Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 11
Irca secundum arguitur: quod damnati possint reuerti ad bonum: quia in ipsis est liberum arbitrium: quid se habet ad opposita. Contra. danmnati sunt obstinati in malo: sicut bea ti sunt confirmati in bono: sed isti propter confirmationem non possunt in malum: ergo illi propter obstinationem non possunt in bonum.
DIcendum ad hoc: quod quaedruplex disti guitur bonum. scilicet naturae, moris, gratiae, & gloriae. De bono naturae non potest habere lo cum quaestio: quia damnatis non aufertur bonum naturae: vt in ipsis perseueret ma lum poenae. dicente Greti. iiii. Moral. In viuendi essentia etiam moriendo subsistit quem perditio vitae non subtrahit: quia in aeterno dolore positum seruando mors in modum extinguit. & libro xxxii. Qui si potentiam sublimita tis perdidit: subtilitatem tamen naturae rationalis non amisit. Et ita sicut habet bonum naturae, sic habet bonum na turalis actus in sciendo, & intelligendo multa vera scientia naturali: & naturali voluntate in complacem do bono naturae & fugiendo malum naturae: etiam per synteresin & conscientiae vermem detestan do malum culpae. dicente Greti. viii. Moral. Tunc animum reatus obnubilat, & recordationis suae iaculis ipsa se conscientia impugnat. Si vero intelligatur quaestio de bono moris quod consistit in actu delibe ratiuo: intelligendum quod in bono moris siue in actu morali duo sunt: & substantia actus: & forma quan imponit intentio operantis. Quantum igitur ad substantiam actus, bene verum est quod damnati possunt re uerti ad bonum: quia possunt in substantiam actus qui est de genere bonorum: vt consulere iuste vel eleemosynam dare. Quantum vero ad formam actus & intentionem finis, dicunt aliqui quod in actum bonum possunt ex pietate naturali: sicut potest dare eleemosynam existens in mortali peccato: cuius nullus est fi nis nisi satisfacere desyderio pietatis naturalis. Quod videtur sentire Augustinus cum dicit super illud psal. vi. In inferno autem quis confitebitur tibi. Sic confessus est in inferno ille diues: vsqueadeo vt etiam moneri suos vellet vt se a peccatis suis cohiberent. Hoc autem non voluit nisi ex plena deliberatione: secundum quod patet ex dictis eius quae recitat textus euangelii. Contrarium tamen videtur sentire Grego. in ec quid dicit. xviii. libro Morai. cap. i. Omnis voluntas damnati iniusta est. Non autem est iniusta, sicut neque iu sta voluntas aliqua nisi ex fine. ldeo vt mediam viam teneamus in hoc articulo, distinguendum est quod vel le bonum ex deliberatione potest aliquis dupliciter: vel per se propter ipsum bonum ad quid est per se, & eius amorem & odium mali: vel per accidens propter fugam poenae: & hoc vel propriae vel aliorum. Propriae: sic dico quod possunt in actum bonum moris: vt velle numquam actum qui peccatum fuit & est commisisse ne aeternaliter pu nirentur. Quae tamen voluntas in hoc non est bona bonitate moris: quia nec recognoscunt illum actum esse malum: nec displicet eis propter se quia malus: sed solum ratione poenae annexae: quemadmodum & vel lent non esse propter acerbitatem poenae: vt alibi declarauimus. Propter fugam poenae aliorum sic dicere posset aliquis quod nequaquam per se immo simpliciter & absolute omnes damnati homines & daemones vellent omnes secum esse damnatos & puniendos: & ad nullum, neque ad seinuicem, neque ad deum habere possunt actum amoris deliberatum: sed solum ad seipsos statuendo finem suum peruerse in seipsis: sed ad omnes & ad seinuicem summum habent odium: per accidens aut possunt. Et sic ille diues moneri suos voluit: vt se a pecca tis cohiberent: non quia per se hoc voluit propter odium peccati & amorem illorum: sed quia aestimauit se pos se corpori suo restitui & ad