Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 7
CIrca secundum arguitur: quod in anima Christi non fuit simul tristitia cum gaudio fruitionis. Primo sic. quod simul possunt esse contraria vel contradictoria sm diuersos respectus hoc non contingit nisi in relatiuis vbi aliquid est duplum ad hoc: non tamen est duplum ad illud. In absolutis autem nunquam contingit: vt quod aliquid sit calidum respectu illius, & frigidum respectu alterius, nisi in medio vno quod est tepidum: in quo non sunt contraria, sed sunt vnum. Cum ergo gaudium a superiori & tristitia ab inferiori sint absoluta quaedam non existentia vnum in aliquo medio: impossibile est fuisse simul in vna anima Christi ma xime secundum vnam & eandem potentiam indiuisibilem. Secundo sic. tristitia & gaudium in anima sunt sicut gloriosum & non gloriosum in corpore. sed corpus gloriosum non compatitur in se non gloriosum aliquid. ergo anima gaudens gloriose non compatitur in se tristitiam aliquam. Contra, maior est colligantia potentiarum animae inter se quam partium corporis. sed illae sibi compatiuntur sm medicos: ergo & potentiae animae. Sed Christi anima vere patie batur in potentiis sensitiuis, sicut fides tenet. ergo compatiebatur in tristando simul potentia rationalis. illa autem nunquam fuit sine gaudio fruitionis, vt similiter tenet fides. ergo simul in ea erant gaudium & tristitia.
DIcendum ad hoc: quod cum gaudium & tristitia passiones sint in anima, & vt effectus causati in ipsa a tristabili & delectabili obiecto: contrarietas autem & incompassibilitas effectuum non est nisi secundum contrarietatem & incompassibilitatem causarum quas sequuntur: ita quod si causae non sunt contrariae, sed sese compatiuntur, consimiliter iudicandum est de effectibus. Vnde si calidum & frigidum sunt causae nigri & albi in corpore: & si calidum & frigidum non contrariarentur, sed sese compaterentur in corpore, nec nigrum & album, immo se compaterentur. Nunc autem sic est in proposito: quod obiecta de quibus in anima Christi fuerunt gaudium & tristitia, penitus non erant contraria, sed omnino alterius generis: sed compatiuntur se, quia gaudium illud erat de obiecto increato: tristitia vero de obiecto creato. Increatum autem & creatum omnino sunt genere diuersa non contraria, sed sese compatientia. Est enim creator per essentiam in omni creatura. ergo & gaudium de increato nullo modo contrariatur tristitiae de creato, sed sese compatiuntur. Sed quod tri stitia non compatitur gaudium, hoc est quando sunt contraria: & de contrariis eiusdem generis. Vnde gaudium de calido & tristitia de frigido nunquam compatiuntur se, sicut neque calidum & frigidum, quia sunt contraria: nisi forte miraculose in danmnatis, si simul ponantur patii eadem parte indiuisibili tristitiam a calido & frigido. Gaudium autem de spiritali bono gerae: & tristitia de recordatione mali culpae bene stant simul, quia non sunt contraria, sicut neque geria & culpae memoria siue culpa vt existens in recordatione siue in memoria, nec in beatis: in quibus gaudium de bono ginrae perfectae quae est gloria, est cauam re cordationis, licet absque tristitia mali culpae. Consimiliter in anima Christi simul erant gaudium de increato, & tristitia de creato, quia non erant contraria. immo nec gaudium de increato omnino contrarium haibrne potest, quiaens in creatum nullum potest hatrne contrarium aliud ens vt alibi declarauimus: sed hent oppositum purum non ens. Vnde si gaudio de increato sit tristitia opposita: illa non potest esse de opposito increati boni, vt si sit gau dium de eius praesentia pm visionem & fruitionem, tristitia opposita sit de eius absentia: quemadmodum si quis gaudet de aliquo bono temporali habito, tristetur tristitia contraria de ipso non habito. Sed tale gaudium non compatitur secum huiusmodi tristitiam