Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
CIrca secundum arguebatur: quod propositis maiori & minori bono non pont voluntas eligere minus: quia malum non est eligibile inquantum huiusmodi. Minus bonum respectu maioris in eo quod minus aliqualiter habet rationem mali: quia deficit. sicut econuerso minus ma lum respectu maioris hent aliqualiter rationem boni: quia non tantum abundat in malo: vt dicit philosophus. v ethicorum. ergo simul cum minori bono proposito maiori non potest eligere minus.
IN contrarium est illud Bernardi in libro de Libero arbitrio, voluntas facit secundum rationem: & facit contra rationem: quia facit per ministerium: & contra iudicium rationis. sed hoc non ni si eligendo minus bonum, vbi ratio iudicat eligendum maius. ergo &c.
AD huius quaestionis intellectum opor tet videre potestatem voluntatis in vsu liberi arbitrii. Est igitur intelligendum: quod voluntas cum sit de se & na tura sua appetitus rationalis: Vno modo accipitur vt includit in se actum rationis: Alio modo praecise vt nominet appetitum habentem praeuiam rationis actionem. Primo modo sumendo voluntatem semper fuit omnium concors opinio quod necessitas violentiae possit impedire voluntatem a prosecutione actus exterioris: & contristare in hoc voluntatem, & esse contraria ei. sed quod nullo modo possit eam euellere a suo actu interiori & mutare ipsam vt faciat opinantem aliquid esse faciendum reuerti & mutari a sua opinione & appetitu in id quid est contrarium motui qui sit per voluntatem & cognitionem, vt dicit Philosophus in. vi metaphysicae Fuit tamen aliquorum opinio quod ne cessitari posset vt moueretur ad aliquid: non tamen per inferens violentiam: quia non omne necessarium est violentum. sed solum id cuius principium est extra, vim inferens passo non conferente, sed in contrarium agente. Sed fuit eorum opinio quod naturali motu quo sequaeretur dispositionem corporum caelestium ageretur ad volendum. & est opinio ista contraria omni philosophiae non solum Theologiae. Tollit enim omne meritum, deliberationem, consilium, admonitionem, ex hortationem, & caetera huiusmodi. Vnde contra istam opinionem dicit philosophus in iii. ethicor,m quod virtutes & malitias non habemus in alia principia reducere praeter ea quae in nobis: quorum autem principia in nobis: & hoc in nobis: & volum taria quibus testantur ea quae fiunt a legislatoribus. puniunt nm & cruciant operantes mala: bona autem operantes ho norant: velut hos quidem prouocantes: hos autem prohibentes. & quaecumque neque in nobis sunt, neque voluntaria nullus prouo: at operari: puta non calefieri positum ad ignem: vel non dolere laesum: vel non esurire famelicum. Nihil enim minus patiemur hoc. Si autem ponamus seorsum voluntatis appetitum: & seorsum rationis iudicium: hoc ma gis pertinet ad quaestionem qua quaeritur, an tunc voluntas habeat liberam electionem cum iudicio: vel contra iudicium ratio nis, vel non: sed necesse sit eam adhaerere iudicio rationis siue recto, siue erroneo. Quia voluntas sic accepta necessitetur per violentiam alicuius quid eam de non volente faciat volentem, hoc a nemine ponitur: quia omnino repugnat libertati eius. & est contra philosophum, vt iam dictum est. Si ergo necessitatem habet volendi aliquid, oportet quod hoc sit necessitate motus naturalis alicuius figentis ipsum in volitum. Quid autem circa hoc sentiendum sit, considerandum est. Cum igitur vt dicit Damas. impossibile est substantiam expartem esse naturali operatione, sicut in re bus aliis est aliquod principium actiuum propriarum operationum, ita & in homine: quodquidem est voluntas. Princi pium autem actiuum multipliciter est in rebus. Est enim quiddam principium actiuum pure naturale ex naturali in clinatione ad actum sine omni cognitione: sicut grauia mouentur de necessitate deorsum, & leuia sursum Tale principium non potest dici voluntas, quia non agit sine cognitione praecedente, vt dictum est. Est autem & aliud principium actiuum naturale ex naturali impetu in actum: cognitione tamen aliqua praecedente: sicut est appeti tus sensitiuus in brutis ex naturali iudicio aestimationis. Quis enim videns lupum naturali iudicio iudicat esse fugiendum: & non potest iudicare non esse fugiendum: & sequitur necessario naturalis appetitus fugiendi, & fugit si potest: nec potest non prosequi iudicium naturale aestimationis. propter quid dicit Da mascenus, quod irrationabilia non sunt liberi arbitrii. aguntur enim magis a natura quam agant, & non contradicunt naturali appetitui: sed simul cum appetierint quendam impetum faciunt. vnde irroinabilia neque laudantur, neque vi tuperantur. Tale igitur principium actiuum non potest dici voluntas in homine: quia vt dicit Damasc, homo ratio nale ens magis agit naturam quam agatur. si quidem velit, habet potestatem refraenandi appetitum, vel sequi eum: & ideo laudatur, vel vituperatur. Vnde vt dicit idem ibidem, & appetitus est irrationalis irrationabili um, & aguntur a naturali appetitu. & ideo voluntas non dicitur irrationabilis appetitus neque consiliatio. Vo luntas enim est rationalis & liberi arbitrii naturalis appetitus. in omnibus enim rationabilibus entibus ducit magis rationabilis appetitus quam ducitur: & hoc libero arbitrio.