vitam: & in corpore mitti ad ipsos: & sic a poenis subtrahi. Vnde istam admo nitionem nullo modo propter bonum simpliciter vel illorum illos admoneri voluit: sed propter bo num, proprium: ita quod nec per alium a se eos moneri voluit. Vnde dicente Abraham, habent Moysen & prophetas: respondit, non pater: sed si aliquis ex mortuis &c. q. d. per me sic fiat: quia magis idoneus sum ad hoc: & mihi magis credent. Glos. tamen Luc. xvi. hoc aliter exponit dicens. Seruatur diuiti ad poenam me moria fratrum quos reliquit: vt de poena inutiliter amatorum amplius torqueatur: & videtur glossa intendere quod voluit eos conuerti: ne si secum in locum tormentorum venirent: ex hoc amplius ex poena visa amatorum torqueretur. Quod videtur sentire Greti. Nissenus. Diues quasi quodam iusto etiam post mortem a vita detinetur carnali. Nam siquis omnino carnalis secundum mentem fiat: nec postquam corpus exuerit remouetur a passionibus eius. Sed vnde hoc quod ex pietate naturali cum deliberatione non possint pro tanto re uerti: vt velint bonum moris propter bonum moris per se: & propter bonum saltem sicut existens in peccato mortali: licet ex minori necessitate ad hoc moueretur existens in mortali peccato non damnatus quam damnatus: Et dicunt aliqui quod hoc facit alius & alius status horum & illorum. Quod non est sufficiens: quia nulla commutatione existente circa voluntatem quod potest quis quantum est ex parte solius vo luntatis in vno statu, & in alio. Propter quid dicunt alii quod voluntas quanto liberior est & perfectior, tanto se perfectius immergit siue impirgit in volitum: vt ideo cum natura intellectualis separata a corpore omnino libera est voluntate intantum impingit se in volitum, & immergit, & tanto amore illi alligatur: vt ab illo auerti non poterit: non aliqua coactione impellente: sed voluntate ipsa immutabiliter illi haerere volente: vt etiam exinde homo in statu innocentiae propter corporis aliquantulam corruptibilitatem aliqualiter grauetur: nec omnino anima vergat immergendo se per omnimodam adhaesionem in volitum, sed vel separata vel existens in corpore incoruptibili totaliter se immergit, vt reuerti non poterit. vt propter ea secundum Anseil, quid hominibus mors, hoc daemonibus casus. Iuxta illud quod dicit Greg. xxxii. libro moral. ca.ii. de diabolo. Idcirco peccans sine venia dannatus est: quia magnus fine comperatione fuerat creatus. Et hoc quia secundum magnitudinem suam ex creatione impegit, & immersit se in volitum per peccatum. Sed hoc non explicat satis modum quo fiat quod quaerimus. ldeo dicendum secundum illud prouerb. xviii. Peccator cum in profundum peccatorum venerit contemnit: quod quando voluntas est in perfecta sua libertate habita completa deliberatione: tanta efficacia currit in volitum peccati ponendo in eo finem: vt veni ens ad obstaculum synteresis: nec ibi sistit: sed contemnendo impingit in illam, & ibi retunditur vt re trahere se nec possit, nec velit, nec pont velle. quemadmodum si ferrum acutum penetrans carnes in interioribus ossis retunditur, extrahi non potest. Homo autem viator quia tanta efficacia impingere non potest: ideo semper reuerti potest in aliquem actum bonum moris. Similiter in bono citra finem nulla voluntas creata sic impingere potest quin ad malum possit reuerti: sed cum impingit in finem vltimum per apertam visionem ibi necessario immobilitatur.
SI vero fiat sermo de bono gratiae vel gloriae, siue quo ad actum, siue quo ad habitum: sic simpliciter est quod non possunt reuerti ad vnquam habendum habitum gratiae aut gloriae: quare neque ad habendum actum bonum procedentem a gratia aut gloria: quia istos habitus a se habere non potest: & deus iusto iudicio decreuit illos se eis num quam esse daturum.
On this page