Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 8
SEquuntur quaesita de creaturis secundum se. Et primo de quaesitis circa ipsas in generali. Secundo de quaesitis circa easdem in speciali. Circa primum quaerebantur duo. Vnum pertinens ad perfectionem earum in esse. Secundum vero ad modum essendi earum. Primum erat: vtrum in perfectionibus essentialibus creaturarum sit status in accipiendo aliquam speciem creaturae perfectissimam, proximam in gradu naturae primo persectissimo supra quam non sit accipere aliam, proximiorem illi. Secundum erat: vtrum aliqua creatura seipsa sit formaliter necesse esse.
CIRca primum arguitur quod sit ponere statum in perfectione creatu rae, quia in essentialiter ordinatis qualiter ordinantur creaturae inter se secundum species suas respectu dei, si non sit primum, nec aliquod aliorum: secundum philosophum in secundo Metaphysicae de sta tu causarum. sed in essentialiter ordinatis semper praecedens est primum respectu sequentium: & essentialem ordinem habet ad omnia sequentia: qualem primum simpliciter respectu omnium. ergo in sic ordinatis ad vnum primum omnium si non sit proximum post illud quod est primum respectu omnium aliorum nec aliquod aliorum. ergo a contrario si sint alia posteriora essentialiter ordinata ad primum omnium, ne cessario est aliquod primum respectu illorum, quod est secundum respectu primi, & proximum illi. Ita quod sicut primo simpliciter nihil potest esse prius: sic sub isto non potest aliquid esse prius respectu aliorum. hoc autem nonest nisi ponere statum in perfectionibus creaturarum. ergo &c. Contra. deus est infinitae perfectionis. secundum autem rationes perfectionis est imitabilis a creaturis. ergo secundum rationes infinitas est imitabi lis a creaturis. hoc autem non est nisi quia creatura sm aequales modos imitatur: quia non est imitabilitas pas siua sine imitante actiua, sicut velite non potest esse passiuum sine correspondente actiuo, nec econuerso. ergo creatura secundum infinitos gradus perfectionis potest esse imitatiua dei. hoc autem non contingeret si status & numerus esset in perfectionibus creaturarum. ergo &c.
HIC in principio sciendum secundum praedicta in prima quae stione praecedente: quod creaturae ad deum dupliciter habent comparationem. Vno modo secundum suas essentias vt secundum rationes ideales speculatiuas sunt quaedam exemplata ipsius. Alio modo secundum suas existentias, vt sm rationes ideales practicas sint quaedam operata siue operanda ab ipso. Et isto secundo modo creaturae nuilum ordinem essentialem habent ad deum, quo necesse est ipsum per ordinem producere creaturas in esse: vt primo vnam primam: & deinde alias per ordinem mediante prima: & semper posteriorem mediante priori, siue non, sed singu lam immediate a deo, licet aliquem talium ordinum posuit Auius in productione rerum a deo, vt alibi expo suimus. Primo autem modo creaturae omnes ordinem essentialem secundum gradus perfectionum in diuersitate essentiae habent inter se, & ad primum: quemadmodum in diuinis, vbi in identitate essentiae habent esse plures ab vno pri mo, necessario habent ordinem essentialem siue naturalem inter se & ad primum, secundum rationes productionum. Nunc autem ita est quod in essentialiter siue naturaliter ordinatis secundum actus producendi inter se & ad vnum pri mum, est aliquid secundum respectu primi & omnium aliorum, quod producitur a solo primo: & tertium quid non a solo primo: sed simul a primo & secundo. et si ordo procederet vlterius, quartum non produceretur a solo primo nec a solo primo & secundo: sed simul a primo secundo & tertio: & sic deinceps, ita quod nuilum sequentium produ ci posset a primo, aut aliquo aliorum, nisi simul ab omnibus intermediis, vt alibi plane declarauimus, loquendo de emanationibus diuinarum personarum. Quare si sit ordo essentialis in essentiis rerum potius quam in existentiis: erit consimiliter in essentialiter ordinatis secundum actum essendi scilicet essentialiter secundum formas & essentias suas producibiles in esse a deo secundum actum existendi: ita quod est aliquid secundum respectu primi & omnium aliorum: quid solum immediatum est ad primum: & post primum & secundum tertium, quid solum immediatum est post illos: & sic deinceps vsque ad infimam creaturam. ita quod nuilum sequentium haberet quod essentia & natura quaedam esset a deo producibilis ordinem essentialem habendo ad ipsum: nisi haberet