauditus quando petiuit sibi stimulum carnis auferri: sed docet nos orare ne inducamur in tentationem. Matthaei sexto. Et ne intremus in tentationem. Marci. xiiii. Vnde dicit Augustinus in fine de libero arbitrio. Voluntatem non allicit ad faciendum nisi aliquod visum &c. vt dictum est supra. Vnde si concupiscentia solummodo animum tam gendo tentet, & voluntas eam statim reiicit: in nullo eam inficit: nec in aliquo intellectum obumbrat: sed obe diente appetitu inferiori appetitui superiori mox tentatio cessat: sicut contingit in continente. Vnde si contingat ex aliqua passione corporali quacunque intellectum obumbrari, & in ignorantiam operandorum cadere, fine omni culpa voluntatis praecedente omittendo vel conmittendo, illa ignorantia vitiosa non est: sed solum poena na turae corruptae. Itaque in eis quae operatur homo propter talem ignorantiam, omnino excusatur: etiam si sint de genere malorum: quia nec initium & causa huius ignorantiae voluntarium est. propter quid huiusmodi facta omnino dicuntur inuoluntaria, vt si furiosus occidat: cuius furiae voluntas sua non causam nec occasionem dedit, neque in omittendo, neque in committendo. Vnde si Loth inebriatus fuisset sine omni culpa sua propter ignorantiam concumbens cum filiabus suis, non peccasset omnino ratione ligata, & per conse quens voluntate: vt nullo modo electione aliquid egisse potuisset. Electio enim siue recta, siue erronea: non sit sine intellectu & voluntate. vt diei in iii. &. vi. Ethico. licet magis se teneat ex parte volunta tis vt dictum est supra. Similiter si error rationis procederet omnino a passione sensus ante omnem deordinatio nem voluntatis: vt nec causam nec occasio esset illius erroris neque omittendo neque conmittendo: & errorem rationis necesse esset sequi voluntatem, vt dicit praedicta opinio, nullo modo propter illum errorem in ratione fieret deordinatio vitiosa in voluntate sequendo deordinationem rationis: immo si deordinatio vitiosa fiat in voluntate, hoc est ex sua praua delectatione vel consensu in fruitione boni apparentis cum sensu: vt ipsamet sit prima cauam suae deordinationis sicut supra dictum est: non aliquam ignorantia vel deordinatio rationis. Ex eo igitur quod passio ipsa solum tangit animm tentando sicut serpens fecit mulierem: nulla sit deordinatio omnino in homine neque voluntatis a ratione neque rationis a voluntate. Sic enim bene tangit passio continentem.
SED cum non solum tangit tentando: sed delectatione allicit in tentationem ducendo: tunc voluntas incipit infici peccato veniali prauae delectatio nis: & comedit sola mulier de ligno vetito: & tunc consimiliter incipit intellectus a claritate suae noti tiae obumbrari: nec tamen statim cadit a sua rectitudine cognitionis: sicut nec ipsa voluntas a rectitudine sui appetitus. immo incontinens sic inductus in tentationem adhuc voluntate adhaeret rectae rationi & luctatur contra passionem. Et ideo philosophus. vii. Ethico. cap. xv. &. xvii. assignat differentiam inter incontinentem & in temperatum: quod intem: paratus eligibiliter errans operatur malum, haosbens principium corruptum. Incontinens autem ineligibi liter vincitur a turpibus passionibus: nec habet in se principium corruptum. Continens etiam sic bene in tentationem inducitur: sed superat eam propter rationem: secundum quod dicit capitulo. xvii. assignando differentiam inter continentem & temperatum, dicens. Et continens est potens nihil facere praeter rationem propter corporales delectationes, & tem peratus. sed hic quidem habens immanet rectae rationi: & superat eas: hic autem non habens prauas concupiscentias: & hic quidem qualis non delectari praeter rationem: hic autem quaelis delectari praeter rationem rectam, habet enim delectationes prauas sed non ducitur. Commentator, id est vincitur. Et sic incontinens concupiscens & delectans solum reluctando an te consensum: ab ante habet rationem rectam cui adhaeret: a dorso habet concupiscentia. scilicet delectabile sensus a quo trahitur voluntas eius quousque ducatur in consensum perfectum actus ad quem allicitur: siue actus