Text List

Quaestio 13

Quaestio 13

PEr idem patet responsio ad quaestionem quae sine argumentis erat proposita: Dicendo quod phantasma potest dupliciter considerari. Vno modo vt habet rationem phantasmatis & particularis. Alio modo vt per denudationem & abstractionem praedictam habet rationem vniuersalis, quod appellatur vniuersale phantasmatis: licet non sit aliud re ab ipso phantasmate. Sed se habent secundum Augustinus & philosophum, phantasmata ad intellectum: sicut visibilia extra ad visum. sed hoc quo ad aliquid sic: quo ad aliud non. Quia sicut res particularis extra est ipsum visum, sic in phantasmate est ipsum intellectum: licet in potentia absque opere agentis secundum iam dicta. Ita quod intellectum vni uersale in phantasmate habet duplex particulare: adminiculo cuius intelligitur scilicet particulare extra quod facit sensationem obiectiue, & phantasma particulare derelictum ex huiusmodi sensatione. Et differenter se habet vniuersale intellectum in phantasmate ad vtrumque particulare. Ad primum se habet vt ad id quid mediante vniuersali natum est intelligi secundum lineam reflexam: & sic se habet in ratione obiecti re spectu intellectus. & non differt ratio vniuersalis & particularis nisi sicut determinatum & indeterminatum. Ad secundum vero se habet: vt in quo secundum tactum modum natum est ab intellectu per cipi: non autem vt quod per ipsum vniuersale natum est vllo modo esse intellectus obiectum: quia nec natum est esse obiectum sensus: sed solum est ratio in sensu interiori ad imaginandum & phantasiandum intra illud quod est sensatum extra: nisi in somnis: vbi phantasmata apparent vice rerum: & hoc virtuti imaginatiuae deceptae: quae credit ea esse res. & ex hoc in vigilia per memoriam recordantem visionum phantasmatum in somno, intellectus solummodo intelligit phantasmata: non aliter tamen quam particularia & sic non sub ratione phantasmatum. Quia igitur nihil intelligitur a nobis primo sub ratione parti cularis: intellectus noster non intelligit primo particulare phantasma: sicut nec particulare extra. Si autem qua si linea reflexa secundum philosophum per vniuersale intelligit particulare, vt alibi exposuimus: non tamen particulare quod est in phantasmate: sed particulare extra: cuius tam intelligendo vniuersale quam particulare extra: ratio est ipsum particulare phantasma: sicut etiam imaginando particularia: non imaginamur particularia phantasmata: sed per rationes phantasmatum particularia extra: a quarum sensatione re tenta sunt phantasmata.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 13