CIRCA quid adhuc tota vis quaestionis vertitur, penes quid consistit illa libertas principaliter, an penes intellectum, an penes voluntatem. Quidam enim opinantur quod quia in homine iudicium istud circa particularia operanda non est ex naturali instinctu, sicut in brutis: sed ex collatione quadam quae potest in diuersa ferri: quod ideo homo dicitur agere libera voluntate: quia potest in illa diuersa secundum rationis determinationem inclinari: quamquam voluntas ipsa non possit se diuertere ab eo quod intellectu & ratione iudicatum est. vt sic naturam liberi arbitrii consideremus ex electione includente liberum discursum rationis in qua ex parte intellectus & rationis requiritur consilium per quod diiudicatur quid sit alteri praeferendum. Ex parte autem voluntatis quod acceptetur id quid consilio iudicatu est: ita quod voluntas non possit obuiare non appetendo id quod ratio praetulit: vt sic voluntatis actus sit quaedam inclinatio, consequens de necessitate formam intellectus determinati per iudicium sicut appetitus naturalis in brutis per cognitionem: vel in naturalibus sine cognitione est inclinatio sequens formam naturalem in naturalibus, vel formam delectabilis apphensam in brutis: ex quibus necessario sequitur actio. Sed in hoc solum est differentia: quod forma naturalis, quia de se est in actum, actu semper mouet: & quia fine co gnitione & apprhensione, ad vnum tantum mouet, vt forma grauis deorsum nisi sit impedita. sed appetitus brutalis: quia non mouet nisi per cognitionem, non mouet de se nisi cognitione sensitiua informata specie ap petibilis & delectabilis: nec mouet ad vnum determinate: quia diuersis speciebus diuersorum delectabilium pont cognitiua sensibilis informari. Sed in hoc differt a voluntate, quia appetitus sensitiuus statim mo uetur per impetum ad id quid magis apperet delectabile sensui sine omni collatione habita de apprhensis. Voluntas autem non necessario mouetur ad aliquod apprehensorum nisi facta collatione apprhensorum in iudicio rationis: sed collatione & deliberatione habita & sententia consilii apud intellectum firmata: tunc necesse est primo vo luntatem sequi per appetitum id quid melius iudicatum est consilio rationis, & inclinari ad illud: vt in tali puncto actus voluntatis sit inclinatio quaedam naturalis sequens formam intellectam, sicut appetitus naturalis est inclinatio quaedam naturalis consequens formam naturalem, & appetitus brutalis est inclinatio quaedam con sequens formam delectabilis apprehensama sensu: ita quod solum pro tanto homo dicatur esse liberi arbitrii quia motus voluntatis non est ex pura inclinatione naturali: sicut est motus formarum naturalium Et quod iudicium rationis in ipso non est ex naturali instinctum: vt sic voluntas feratur cum impetu in aliquid particulare bonum statim apprehensum: sed expectat iudicium rationis quae consiliando libero arbitrio pont in diuersa & contraria ferri. Circa contingentia enim in quibus cadit consiliatio: ratio habet viam ad oppo sita: & omnia operabilia particularia. contingentia enim quaedam sunt: vnde & circa illa circa quae non potest ratio variare iudicium non est electio libera vt possit ad vtrumlibet: immo sicut intellectus naturaliter inhaeret primis pri cipiis scibilibus apprhensis: nec potest ab eis dissentire: ita & voluntas vltimo fini, vt non possit ab ipso re silire quin de necessitate velit ipsum. Finis enim se habet in operatiuis sicut principium in speculatiuis: vt dicitur secundo physicorum, & septio ethicorum. & sicut contingentes propositiones non habentes necessariam connexionem ad prima principia, vt ad earum destructionem sequatur destructio principiorum, potest intellectus negare: nec de neces sitate eis consentit: similiter nec conclusionibus post principia quousque connexionem earum ad principia cognoscat: sic voluntas particularia operabilia, quae non habent necessariam connexionem ad vltimum finem: quia