Quaestio 6
Quaestio 6
SEquuntur quaesita de creaturis in comparatione ad deum. Et erant duo: vnum pertinens ad esse naturae. Vtrum productio creaturarum a deo possit demonstrari. Alterum pertinens ad esse grae: vtrum in anima Christi gaudium fruitionis simul fuit cum tristitia. Primum proponebatur sine argumentis. Ad quid dicendum quod quaestio ex modo proponendi soluit se ipsam. Creatura enim in eo quod creatura est, creatum quid est: sicut factura in eo quod factura factumquid est. Sicut ergo factura quia factum quid est ratione firma conuincitur quod ab alio sit facta: & ita ab alio producta. Nulla enim res seipsam producit quia omne quid producitur, esse habent per productionem: & ita non a se: sed ab eo a quo producitur, quid oportet habere esse a se: quia vt dicit Richar. primo de Trini. cap. viii. Si nihil a semet ipso fuisset, non esset omnino vnde ea existere potuissent: quae suum esse a semet ipsis non habent, nec habere possunt. Quia si illud a quo esse suum habent, habe rent ab alio, eadem quaestio esset de illo: vtrum haberet esse a se vel ab alio, & esset procedere in infinitum aut stare in eo quod a se habet esse non ab alio. Quare ponere productum produci a se, implicat contradictionem. scilicet idem habere esse a se, & non habere. Sic et creatura, quia est creatum quid, ratione comuincitur quod ab alio sit creata, & ita ab alio producta: & hoc ab illo quod non est ab alio productum: & a quo alia, vt iam inductum est, quod non ponimus esse nisi deum: quia est necesse esse. Si enim esset possibile esse haberet ab alio esse, vt infra declarabitur. Et similiter vt infra declarabitur non est necesse esse nisi solus deus. Vnde ex modo essendi qui competit creaturae, veritas quaestionis praecipue inuestiganda est: & hoc secundum quod arguit Richar. i. de Trinitate cap. vi. ratione diuisiua sic. Vniuersaliter omne esse distinguitur triplici ratione. Erit enim ab aeterno & a semet ipso, aut econuerso nec ab aeterno, nec a semet ipso, aut mediate inter haec duo, ab aeterno quidem: nec tamen a semet ipso. Nam illud quartum quod huictertio membro videtur econuerso respondere, nullo modo ipsa natura patitur esse. Nihil enim omnino potest esse a semet ipso quod non sit ab aeterno. Quicquid enim ex tempore esse coepit, fuit quando nihil fuit. sed quamdiu nihil fuit omnino nuilum esse habuit, nec a se neque formaliter neque principiatiue, nec ab alio: quia aliter essent simul contradictoria in eodem, scilicet quod esse habuit & non habuit. Creatura ergo si sic ponatur esse a semet ipsa, ita quod non possit probari esse a deo, quem admodum Peripatetici posuerunt incorruptibilia alia a primo, esse a semetipsis, vt infra in quadam quaestione patebit: necesse est ponere eam esse ab aeterno: ita quod non possit demonstrari quod non sit ab aeterno. quorum vtrunque falsum est, vt ibidem declarabitur. Si autem iuxta secundum membrum principale propositum ponatur creatura esse nec ab aeterno, nec a semet ipsa, necessario ponendum est quod sit ab alio in esse producta: quia ex quo non est ab aeterno, fuit quando non fuit: & ideo esse quod habet recepit. quare secundum positionem non est a seipsa. Sicut enim est impossibile quod sit formaliter, ita videlicet quod ex se non habet nisi esse formae: nullam autem potentiam ad eius contrarium quin sit ab aeterno, vt iam dictum est: sic impossibile quod sit a seipsa principiatiue. Quia vt dicit Richardus, quamdiu nihil fuit, nihil omnino habuit, & nihil potuit. Nec ergo sibi nec alteri dedit vt esset. alioquin dedit quod non habuit, fecit quod non potuit. Sequitur ergo necessario: quod esse recepit ab alio: & hoc qui a se non ab alio habet esse: ne sit processus in infinitum: qui non est nisi deus, vt dictum est. & infra aut post dicetur. Si autem iuxta primum membrum principale creatura ponatur ab aeterno & a semet ipsa: si intelligatur a semet ipsa principiatiue, hoc omnino est contra naturam entis simpliciter. Nulla enim res seipsam producit vt sit sicut iam dictum est. Si vero intelligatur formaliter hoc potest esse dupliciter, aut quia a se ita formaliter quod a nullo principiatiue. Tale est simpliciter ne cesse esse: quod nulli creaturae potest conuenire, sed soli deo, vt infra declarabitur. Propter quod creatura siue ponatur quod sit possibile esse ex se & ex tempore iuxta secundum membrum iam tactum, siue po natur quod sit ex se necesse esse formaliter: non autem principiatiue: necesse est ponere quod sit ab alio principiatiue. Et hoc est quod in vno sensu continet tertium membrum principale propositum, scilicet quod sit ab aeterno: nec tamen a semet ipsa. Ab aeterno enim esse, non tamen a semet ipso, ponitur aliquid dupliciter. Vno modo quia est ex se possibile esse, quod tamen necessario habet esse ab illo quod est necesse esse. quemadmodum posuit Auicen. creaturas incorruptibiles habere esse a deo vt infra videbitur Alio autem modo quia ex se est necesse esse formaliter: sed tamen ab alio habens esse principiatiue. De tali ente dicit Richar. cap, nono. Fuisse autem aliquod esse ab aeterno, quod tamen non sit a semet ipso, nemini videtur impossibile quasi sit necessarium: & verum est in diuinis: vbi est productio de substantia producentis, quae est necesse esse formaliter, & per ipsam omnis habens eam in se est necesse esse formaliter. secundum quod hoc alibi declarauimus: & infra aliquid de hoc dicetur. Quid etiam secundum aliquos posuit philosophus in omnibus incorruptibilibus post primum. de quo videbitur infra. Sed hoc ponere in creaturis omnino est impossibile: immo in quacunque natura ponitur quod sit neces se esse ex se formaliter, si non ponatur esse deus, necesse est ponere quod sit ab alio principiatiue, vt infra declarabitur: ita quod in solo deo ponendum est esse alios necesse esse ex se formaliter: principiatiue autem ab alio: & vnicum solum quod est necesse esse a se formaliter & a nullo principiatiue: a quo princi piatiue habet esse omnis alius & omne aliud. Et sic dicendum est quod creaturam esse productam adeo infallibili ratione naturali, & ex sola ratione naturali demonstrari potest.
On this page