ille sit perseue rans delectatio: siue exterior operatio. tunc enim voluntarie quasi dorsum vertit ad rationem, & facien ad passionem, subintrans vincula passionis & tentationis: & incipit comedere vir cum muliere: & tunc primo excaecatur ratio: & errat ignorans vt praedictum est: & sequitur concupiscentiae actum volens: non vtique sciens & specu lans: sed vt dormiens vel vt vinolentus, volens quidem secundum quendam modum, & sciens quod facit & cuius gnra: vt di citur. vii. Ethicorum cap. xvii. Quia si omnino nesciret, non ei imputaretur. Nunc autem scit quid facit vt moechus quia alienam cognoscit: & cuius gra facit: quia propter delectationem: licet pro hora ignoret quia malum est quod facit: cuius ignorantiae ipse voluntarie causa est: cuius operationis amodo cauam est ignorantia, propter ignorantiam enim prohora passionis elicitus eligibiliter operatur malum: sicut intemperatus ab initio. Et se habet tentatio concupiscentiae in trahendo & subiiciendo incontinentem, ad modum illius mulieris de quae dicitur prouerbiorum septimo. Ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad decipiendas animas. Ecce enim tentatio de lectationis. Sequitur. Apprehensumque deosculatur iuuenem. ecce consensus in actum. Sequitur. Non est vir in domosua. ecce obnubilatio rationis. Statimque sequitur. Quasi bos ductus ad victimam & quasi agnus lasci uiens ignorans quod ad vincula stultus trahatur: & nescit quod de periculo animae illius agitur. ecce voluntarius immo necessarius cursus in actum peccati: de quo procedit argumentum. Cum enim maior sit rationis errantis na turalis & minor particularis opinio de quae est sensus: & concurrunt in vnum opus: conclusum est voluntati: & verum est quod opus sequens consensum ipsum conclusum est voluntati sic dispositae, ita vt non possit non agere opus interioris delectationis: vel exterioris actionis si fuit consensus in ipsum & non prohibeatur. & ta lis inordinationis in actum ignorantia est cauam auferens ad horam scientiam & conscientiam. Et hoc modo bene verum est quod dixit Socrates quod nullum aestimantem optimum contingit operari praeter optimum: sed si operetur hoc est propter igno rantiam. cui bene consentit philosophus determinans modum verum illius ignorantiae, vt dictum est. Nec est aliquid incon ueniens voluntatem sic necessitari in actum peccati, postquam per consensum amisit vsum liberi arbitrii in volum tate: sicut rationis rectae in intellectu. secundum quod dicit Chrysostomus super Matthaeum. ca. xxi. Omnes antequam peccemus liberum habemus arbitrium: si nolumus sequi diaboli voluntatem: sed si semel peccantes obligaueri mus nos operibus eius, iam nira virtute euadere non possumus. Hon antequam peccet liberum habet arbitrium vtrum velit sub regno esse diaboli. Cum autem peccando se tradidit sub eius regno, iam non potest de potestate eius exire. & sic prima voluntas eius in necessitatem vertitur: sed non habet excusationem: quia potuit non esse sub potestate dia boli si voluisset. cui concordat philosophus in libro iii. Ethico. cum dicit. Si autem non ignorans aliquis operetur ex quibus erit iniustus, volens iniustus vtique erit: non tamen si velit iniustus existens requescet. vbi addit. a. t. Vt faciat actionem iustitiae & cohibeat se ab iniustitia, & d erit iustus. Neque enim qui aegrotat sanus secundum a. t. erit quando vo luerit. & si sic contingit, volens aegrotat incontinenter viuens & inobediens medicis. tunc quidem inerat ei non aegrotare: aegroto autem non adhuc. quoniam nec dimittenti lapidem adhuc ipsum possibile resumere: sed tamen in ipso mittere & priicere. Sic autem & iniusto & incontinenti ex principio quidem inerat tales non fieri: propter quod volentes sunt. factis autem non adhuc inest non esse: vt dicit Commenta tor. Neque qui in praecipitium seipsum demittit, quando vult retinebit descensum: neque desiderium concedens refrae nabit opus. Nota tu qui dicis philosophum intendere deordinationem rationis per ignorantiam esse causam deordinationis voluntatis in vitium: non econuerso. Nota inquam quia dicit. Si non ignorans