fine illis pont aliquis ipsum obtinere. Similiter & illa quae habent ad illum connexionem necessariam sine quibus finis haberi non potest non de necessitate vult priusquam iudicio rationis constet siue vero siue erroneo, quod fine illis finis haberi non possit: quo constante voluntas illa necessario vult: sicut intellectus necessario adhaeret conclusionibus demonstrationis conclusis ex principiis cognitis: vt sic sit tota vis liberi arbitrii penes rationem & nihil ex parte voluntatis: nisi quatenus voluntas a ratione dependet, vt non possit velle nisi cognitum, & modo quo est a ratione iudicatum vt dictum est.
SIC dicentes dicerent quod propositis maiori bono & minori secundum iudicium rationis non posset voluntas praeeligere minus bonum: sed necesse haberet eligere maius bo num.
CONtra hoc finale dictum, plane est auctoritas Bernardi supra inducta: & Augustinus. xii. de Ciuitate dei, vbi probat quod nullo modo ex apprehenso inquantum apphensum & quantuncumque iudicio rationis fuerit firma tum, voluntas necessario moueatur. Sl enim vt dicunt, aliqui duo aequaliter affecti animo & corpore vide ant vnius corporis pulchritudinem, qua visa vnus eorum ad illicite fruendum moueatur: alter vero in vo luntate pudica stabilis perseueret: quid putamus esse causae vt in illo fiat, & in illo non fiat voluntas ma la: num illam res fecit: neque enim pulchritudo illa corporis. nam eam non fecit in ambobus: quandoquidem am borum non dispariter occurrit aspectibus. An vero caro intuentis in causa est: Cur non illius: An vero alterius: cur non vtriusque: Ambos enim & animo & corpore aequaliter affectos praediximus. An dicendum est alterum eorum maligni spiritus suggestione fuisse tentatum: quasi non eidem suggestioni propria vo luntate consenserit. Hanc igitur consensionem, hanc malam quam male suadenti adhibuit voluntatem, quae in eos res fecerit, quaerimus. nam vt hoc quoque impedimentum ab ista quaestione tollamus, si eadem tentatione ambo tententur: & vnus ei cedat atque consentiat: alter vero is qui fuerat perseueret: quid aliud apparet nisi vnum voluisse, alterum noluisse a charitate deficere: vnde, nisi propria voluntate: vbi eadem fuerat in vtroque corporis & animae affectio: amborum oculis pariter visa est eadem pulchritudo: ambobus pariter institit occulta tentatio. Propriam igitur in vno eorum voluntatem malam quae res fecerit scire volentibus si bene in tueatur nihil occurrit. Non ergo possumus dicere quod illam malam voluntatem fecerit iudicium rationis in vno. fecisset enim eam eadem ratione in altero, cum aequaliter eos animo affectos fuisse ponamus. Super libertatem ergo arbitrandi in ratione, oportet ponere libertatem eligendi arbitratum in voluntate: vt voluntas nul la necessitate eligat etiam quid ratio sentiat: dum tamen tale bonum non proponat quod finis est, vel in quo necessariam comnexionem ad finem percipiat: vt fine illo finem adipisci non valeat. Propter quid loannes Damascenus liberta tem ponit ex parte vtriusque: vt ex parte rationis sit liberum arbitrium in arbitrando, vt dixit praecedens opinio: & est haec: vt ipsa voluntas sit libera in arbitratum eligendo vel respuendo. vnde dicit in libro secundo cap. xxiiii. In rationabilibus entibus ducit magis rationabilis appetitus quam ducitur. Libere enim in arbitrio & ratione mouetur: libere arbitrio appetit: & libere arbitrio vult, & libere arbitrio inquirit, & libere arbitrio scrutatur, & libere arbitrio iudicat, & libere arbitrio disponit, & libere arbitrio eligit. Falsum est ergo quod tota libertas voluntatis accipitur ex parte rationis, immo etiam est ex parte sui: vt possit contrarium iudicio rationis. & ideo dicit Augustinus libro de libero arbitrio, Nulla res alia mentem cupiditatis comitem facit, quam propria voluntas. & in libro tertio. Nihil tam in nia potestate est quam ipsa voluntas. Sed verum est (dicit aduer sarius) sed semper mediante iudicio rationis: quia ratio aliter potuit iudicare de operabilibus. Esto etiam quod ita sit vt dicit dicta opinio: cum constet quod absolute intellectus potest cogi ratione: vt sibi concluso assentiat. Sequitur ergo per consequens quod voluntas ratione potest cogi ad actionem: nec sit opus suasione ad agendum cognita: sed ma gis ratione ad cognoscendum agenda. Et iterum: Si sic esset: tunc si ratio erans posset iudicare de fine ne esset ap petendus, necesse esset voluntatem finem vltimum detestari quantum est de se: in quo tamen naturalitur hebent quiescere, & eidem assentire. Ex quo patet plane quod si ita est vt dicit illa opinio, nihil plus libertatis est in voluntate hu mana distincta contra intellectum quam in appetitu brutali. ille enim diuersa potest appetere secundum quod sen sus diuersa delectabilia potest proponere: & voluntas similiter secundum quod ratio potest diuersa appetenda iudicare. et est ex parte cognitionis differentia solummodo: vt cum homo differat a brutis tamquam arbitrio liberum a non libero: tota ratio liberi arbitrii secundum illos ex parte cognitionis ponenda est. Sed si ita esset: cum ex parte eius principaliter se tenent virtus & malitia ex parte cuius est principaliter liberae actionis potentia: magis essent virtutes in cognitione quam in affectione. & essent virtutes scientiae, vt posuit Socrates: cui in hoc com trariatur Aristoteles: cuius sententiam se credunt imitari ponentes dictam opinionem: quid non est verum.
SED quod libertas arbitrii, qua de proximo potest homo acceptare vel renuere quid cognitio proponit, principaliter sit ex parte voluntatis: & praecise: patere nobis maxime potest hoc modo Cum enim ex hoc liberi arbitrii simus quod duobus propositis vnum possumus acceptare: alterum vero refutare: & hoc est eligere: naturam liberi arbitrii ex electionis actu maxime oportet considerare: vt ibi magis principalius & immediatius ponamus libertatem arbitrii: vbi magis principalius & immediatius habet esse electio. Est igitur sciendum quod ad actum electionis concurrit, ex parte intellect scilicet duo eligibilia proponere: ex parte voluntatis alterum alteri praeferre: & si virtuosa sit illa electio illud praeferre libere quid per consilium rationis iudicatum est esse melius. Non autem quod simpliciter oporteat illud praeferre, quid tamen illi dicunt. Quocumque autem modo res se habeat, hoc tamen certum est quod proptuer illud quod electio aliquid hent rationis aliquid voluntatis, dicit philosophus in sexto ethicorum: quod electio est vel intellectus appetitiuus vel appetitus intellectiuus, quasi sub dubio ponens vtrum electio principalius pertineat ad cognitiuam vel ad appeti tiuam. quia si ad cognitiuam, tunc est intellectus appetitiuus. si ad affectiuam, tunc econuerso est appetitus intellectiuus. Sed hanc dubitationem ex parte prius determinauerat in tertio ethicorum, vbi dicit quod electio est desiderium consiliabile. vbi dicit Commentator. Erit vtique electio appetitus eorum quae in nobis consiliatiuus. Oportet itaque scire quoniam electionis genus est non simpliciter intellectus vel appetitus: sed quod ambo commixtim. vnde & philosophus probauit prius de vtroque per se quod electio nec est voluntas nec opinio. Nota tamen quod electio cum completiue sit actus volum tatis: non dicitur commixtus ex vtroque, nisi quia cum sit per se voluntatis, hoc tamen non est sine cognitione praecedente, vel simplici vel deliberatiua. Sl ergo electio principaliter dependet a voluntate: & ipsa ex natura sua libe ra est: & quod principale in ipsa, libertas eius est. Libertas ergo principaliter est ex parte voluntatis: vt si velit agat per electionem: sequando iudicium rationis, vel contra ipsum sequando proprium appetitum. ita quod ad volendum nihil faciat simpliciter ratio nisi quod proponat volibilia. licet ad volendum per electionem necesse est praecedere rationis sententiam: quia aliter voluntatis appetitus non esset