similiter ordinem essentialem ad omnia intermedia & illa similiter ad primum, ita quod quocunque posteriorum dato in tali ordine impossibile est ponere infinita media inter illud & primum. Hoc enim esset ordinem essentialem omnino interimere. Sicut enim in tali ordine si non est primum simpliciter non est aliquod posteriorum: sic similiter si non est secundum proximum post primum: nec etiam est aliquod posteriorum, quia illud secundum primum est respectu posteriorum: & sic deinceps. Et declaratur ordo essentialis in sic ordinatis in hoc: quod modo numerorum in eis est aliquod vnum primum simplicissimum in fine simplicitatis & virtutis infinitae quia summe vnitae: & post illud est aliquod vnum quod per aliquam compositionem sed minimam quae potest reperiri in creaturis, recedit a simplicitate illius primi: quemadmodum binarius per aliquam compositionem recedit a simplicitate vnitatis: sed minimam quae potest inueniri in numeris. Vnde est post illud primum omnino infinitum magis infinitum virtute caeteris & magis vnite. & sic dein ceps vsque ad infimam creaturam minimae virtutis. Vt secundum hoc intelligatur illud quod dicit Augustinus libro confes. Duo fecisti domine: vnum prope te: scilicet aliquam creaturam angeli cam: alterum prope nihi scilicet primam materiam. Vnde si multiplicatio essentiarum creaturae intelli gatur multiplicari siue plurificari, hoc non debet imaginari ponendo principium in prima materia & accedendo ad primum omnium a minus nobili ad magis nobile sic vt non ponatur finis perfectionum in creaturis in ascendendo. Istud enim contrarium est ordini naturae: quem natura nunquam inchoaret cum eum perficere non posset. esset etiam contrarium reductioni creaturarum ad deum: quia nulla perfecte reduceretur ad ips quia non reducuntur posteriora ad primum nisi per medium. nec esset in reducendo ordo non modo essentialis: sed nec aliquis ordo omnino: quia in infinitis non est ordo. Quia autem aliqui assignant pro cauam: quod si ponatur quaecumque crea tura perfectissima, sm aliquam perfectionem imitabilitatis in deo imitatur ipsum: quae est super persectionem imitabilitatis qua imitatur eum creatura inferior. Ita quod sicut secundum rationem nostri intellectus supe perfectionem imitabilitatis qua imitatur eum creatura inferior, est sumere perfectionem qua illa superior creatura est imitabilis, eo quod ipsa non exhaurit totam imitabilitatem dei, sic cum nec suprema creatura data exhaurit totam imitabilitatem dei, quia ipsa est infinita: & quaelibet creatura imitatur modo fini to: erit ergo in deo ponere perfectionem imitabilitatis superiorem: qua imitatur essentia superioris creaturae: & sic deinceps in infinitum. Praeterea nisi ita esset sicut essentiae creaturarum sim species necessario sunt finitae, & ideae in deo, quia non sunt per se nisi species, necessario essent finitae, quod videtur inconue niens. Sed prima istarum rationum procedit ex falsa imaginatione: imaginando gradus in diuina perfectione secundum considerationem intellectus nostri: quae omnino est falsa: etsi nullos gradus ponat in deo. quia talis consideratio non sequitur naturam rei, vt scilicet secundum ipsam tales conceptus sint formabiles: qualiter de bent sequi omnes veri conceptus de deo id quid consideratur in ipso, sicut alibi exposuimus, immo debemus considerare in deo vnum quid simplicissimum in perfectione: quid rationes omnium perfectionum possibilium circa cre aturas haent in se non quantitatiue quasi per extensionem in qua accipitur pars, & pars quantitatiua, quemadmodum maior linea habet in se minorem, & plus, etsi solum sm considerationem intellectus: nec qualitatiue per intensionem, in qua accipitur pars & pars qualitatiua, quemadmodum magis calidum habet in se intensionem minus calidi, & plus. Talis enim consideratio non potest esse circa aliquid sine omni comperatione existens Et sm hunc modum aliqui cogitant omnes perfectiones esse contineri in esse dei: quemadmodum calidum ignis continet omnes perfectiones calidorum, quia est summe calidum. & non bene. Immo debemus cogitare perfectiones omnis esse fore in esse dei vnite, non secundum rationem eiusdem sed alterius & supereminentis. Quemadmodum in vnitate consideratur perfectio omnis numeri: ita quod sicut in vnitate non est aliquid quod imitatur nume rus vnus & non alius, immo id ipsum quod in vnitate imitatur vnus numerus & quilibet, & hoc est totum quod est ipsa vnitas: sic in deo non est aliquid re quod imitatur vna creatura & non alia. immo id ipsum quod in deo imitatur vna creatura, & quaelibet alia: & hoc est totum quod est diuinitatis essentia. ita quod rationes imitabilitatum & idearum non sint in deo secundum actum ex natura rei secundum se: sed solum ex consi deratione diuini intellectus, vt supra dictum est: quo oncprehendit se imitabilem a diuersis, non comphendem do aliquid diuersitatis realis ex parte sui & eius quod est per se obiectum intellectus sui: sed solum compre hendendo secundum actum vnum simplex in ordine vel comperatione ad diuersa ipsum imitantia. Quod quidem sim plex vt sic comprehensum est ab intellectum, & hoc vt diuersimode imitabile est, est formaliter & actualiter ipsae distinctae siue diuersae ideae. Ita quod ipsa diuina essentia eo quod simplicissima est & summe vna ex se virtute & quasi in potentia continet omnes imitabilitates ideales quasi radix & fundamentum: sicut & omnium aliorum quae in diuinis secundum aliquam pluralitatem sunt siue considerantur. vt sic principium primum originale omnis pluralitatis & diuersitatis non est nisi vnitas & identitas sum ma absque omni pluralitate & diuersitate. Sed quod ista eadem essentia sit formaliter & secundum actum omnes huiusmodi imitabilitates ideales, siue quod secundum actum formaliter sint in ea vt distinctae & diuersae, hoc solummodo habet ab opere intellectus circa ipsam vt intellecta est: ita quod essentia nec ex se vt substantia quaedam est, nec ex se vt etiam intellecta est, habet in se illas secundum actum: sed ab opere intellectus: ita quod illae imitabilitates ideales opere intellectus sunt in essentia intellecta vt in radice formaliter, & secundum actum: & similiter in ipso intellectu non solum vt in comprehendem te, sed vt in quasi subiecto: quemadmodum intentio secunda ab opere animae existens in anima, est in ani ma non solum vt in cognoscente: sed vt in vero subiecto: non quod ipse intellectus diuinus consideret di uersas imitabilitates in essentia: quia considerat imitantia diuersa, vt secundum hoc diuersitas imitantium sit ratio diuersitatis imitabilitatum: sed potius quod considerat diuersa imitantia, quia con siderat se diuersimode imitabilem: vt diuersitas relationum rationalium quas deus suo intellectu constituit in seipso, sit potius causa diuersitatis relationum realium in creaturis quam econuerso, sicut dictum est supra dicente Augustino. lxxxiii, quaest. quaest. de ideis. Has rationes vbi arbitrandum est esse nisi in ipsa mente creatoris: Non enim extra quicquam positum intuebatur, vt secundum id constitueret quod constituebat. Nam hoc sacrilegum est. Et Seneca ad Lucilium epistola. lxviii. Pla to exemplar ideam vocat. Hoc est enim ad quod respiciens artifex id quod destinauit efficit. Nihil autem ad rem pertinet vtrum foris habeat exemplar, an intus referat oculos, an intus quod ipse conspicit ibi & posuit. Haec exemplaria rerum omnium deus intra se habet: numerosque vniuersorum quae agenda sunt & modos mente complexus est: plenus his figuris quas Plato ideas appellat. Quia autem deus sic huiusmodi exemplaria in se constituit: non autem ea ab extra accipit, hoc contingit ex Iympiditate sui intellectus. Quemadmodum enim ex rectitudine suae voluntatis volendo suam bonitatem quae ipse est, vult se esse beneficum aliorum: & hoc tamen non nisi illorum qui iusta electione beneficia eius sunt percepturi nulla ratione suae voluntatis aut electionis ex parte sua accepta ex parte eligibilium: licet nullos eligat nisi quorum est ratio ex parte sua: qua iustitia congrui potius vnus effectuum electionis in se consequitur, & non alius vt habitum est supra: sic ex lympiditate sui intellectus sciendo suae essentiae veritatem quae ipse est, scit & nouit se imitabilem aliorum: & tamen non nisi illorum qui naturaliter eius essentiam imitantur nulla ratione suae scientiae siue notitiae ex parte sua accepta ex parte rerum scibilium extra, licet respectu nuiius se imitabilem sciat nisi cuius est natura aliqua quae est quiditas & essentia: qua potius imitatur diuinam essentiam quam illud cuius natura non est quiditas aut essentia aliqua. Vnde cum creatu rae superioris & inferioris gradus persectionem diuinae essentiae imitantur: non est secundum aliam r & aliam rationem perfectionis absolutam: quarum vnam exhaurit vna creatura, & aliam alia. Hoc enim omnino est impossibile, scilicet quod vna