oppositam, sicut simul esse non possunt quod idem bonum ab eodem sit habitum & non habitum. Sic ergo in Christo simul erant in eodem gaudium & tristitia respectu diuersorum: gaudium a superiori bono, & tristitia ab inferiori malo, & gaudium principaliter in superio ri animae portione rationis: & per consequens in tota substantia eius: econuerso tristitia principaliter in inferiore parte sensus: & per consequens in superiore & in vi rationali secundum portionem inferiorem, & in totam substantiam animae: ita quod considerando animam vt est natura, tota anima Christi gaudebat simul & tristabatur. consi derando autem ipsam vt est distincta sm portionem supiorem & inseriorem, sic gaudebat tota secundum vnam portionem scilicet superiorem, & tristabatur secundum alia. scilicet inferiorem, & non econuerso. & hoc quia portiones in anima non distinguuntur, sicut potentiae ex respectu ad diuersa obiecta formalia, nec sicut vires circa diuersos modos eiusdem obiecti formalis: sed solummo sicut respectus ad diuersa obiecta sm gradus: vt scilicet gradi bus superioris & inferioris distinguuntur. Et dicitur portio superior, quia respicit superius, & inferior quia respicit infe rius. Vnde quia illud gaudium non est nisi in respiciendo superius, nec tristitia nisi in respiciendo inferius, & respicere inferius non est respicere supeius, idcirco gaudium non est in anima vt in portione nisi vt est portio supior: si militer neque tristitia nisi vt est portio inferior. Nec est in hoc differentia sm quot vires siue potentias respi ciat inferius, & sm quot superius. Inquantum ei respicit inferius: etsi sm omnes potentias siue vires irroionales & sen sitiuas respiciat inferius, vt sm omnes tristetur, non est nisi vna portio. Similiter inquantum respicit superius, etsi non nisi sm omnes vires siue potentias rationales respiciat superius, vt sm omnes tristetur, non est nisi vna portio. Nec tale gaudium & tristitia talis simul existentes in eadem natura, aut potentia animae, sese diminuebant in Christo aut retrahebant: cum tamen vnum eorum non erat materia alterius. Videtur enim naturale esse quod talium vnum semper retra hit aut diminuit aliud: nisi tristitia sit materia gaudii, vt in poenitente: in quo quanto maior est tri stitia, tanto maius est gaudium: & illud multo magis quam in diuersis viribus animae: in quibus vna intenta in sua ope ratione naturaliter & necessario retrahit alteram a sua operatione, aut diminuit operationis suae intentionem. Et hoc ideo in Christo contingere potuit supernaturaliter per hoc quod supernaturaliter assumpsit ad diuinam personam cum diuina natura naturam humanam, & dispensatiue naturam humanam cum dispositione passibilitatis: ita quod si humana natura Christi passibilis sibi fuisset derelicta:, ipossibile esset quin vires sese sm diuersas operationes, & eadem vis in diuersis passionibus retracta fuisset ab altera earum, aut diminuta in ea.
AD primum in oppositum: quod gaudium a superiori & tristitia ab inferiori sunt absoluta: quare non sunt simul in eodem etiam respectu diuersorum, verum est si essent contraria vel opposita, aut repugnantia, quid non est verum vt dictum est. Non repugnantia autem quantuncumque diuersa bene compatiuntur se in eodem.
PER idem patet responsio ad secundum. quoniam gloriosum & non gloriosum sunt penes dispositiones repugnantes. Doti enim claritatis omnino repugnat obscuritas: doti vero agilitatis similiter repugnat poesderositas: & subtilitati grossities, & impassibilitati passibilitas. & hoc non minus quam eadem repugnant claritati natura li, agilitati, subtilitati, & impassibilitati, quemadmodum vitium intemperantiae repugnat temperantiae: vt est virtus moralis, & vt est virtus gratuita, non sic autem est de gaudio a superiori & tristitia ab inferiori vt dictum est.
On this page