electiuus. Nec aliter proprie est rationalis nec, proprie voluntas. secundum quod dicit Augustinus libro ii. de sermone domini in modote. Non est voluntas nisi in bonis. vnde & de tali voluntate dicit philosophus lio iii. ethicorum. Ex consiliari iudicantes desideramus secundum consilium. i, per voluntatem consilii, vt dicit Commen tator. Apposuit secundum voluntatem: quia desiderium ira & concupiscentia sunt &c. sed illae quidem aliorum. vt autem bo ni alicuius desiderium & appetitus voluntas. est tamen voluntas simpliciter: etsi sit desiderium contra consilium scire consilio. Vnde philosophus ibi stati subiungit determinans hoc ex aliorum sententiis: dicens quod voluntas videtur quibusdam per se boni esse, aliis autem apparentis boni. Contingit autem voluntabile per se bonum dicentibus non esse voluntabile quod vult qui non recte vult. quia non est per se bonum. Rursus apparens bonum voluntabile dicentibus non est volunta bile nisi per se bonum, quia quandoque non apparet esse bonum intelligibile nisi sit & apparens. Et quia philosopho neutra opi nionum per se placet: sed aliquid ex vtraque: quasi voluntas sit vtriusque boni vt voluntabilis: licet diuersimode: subiungit. Si autem hoc non placet, dicendum ergo simpliciter quidem & secundum veritatem voluntabile esse per se bonum. vnicuique autem quod videtur. studioso autem secundum veritatem esse, prauo autem quod contingit. Et sicut est de volum tate quod proprie est de bono simpliciter: similiter etiam est de apparenti bono. Similiter est de electione. Et vtroque modo principaliter pertinet eius libertas, qua est principium virtutum & malitiarum, proprie ad voluntatem. vnde philosophus assignando: differentiam electionis pro illa parte qua attinet voluntati ad opinionem, dicit in. iii. ethicorum. In eligendo bona vel mala quaeles quidem sumus, quoniam boni vel mali. In opinando autem non. Commentator, non enim qui opi natur iam bonus non autem eligens. vnde & si proprie & stricte volumus loqui de electionis libertate: ipsa in sola voluntate est, & nullo modo in ratione nisi quaetenus libere mouetur ad diuersa inuestiganda a voluntate. Ratio enim co gnitiua inquantum huiusmodi libera non est,. necessario enim mouetur simplicibus apphensis. nec est in eius potestate ea non apprhendere, similiter nec comnexionem primorum principiorum per se notorum: neque connexioni conclusionis non assentire. quia si conclusio apparet ei medio necessario: assentit de necessitate. Si medio apparenti valde de necessitate assentit opinando. si debiliter apparenti, necessario assentit dubitando: nisi sit medium proba bilius in contrarium: vt omnis sententia rationis de comnexo necessitate syllogistica concludatur. Nullo modo ergo voluntas principium libertatis a ratione habet. sed a seipso primo. & sic electio libera virtutes & malitiae mo rales non tantum non sunt in ratione cognitiua, vt in subiecto: sed nec vt in cauam & in principio: sed solum sicut in occa sione.
EST igitur sciendum quod voluntas tripliciter flectitur ad aliquid appetendum sibi per cognitionem propositum, du obus modis sumendo occasionem, sed non cauam aut necessitatem vllam ab alio, vt a ratione. Vno vero modo sumen do causam & occasionem a seipsa solum. vno enim modo flectitur ad appetendum per electionem ex sententia rectae rationis. et est voluntas studiosa & principium virtutum. dei enim in iii. ethicorum. Studiosus singula iudicat recte, & in singulis verum ei apparet, talis est voluntas continentium. Sed quod dicitur septimo ethicorum. Continens enim sciens am prauae sint concupiscentiae, non sequitur propter rationem. Et in libro iii. de anima, abstinentes, appetentes, & concupiscem tes, non operantes: quorum habent appetitum sequuntur intellectum: sed tamen nulla necessitate: quia vt dte Eccle. xxxi. Potuit transgredi, & non est transgressus: & facere malum, & non fecit: etiam contra scientiam vt stati sequitur.
