Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 12
SEquuntur specialiter quaesita circa naturam humanam. Vbi quaerebantur quaedam ex parte animae: & quaedam ex parte coniuncti ex corpore & anima. Ex parte animae quaerebantur pertinentia ad intellectum. vnum ex parte intelligentis: duo ex parte intellecti: & vnum pertinens ad voluntatem. Quorum primum erat: Vtrum in tellectus agens intelligat. Secundum: vtrum intellectus possibilis noster intelligat phantasmata. Tertium: vtrum aliquis articulus fidei possit demonstrari. Quartum: vtrum appeti tus rationalis possit distingui in irascibile & concupiscibile. Circa primum arguitur quod intellectus agens intelligat: quia intellectus non dicitur nisi ab intelligendo. aut ergo ab intelligendo actiue aut passiue, non passiue: quia sic intelligit intellectus possibilis. ergo intelligit actiue. Com tra. intelligere pati quiddam est. pati autem non est nisi intellectus possibilis, quare neque intelligere.
DIcen dum est ad hoc: quod de intellectu agente plurimae erant opiniones: sed in summa quo ad duo. Quoniam qui dam dicebant quod erat intelligentia separata alia a possibili. Alii vero communius: quod agens & possibile sunt duae potentiae animae. Ponentes primo modo, dicunt quod cum omnis substantia separata sit a materia: & ideo est intelle ctualis natura: ipsa intellectiuum & intellectum quid est. Sed sciendum quod huiusmodi substantia dupliciter po test considerari. Vno modo in se. Alio modo vt est cooperatiua ad actum intelligendi alterius. Primo modo vt dictum est ipsa intelligit secundum se: inquantum est quaedam intellectualis natura: sed hoc sub ra tione possibilis non agentis: & in recipiendo obiectum: non autem agendo: quod pertinet ad agentem. Nunc autem siue ponamus quod agens inquantum agens sit substantia separata, siue potentia in eadem substantia cum possibili: in hoc nulla est differentia. Propter quod simul dicendum est de vtroque membro: quod agens secundum philosophum est habitus quidam vt lux, large accipiendo habitum: & se habet ad phantasmata sicut lux se ha bet ad colores: & ad possibilem sicut lux se habet ad visum. & consimili necessitate se habet ad actum intel ligendi agens: sicut lux ad actum videndi. De coloribus autem ita est quod licet color sit visibile per se secundum se cundum modum dicendi per se: quia tamen non est ex se in perfecta actualitate: vt agat in visum & in medium: sed solum per actum lucis secundum definitionem coloris in secundo de anima: Color est motiuum visus secundum actum lucidi: ideo ad hoc est lux necessaria in visu ex parte coloris quod ipsa possit se actu facere in medium & in organum: ex parte autem videntis est necessaria quia (ut probatur in perspectiua) color non videtur nisi admixtus luci. Per eundem modum intellectus agens necessarius est ad actum intelligendi: eo vide licet quod phantasmata non sunt nisi potentia intellecta: quia in ipsis natura & quiditas rei est sub ra tione esse materialis, & conditionibus particularibus: nec est aliquid natum mouere intellectum: nisi sub ratione vniversalis. Est ergo actus intellectus agentis existentis in eadem substantia animae cum possibili intellectu & cum potentia phantastica in qua sunt phantasmata: quod cum existit in substantia animae: sicut lux in medio, respicit phantasmata in phantasia: sicut lux illa colores in pariete: & sicut corporaliter illustrat colores: vt agant speciem suam in medio sine materia parietis & sine substantia colorum: & per me dium defertur ad pupillam: & eam informat actu visionis: sic spiritualiter agens illustrat phantasma ta: vt apta sint agere in intellectum possibilem sub ratione qua essentiae simpliciter sunt: non secundum conditiones particulares & materiales. Quod appellatur denudare phantasmata ab istis conditionibus, & abstrahere eas, quae abstractio non sit per aliquam migrationem vel generationem ab eis in intellectu possibili: praeter quod per huiusmodi abstractionem habent rationem vniuersalis actiui & motiui intellectus possi bilis: vt id quod moueat non sit in subiecto nisi in phantasia: licet non mouet nisi sub ratione vniuersalis per motum agentis vt dictum est. In intellectu autem possibili non est nisi sicut mouens in moto ante actum intelligendi: quia per suam actionem generat in intellectu possibili intellectionem qua sibi ipsum assimulat: per quam est in intellectu sicut cognitum in cognoscente, & intellectum in intelligen te. Et quia agens est quasi lumen in possibili: phantasma quasi mixtum cum lumine agentis mouet possibilem sicut species coloris mixta luci mouet visum. Et est hic & ibi differentia: quod lux facit vt praeter visionem faciat color speciem in medio: qua vice coloris informat pupillam actu visionis. agens vero non fa cit vt praeter intellectionem faciat aliquam aliam speciem suam in possibili. Est etiam differentia ex parte visus & intellectus respectu lucis & agentis: quia ipsa lux est quoddam visibile natum per se videri: licet non videtur nisi cum permixta est colori propter suam maiorem simplicitatem. Agens autem cum est potentia quaedam non est per se intelligibile sicut lux visibile: sed solum efficaciam dat intelligibili vt intelligatur: nisi secundum ponentes quod agens sit substantia separata. Illi enim ponunt quod agens cum hoc quod est agens etiam intelligit quaecunque facit in intellectu possibili: & retinet ea ad obliuionem possibi lis. ita tamen quod quanto magis informatur intelligibilibus, tanto magis eleuatur ad cognoscendum agentem, & in ipso ea quae ipse intelligit: vt cum fuerit adeptus perfecte coniungitur agenti intelligendo ipsum: & quaecunque ipse intelligit. Quod falsum est: quia ad hoc ex puris naturalibus intellectus noster attingere non potest vt videat separata: aut etiam seipsum: nisi sicut alia a se, immaterialia. scilicet in effectibus suis sensibilibus. Nec intelligo per abditam notitiam qua se anima semper intelligit: non au tem semper se cogitat, nisi notitiam intelligendi in potentia: qua obiecta vniuersalium ex habitibus innatis semper eius oculis praesentia sunt. Sed iudicare cogitando de illis nihil potest: quia coniun cta secundum statum naturalem vitae praesentis non potest esse intenta aliis quam quae nata sunt intelligi in phantasmate: quemadmodum si aliquis apertis oculis esset in lumine: & pro statu aliquo viribus retractis interius nullo modo posset anima esse intenta visibilibus: quamuis ipsa visibilia agerent se in oculos illius: nihil omnino tamen pro illo statu posset videre, aut oculis aduertere. Quemadmodum er go iste diceretur videre: nihil tamen aduertere: quae statim aduerteret in alio statu existens: sic anima nera dicitur semper intelligere: nihil tamen cogitare: quae statim cogitaret in alio statu existen scilicet vel separata vel in corpore incorruptibili. Et in rei veritate Augustinus quo ad dictum illud Platonicus erat. & sicut anima nostra vt est existens in corpore status huius, non potest naturaliter aliquid intelligere nisi in phantasma te: sic nec etiam est naturae substantiae separatae: vt videat vniue rsale per abstractionem sicut videt noster intellectus. Propter quod siue agens ponatur substantia separata: siue potentia coniuncta: cum non sit nisi ratio coadiuuans ad rationem intelligendi, inquantum huiusmodi omnino non intelligit: nec na tus est intellectus noster intelligere per potentiam agentis sed possibilis tantum: sicut procedit secunda ratio.
On this page