aliquis operetur ex quibus erit iniu stus. Opus ergo ex quo est iniustus, praecedit priuationem scientiae per praecedentem ignorantiam: & est deordinatio voluntatis prima causam in hoc deordinationis rationis: nec excusat sequens ignorantia: immo magis auget peccatum. Erat enim in nobis non ignorare quoniam in principio eramus non ignorantes, nolentes agere secundum scientiam. & ideo dicit philosophus libro vi. Ethico. cap. xvii. quod incontinens assimilatur ciuitati cui calculantur omnia necessaria: & le ges studiosas habet: vtitur autem nulla. Vnde ibidem determinans quomodo incontinens non est prudens, dicit quod prudens non solum est aliquis in scire: sed etiam in operari & practicum esse: & ex hoc incontinens est quia non est practicus quia vt dicit ibi, continentis opus non congruit suae scientiae. Vnde & in eodem, capitulo decimoquinto, assignans differentiam incontinentis & intemperati dicit quod incontinens talis est qualis non propter persuasum esse sequitur eas quae secundum superabundantiam: & quae praeter rectam rationem corporales delectationes. Intemperatus autem persuasus est. Vult ergo manifeste quod incontinens sequitur delectationes non persuasus. Si autem ignorantia & deordinatio ratio nis esset cauam deordinationis voluntatis in sequendo delectationes, videtur esse bonum sequi eas hora ignoram tiae antequam voluntas deordinetur per illam ignorantiam. & sic esset ei persuasum tunc in passione existenti sequi eas: sicut inteperato hoc semper est persuasum qui habet principium corruptum, quod falsum est. Vnde dicit ibidem Commen tator quod incontinens non est persuasus quoniam bonum est moechari: neque eligens: sed ineligibiliter, hoc est fine electione hoc agit. Vult ergo quod pro hora actionis non est ei persuasum: nec eligibiliter agit: sed passione com uictus: vt quasi passioni imputetur & vis sit ei facta an ignorantiam. & ideo peccatum illud non ex ignoram tia: neque ex electione: sed ex passione proprie dicitur factum: & quo ad hoc peccatum, peccans est ignorans igno rantia concomitante peccatum tanquam poena peccati. sed postquam intrauit ignorantia tunc persuasum est ei ratione erronea quia moechari bonum est: & tunc propter ignorantiam peccat: & eligibiliter peccat peccato voluntario: ad quod agendum sibi necessario conclusum est vt dictum est prius. & omnis sic peccans est ignorans ignoram tia quae praecedit & est cauam peccati sequentis: ipsa tamen sequitur ad peccatum primae voluntatis malae.
ET ita secundum istum modum nostrum ponendi dicimus quod concupiscentia non deordinat iudicium rationis nisi mediante deordinatione voluntatis. ita quod vt diei septimo Ethico. ca. xvii. prudens & studiosus secundum morem non in scire solum est prudens quod pertinet ad rationem: sed etiam in eo quid est practicum esse: quod pertinet ad voluntatem. Incontinens autem de ficit primo & principaliter ab eo quid est practicum esse: & deinde ab eo quod est scire. Propter quid philosophus ibi distinguit incontinentem a prudente potius penes hoc quod non est practicus quam penes hoc quod non est sciens. Quia autem ex parte voluntatis qua debet homo esse practicus, prius deordinetur incontinens (Prius di co non duratione sed causalitate. Simul enim fiunt error rationis: & deordinatio voluntatis) quam ex parte rationis quae debet homo esse sciens: aperte patet ex determinatione philosophi circa deordinationem rationis ex passione. Di cit enim quod quando est vniuersalis opinio scientiae prohibens non gustare dulce delectabile: vt est illa quod nullum dul ce delectabile est gustandum: cui contraria est opinio a lia vniversalis erronea quae dicit quoniam omne dulce delectabile est gustandum. Et est alia opinio particularis ex sensu. quoniam hoc est dulce: hoc operatur: hoc est gustat dulce: si for te insit concupiscentia: tunc enim illa opinio vniversalis recta dicitur fugere. Haec autem concupiscentia trahit ad gu standum. Trahit autem vt dicit Commentator ibidem non circa velm opinionem: sed circa particularem. vVnieris enim non trahitur propter passionem: sed sensibilis: & propter tractum a concupiscentia circa illam accidit a ratione vniverlsal & opi nione particulari aliqualiter incontinenter agere. Et dicit secundum Commenta, quod incontinens non immediate cadit a recta ratione veli & particulari: sed mediante concupiscentia quae trahit. Sedquid est quod trahitur per se a con cupiscentia & ducitur: Constat quod hoc non est nisi voluntas & appetitus rationalis ab appetitu sensibili secundum quod dicit philosophus in libro iii. de anima. Vincit autem & mouet aliquando phantasia deliberationem: aliquando haec illam sicut sphaera, appetitus appetitum, cum linabstinens fiat: sed scibile non mouetur. lllud autem quod primo & per se trahitur, circa particularem opinionem primo fallitur: & illud quod secundum accidens, secundario, quare cum voluntas per se trahitur a concupiscentia non ratio: quia ipsa vt scientialis est nihil appetit: & per huius tractum secundum acci dens cadit ratio a sua recta opinione vt dicit: ratione indiget qui non videt quod eius intentionis est. quia volumtas tracta a concupiscentia prius deordinatur in male appetendo quam ratio in male iudicando. Et per hoc vt dicit videtur accidere quid quaerebat Socrates: quod impossibile erat hominem decipi secundum scientiam quam habebat, quid verum est vt in hoc ei consentit philosophus, primo & per se: per accidens autem & secundario non est inconveniens eum decipi secundum scientiam vt contrarium recto opinetur: primo circa opinionem particularem quae scientialis non est: vl timo autem circa velm opinionem quae scientialis est, vt supra expositum est.
ET nota quod causam erroris hominium cir camentem philosophi ex hoc est: quod non distinguit rationem penes illud quod in ea scientiale est pertinens ad cognitiuam: & penes illud quod practicum est pertinens ad affectiuam. & dicit rationem duci & trahi & imparare & praecipere: quid totum pertinet ad partem affectiuam. Dicit etiam eam videre, opinari, scire & ignorare: quid pertinet ad co gnitiuam. Nec debet sic distinguere: quia non est hic sermo ei nisi de ratione practica quae ex cognitiuo & affectiuo integratur vt dictum est. Vnde quia non distinguit: & dicit simpliciter rationem passione transmutari ne possit vti scientia: sicut contingit in ebrio & vinolento & dormiente: & ideo incontinentem propter ignorantiam praeter optimum: & sumentes rationem pro parte cognitiua solum: dicunt eam primo & per se trasmutari per passionem a scientia in ignorantiam: & per hoc deordinari voluntatem: & propter ignorantiam peccare. Sed non sic intelligendum, immo debemus vt dictum est rationem distinguere quid per se & primo conveniat parti vtrique: & quomodo a passione primo trasmutatur quod est affectionis: & deinde quod est cognitionis. Aliter enim nunquam in pluribus passibus ethi corum poterimus mentem philosophi attingere.
NIhil igitur restat nobis in hac quaestione nisi vnum dictum philosophi in tertio Ethicorum exponere: quid contrarium videtur eis quae diximus. Deceptio inquit propter delectationem videtur fieri. Non enm existens bonum videtur bonum. Desiderant igitur delectabile vt bonum. Hoc non est nobis contrarium: sed conti net nostrum intentum. reuera propter delectationem fit deceptio: sed primo ex parte eius quod practicum est: deinde ex parte eius quod cognitiuum est: vt dictum est: & sic videtur penes cognitiuam eis bonum quod non est bonum: & propter huiusmodi ignorantiam desiderant per voluntatem delectabile: vt circa ipsum in opere vel interiori vel exteriori compleant suum desiderium: cui in prima voluntatis deordiatione consentiebant: ex quae rationis deceptio est consecuta vt dictum est.
VP pont dici quod cum dicit, propter delectationem fit deceptio, non stat ibi delectatio solum pro delectatione appetitus se sitiui sed etiam voluntatis. propter voluntatis ei delectationem quae condelectatur sensui & vicitur vt eadat in consen sum delectandi, vel delectabile exterius perficiendi, decipitur: intantum vt videatur ei bonum quod non est bonum propter quam deceptionem desiderat delectabile vt bonum sicut dictum est.
On this page