Text List

Quaestio 18

Quaestio 18

CIrca quartum arguebatur quod voluntas discordans a ratione errante non sit mala. quia voluntas discordans a praecepto inferioris quod discordat a praecepto superioris est bona non mala, quia propter praeceptum superioris contemnendum est praeceptum inferioris. talis est voluntas discordans a ratione errante. quia error eius est contra praeceptum diuinae legis: quae est praeceptum superioris: re spectu cuius ratio est inferior praecipiens. ergo &c.

CONtra. ad Romanos dicit Apostolus. "Quod non est ex fide peccatum est". Glos. Contra conscientiam est voluntas discordans a ratione errante. ergo est peccatum & malum.

HIC est in principio sciendum quod non sunt idem in operandis ratio recta & conscientia. Ex vniversalbus enim regulis operandorum quae sunt de dictamine legis naturae, quasi ex propone maiori, & particularibus operandis sumptis sub illis regulis vniversal bus consilio rationis: quasi ex minori proponne, formatur ratio recta operandorum particularium. sed nondum ex hoc habetur operandi conscientia. quia tunc omnis habens operandorum notitiam, haberet de operando conscientiam: & habens maiorem notitiam: haberet strictiorem de operando conscientiam, quid falsum est. quoniam videmus saepius habentes maiorem operandorum notitiam: minorem habere operandi conscientiam. vnde econtra ratio erronea non est idem cum erronea conscientia: & hoc ideo quia conscientia ad partem animae cognitiuam non pertinet sed ad affectiuam. Sicut enim in co gnitiua sunt lex naturalis vt vniversalis regula operandorum, & ratio recta vt particularis: sic ex parte voluntatis est quidam vniversalis motor stimulans ad opus secundum regulas vels legis naturae. Et dicitur synderesis: quae est in voluntate quaedam naturalis electio semper concordans cum naturali dictamine legis naturae. & ideo dicitur synderesis hoc est conelectio: a syn quod est com: & heresis quod est electio. Et quidam motor particularis stimulans ad opus secundum dictamen rationis rectae. Et dicitur conscientia: quae est in voluntate quaedam electio deliberatiua semper concordans cum dictamine rationis rectae. & ideo dei conscientia hoc est cum scientia: quia electioni voluntate deliberata concordans cum scientia in ratione recta. & semper formatur conscientia a consensu & electione liberae voluntatis iuxta iudicium & snimam rationis: vt si sit ratio recta: recta est conscientia: si sit ratio erronea, erronea est & conscientia. Et quia conscientia non formatur nisi ex volentis libera electione: licet iuxta notitiam rationis: ex hoc contingit quod aliqui multam notitiam operandorum habentes nullam vel modicam habent in se conscientiam de operando secundum scientiam: & hoc vel quia de operando nihil deliberant: sed omnia praecipitanter agunt: vel si deliberant, libere tamen contra conscientiam eligunt: & omnino ipsam respuunt: aut debiliter eam in eligendo sequuntur: & contraria iis quae nouerunt agunt. vnde omnes tales agunt contra scientiam sine omni conscientia remordente, aut modica, solum habentes remorsum synde resis: quae omnino extingui non potest. Non est igitur idem quantum ad propositam quaestionem, voluntatem discordare a ratione erronea, & a conscientia erronea: quamuis omnis discordans a conscientia erronea, discordet a ratione erronea: eo quod omnis conscientia siue recta siue erronea formatur iuxta rationem rectam siue erroneam. potest enim voluntas discordare a ratione erronea licet non a conscientia erronea: quia forte errans non habet conscientiam formatam iuxta ratio nem. Nec tamen restat quo ad propositam quaestionem nisi quod semper magis peccat contra erroneam conscientiam peccans quam solum contra erroneam rationem: eo quod magl contemnit. Agens enim contra conscientiam contemnit iudicium rationis & volum tati inclinationem simli Agens autem contra rationem tantum erroneam: non contemnit nisi iudicium rationis tantum non inclinationem voluntatis quo ad synderesim vt dictum est. Sed quantum pertinet ad propositam quaestionem, dicendum quod cum omnis ratio e ronea sit per aliquam ignorantiam: & secundum philosophum in iii. Ethico. ignorantia quandoque causat inuoluntarium: quandoque non & non est malum moris siue peccatum nisi voluntarium: vt patet ex praedeterminatis: distinguendum est ex parte ignorantiae quae est cauam rationis erroneae. aut enim est talis quod tollit omnem rationem voluntarii: aut non. Si primo modo: tunc tollit omnem rationem boni & mali moralis: & est ignorantia causans inuoluntarium proueniens ex ignorantia alicuius circunstantiae absque omni negligentia ignorantis: quae dicitur ignorantia facti. & talis voluntas discordans a ratione errante est mala, quia ille error omnino excusatur: vt si ratio erret in hoc quod credat aliquam suppositam suam esse: vt Iacob credidit de La: in quam nunquam consensit: & ea petente nolit cognoscere eam: voluntas est mala simpliciter, & bona secundum quid. Si vero ignorantia non sit talis quod tollat omnem rationem voluntarii sed manet aliquo modo voluntarium: siue directe siue indirecte: directe vt quando erat affectata: indirecte vt quando propter negligentiam inquisitionis & studii est inducta circa illud quod necesse erat scire: vt est legis mandatum quae dicitur ignorantia iuris: tunc error rationis non excusat voluntatem operantem secundum rationem, quia quodam modo est voluntarius. vt enim initium est voluntarium: & omnia sequentia. Neque etiam potest excusari voluntas discordans ab ea circa quidcumque genus actionis sit quin sit mala. Quoniam enim bonitas & malitia voluntatis, proprie dependet ab obiecto inquantum ei per rationem proponitur: vt voluntas eo modo dependeat a ratione ostendente ei obiectum quo dependet ab ipso obiecto: propter hoc voluntas discordans a ratione errante semper est mala: etsi non propter obiectum per suam naturam: tamen secundum quod ei mediante iudicio rationis proponitur: vt cum malum simpliciter repraesentet ratio voluntati sub ratione boni simpliciter, voluntas cum ab illa discordat fertur in contrarium sub ratione boni vt nunc & mali simpliciter. & ideo peccat ex contemptu praeponendo illud quod putat esse diuinae legis illi quod non putat esse tale: & non damnatur voluntas ex eo quod agit: sed ex eo quod intendit. Talis ergo perplexus est: vt ne cesse sit eum peccare nisi errorem deponat.

AD Argumentum quo dicitur quod agens contra rationem erroneam obedit praecepto superioris: Dicendum quod verum est in re praecepta: non tamen apphendit illud sub ratione praecepti: immo potius sub ratione eius quod est contrarium praecepto propter quid mala est ipsa voluntas ex intentione agentis licet non ex ratione reiactae, vt dictum est.

AD Argumentum in oppositum: quod omne quod non est ex fide hoc est ex conscientia, peccatum est: bene procedit praeter hoc quod ibi non sumitur conscientia proprie sed large pro rationis putatione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 18