creatura exhauriat vnam rationem diuinae perfectio nis, & alia aliam. Sic enim vniuersitas infinitatum essentiarum creaturae exhauriret infinitatem diuinae perfectionis: & adaequaretur quo ad hoc infinitas essentiarum creaturae, infinitati perfectionis dei. Quod multo magis est impossibile quam ponere quod deus secundum aliquam rationem perfecti onis non sit imitabilis a creatura, licet vtrunque sit impossibile. Quicquid enim perfectionis est in deo, quae libet creatura imitatur, & creaturam in aliquo adaequari infinitati creatoris, omnino est impossibile. Praeterea esto quod secundum aliam & aliam rationem perfectionis in deo diuersae creaturae diuersimode ipsum imitentur: si propterea necesse habemus ponere quod infinitae debent esse essentiae creaturarum imitabilitates: quia creaturae non exhauriunt infinitas imitabilitates in deo eadem ratione, cum nulla essentia creaturae specifica vna secundum vnum gradum intentionis exhaurit totam rationem perfectionis qua deus est imitabilis ab illa, quia quaelibet ratio perfectionis & imitabilitatis in deo infinita est intensiue, sicut & tota imitabilitas: & nulla essentia vnica creaturae specifica potest exhaurire infinitum, nec ei vllo modo adaequari, oportet ponere ad hoc quod tota imitabilitas persectionis qua species aliqua specifica imitatur deum: exhauriatur: habeat etiam infinitos gradus secundum sua indiuidua: vt species asini infinitos gradus asinorum, quorum vnus semper sit superior alio in gradu naturae: ita quod non sit dare aliquem vel in aliquo gradum perfectionis, quin ratio perfectionis qua deus est imitabilis a specie asini, amplius sit imitabilis, quemadmodum in speciebus omnino diuersis creaturarum non est dare aliquam quae tantum imitatur quin deus amplius sit imitabilis. Si ergo propter infinitam imitabilitatem per fectionis vnius rationis in deo, non oportet ponere infinitos gradus asinorum: similiter in tota vniuersitate creaturarum non oportet ponere infinitas essentias earum propter infinitam imitabilitatem dei. vel si hoc necesse esset ponere ibi, & hic. Quare cum hoc non est necesse ponere hic, nec il lud ibi. Videtur tamen hoc necessarium ponere ibi: si imaginamur creaturas superioris & inferio ris gradus imitari diuinam perfectionem secundum aliam & aliam rationem perfectionis absolutam. Vnde ne illud cogamur ponere, ponendum est quod creaturae secundum diuersos gradus perfectionis perfectionum suarum imitantur diuinam essentiam secundum vnam perfectionem simplicem & indiuisibilem re & ratione absoluta: quae solo respectu differt secundum quod est ad diuersas essentias quae necessitate naturae concomitantur ipsam diuinam essentiam ab aeterno. & hoc vt dicit Auicenna octauo Metaphysicae, non sicut partes essentiae diuinae: quia tunc contingeret ipsum multiplicari, nec sicut separatae ab omni essentia alia & a suis singularibus: & quasi se cundum ordinem positae in horizonte deitatis: sic enim incidunt in ideas Platonicas, nec sicut quae a deo procedunt de necessitate in esse in singularibus, vt posuit Auicen. sed sicut illa quae habent in ipso esse vt in intelligente secundum praedeclaratum modum. Et sic imitabilitates siue ideae in deo non no minant diuersas rationes perfectionum, sed vnum solummo sub diuersis respectibus: qui tot sunt quot essentiae rerum ad quas sunt. Et secundum hoc dicuntur esse diuersae rationes ideales siue imitabilitates: & hoc quemadmodum eadem essentia dicitur diuersae potentiae secundum diuersos respectus vt alibi declarauimus. Quid autem assumitur quod secundum praedicta ideae in deo essent finitae, non video quod sit aliquod inconueniens: potius autem aestimo me videre quod inconueniens est infinitas esse in ipso. De hoc tamen nihil determino, nec ea quae hucusque proposui circa hanc quaestionem, intendo proposuisse determinando: sed solummo inuestigando & proponendo lectori quod mihi videtur magis applicabile animo nihil tamen super hoc iudicando. Vnde primum argumentum vere nescirem soluere. Ad secundum posset di cere volens alteram partem sustinere, secundum iam dicta, quod deus est infinitae perfectionis non quantitatiue, vel qualitatiue, secundum quod praedictum est: sed vnitiue tantum: ita quod non sunt in ipso diuer sae rationes perfectionis: sed solum vnica secundum diuersos respectus. Argumentum autem non procedit nisi ponendo cum diuersis respectibus diuersas rationes persectionis eis subtractas.
On this page