ALIO autem modo flectitur per passionem, etiam contra rationem. & est voluntas vitiosa & principium malitiarum moralium & incontinentium: secundum quod dicitur in. vii. ethicorum. Incontinens sciens quoniam praua agit propter passionem. Quomodo autem sciens, videbitur in quaestione sequanti, & in. ii. ethicorum. Propter voluptatem quidem mala operamur: propter tristitiam autem a bonis recedimus: sed tamen nulla necessitate. Secundum quod dicit Danm. Homo rationalis ens magis agit quam agatur. ideoque appetens, si quidem velit aliquid, potestatem habet refraenare appetitum vel sequi eum.
TERtio autem modo flectitur voluntas per seipsam solam: & ad bonum ratione suae libertatis naturalis qua est bona creatura dei. Quid dico non excludendo primum motorem dirigentem omne agens tam naturale quam voluntarium in suum finem: si ne cuius virtute & directione nihil ageret sua, propria actione. Flectitur etiam per seipsam omnino solam ad ma lum ratione naturalis defectibilitatis qua est ex nihilo: per quam potest deficere, & in nihilum naturae quod est cor ruptio, & in nihilum culpae quid est malum & peccatum. & ex tali principio defectiuo potest bono & malo proposito propeligere malum: sub ratione tamen alicuius apparentis boni, quia nihil omnino potest eligere, siue bona siue mala electione, neque omnino velle, nisi sub ratione alicuius boni, & maiori bono & minori proposito praeeligere minus bonum, & aequalibus bonis propositis alterum praeferre, eo modo quo in exemplo Augustini duorum aequaliter dis positorum vnus potest idem ens propositum eligere, alter vero respuere. Vnde Augustinus quaerens causam & rationem ma lae voluntatis in altero illorum: dicit propriam in vno eorum voluntatem malam. Quae res fecerit scire volenti bene si bene in tueantur nihil occurrit. Si autem dixerimus quod ipse eam fecerit quid erit ipse ante voluntatem malam nisi natura bona: Dicens igitur ipsum sibi fecisse voluntatem malam: qui vtique bonum ante fuerat, voluntatem quarat cur eam fece rit: vtrum quia natura est, an quia ex nihilo facta est. & inueniet voluntatem malam, non ex eo incipere esse, quod natura est: sed ex eo quod de nihilo facta est. Vnde laborantes in quaestione de cauam mali & peccati ex parte voluntatis, errant non aspiciendo primo quid sit malum. Si enim, vt dicit Augustinus libro contra epistolam fundamenti, quaesie rimus quid sit malum, neque hoc naturam esse cognouerimus: sed nihil aliud quam corruptionem ordinis natura lis: consequanter quaerendum est vnde sit, quid si ille fecisset, minus fortassis in has tanti erroris angustias laberetur. Cum ergo non dubitat totum illud quod dicitur esse malum nihil aliud esse quam corruptionem non naturam, sed con tra naturam: Corruptio enim sapientiae insipientia est: corruptio prudentiae imprudentia: corruptio iustitiae, iniustitia: nullo modo dubitare debet qui voluntarium malum nullam causam aliam habet quam voluntarium defectum voluntatis. & qui quaerit aliam, nodum quaerit in scyrpo. Quaerit enim causam positiuam vbi nulla est: & quaerit causam defectus voluntarii voluntatis: cuius nulla alia causa est quam ipsa voluntas sibi. & bene patet per philosophum: quod in primis quae non habent causam aliam non habet locum quaestio per quare. Vnde dicit Augustinus libr. iii. de libero arbitrio: Quando voluntas est causa peccati, tu causam ipsius voluntatis inquiris. si hanc inue nire potero: nonne & causam eius quaesiturus es: & quis erit quaerendi modus: sed quae tandem esse poterit ante voluntatem causa voluntatis: aut enim ipsa voluntas est, aut non est voluntas. & peccatum nullum habet. aut ergo voluntas est prima causa peccati: aut peccatum nullum est, hoc breuissimum tene: quaecumque causa est voluntatis: si non potest ei resisti: sine peccato ei ceditur. Si autem potest, non ei cedatur, & non peccabitur. An aliud forte fallit incautum: ergo caueat ne fallatur. An tanta fallacia est vt caueri omnino non possit: si ita est, nulla peccata sunt. Quis enim peccat in eo quod nullo modo potest cauere: Peccatur autem. caueri ergo potest. Ecce si sit error in ratione: qui ortum non habet ex vitio voluntatis, vel male affectantis, vel non mouentis vt oportet:, ipsam rationem ad considerandum: ne fallatur. Si enim illum sequitur voluntas de ne cessitate non peccat in agendo male. aut ergo error quicunque est in ratione, aut ortum habet ex vitio voluntatis, aut illo non peccatur omnino. Si ergo voluntas numquam peccat nisi ex errore rationis praecedentis, numquam voluntas peccat: sed omnino est impeccabilis. In praeeligendo ergo inter aequalia bona alterum: vel minus bonum magis bono: vel bonum vt nunc bono simpliciter: sola voluntas in hoc causa est, etsi aliquando sumit occasionem a sententia rationis, vel ex tractu passionis, vel ex habitus inclinatione. Pro pter quid dicit Chrysostomus super illud quod dixit pater filio suo Matthaei. xxii. Vade operari in vineam meam. Ille autem dixit, nolo. habens inquit intellectum boni & mali. & sequitur. Malum in cogitationibus suis contra dominum respondere videtur. Nolo. Nisi enim dixerit in corde suo, nolo, non potest fieri vt aliquando peccet Et ideo dicit Augustinus libro de vera religi. Defectus iste quod peccatum vocamus, si tamquam febris inuitum occuparet, certe iniusta poena videretur, quae peccantem consequitur, & quae damnatio nuncupatur. Nunc vero peccatum adeo voluntarium malum est, vt nullo modo sit peccatum si non sit voluntarium. Et hoc ita manifestum est vt nulla huic doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentiat. Qua re aut negandum est peccatum committi: aut fatendum voluntate committi. Postremo si non voluntate malefaciamus nemo obiurgandus aut omnino monendus est: quibus sublatis Christiana lex, & disciplina omnis religionis auferatur necesse est. volutate ergo peccatur. Quid etiam praedicti concedunt. sed modo quo dictum est Patet tamen ex dictis: quod secundum modum illum peccatum tamquam febris ex iudicio rationis habita praecccupat voluntatem & determinat ne aliter velle possit: etsi non occupet inuitum: quia quantum est de se aliter velle non potest, vt dicunt, quam ratio dictat: etsi diuersimode, secundum quod ratio diuersimode potest dictare.
AD Argumentum in oppositum quod minus bonum respectu maioris habet rationem mali: Dicendum quod falsum est secundum quod dicit Augustinus libro de natura boni. Commemoremus bona quae deo auctori tribuamus, omnis potentia & magna & perua, omnis salus & magna & perua & caetera huiusmodi. quibus numeratis subdit. In his omnibus quaecumque perua sunt meliorum comperatione contrariis nominibus appellantur. sic vbi est maior pulchritudo: in eius comperatione minor pulchritudo deformitas dicitur: & fallit imprudentes tamquam id sit bonum & hoc malum. Verumtamen dicendum quod cum dico minus bonum: duo dico: & minus & bonum, quod est minus, defectus est & malum quodammo: & sub ista ratione numquam appetitur: sed sub illa ratione solum qua bonum: ita etiam quod si omnis conditio & ratio boni quam inuenit in isto inueniretur in alio, posset libere hoc illi sibi praeeligere sola libidine experiendi. Etsi enim sciret quod non esset melius: sed nociuum & deterius: illam tamen experien tiam apphendit tamquam quoddam conveniens & bonum: sine cuius apprihensione omnino non appeteret. Etsi non propter il lam necessario appetit, vt dictum est. Et quod amplius est, si essent duo apphensa in omnibus aequalia, & aequalis experientia in eis habenda eidem proposita: alterum tamen ex libertate illa, quae voluntas est primus motor in eligibilibus: posset vnum assumere & reliquum dimittere. Nec est dicendum quod propter indifferentiam immobilis persisteret, & neutrum assumeret exemplo sitientis & famelici qui aequaliter indiget cibo & potu, & aequaliter ambo appetit: cum ambo aequaliter sunt proposita, vt tamen alterum quid praeelegerit, assumat: & per illud vitam suam saluet: & non posset haitrne ambo de quo ponit exemplum philosophus in libro ii. de caelo & mundo. Constat enim quod talis non permitteret se mori quin po tius alterum assumeret, non obstante indifferentia qua ratio iudicaret quod vtroque aequaliter indigeret.
On this page