Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 14
CIrca tertium arguitur: quod aliquis articulus fidei possit demonstrari: quia vnum deum esse articulus fidei est: & tamen demonstratiue probatur. Contra. demonstra tio innititur lumini naturalis rationis: non autem notitia articuli fidei. ergo &c.
DIcunt aliqui Richar. sensisse quod fidei articuli probari possunt: quia dicit primo de Trini. cap. iiii. Erit itaque intentionis nostrae in hoc opere ad ea quae credimus inquantum dominus dederit non modo probabiles: verunetiam necessarias rationes adducere: & fidei nostrae documenta veritatis enodatione & explanatione condire. Credo nanque fine dubio ad quorumlibet explanationem quae necesse est, non modo probabilia, verumetiam necessaria ar gumenta non deesse: quamuis illa interim contingat nostram industriam latere. & infra. Videtur autem im possibile esse necessaria esse & necessaria ratione carere: sed non est cuiuslibet dicere huiusmodi rationes & de profundo & latebroso naturae sinu elicere &c. Sed intelligendum quod secundum philosophum in octauo Topi. duplex est disputatio: quaedam ad rem de qua aliquid quaeritur absolute: quaedam vero ad positionem quan do quaeritur aliquid aliquo supposito: & secundum eius suppositionem arguitur ad quaesitum: & secundum hoc etiam diuersimode docet respondentem simpliciter ad quaesita & positionem sustinere & respondere. Si primo modo quaestio proponatur de articulis fidei: nullunm scilicet credendorum supponendo: sed veritatem omni no incognitam disputando quaerendo: sic non solum impossibile est probare aliquem articulorum fidei demon stratiue: sed nec absolute: sed dono gratiae credere: quia sunt de illis quae in tantum facultatem naturalis ratio nis excedunt quod contraria eorum per illa quae videt in naturalibus probabiliora sunt ei quam ipsa: vt patet inducendo in singulis. Propter quod ad intelligendum aliquid eorum quae sunt fidei gradus nobis debet esse auctoritas: cui primo credamus in eis quae sunt fidei: & ex quibusdam creditis & suppositis tanquam ve ris & necessariis & aliis naturali ratione cognitis coassumptis, demum per haec ad alia credita intelligenda potest homo ascendere: ita etiam quod illa credita quae sunt principia intelligendi alia, quibusdam adiunctis possint esse conclusiones cognitae & intellectae ex aliis creditis, quibusdam aliis eis adiunctis. vt sic nuilum maneat credibile quin possit esse intelligibile. Propter quid dicitur Esa. vi. Nisi credideritis non intelligetis. Quod exponens dicit Richar. in principio de Trini. In his verbis diligenter attendem dum videtur quod horum intelligentia hac nobis auctoritate non generaliter sed conditionaliter nobis neganda proponitur cum dicitur. Nisi credideritis non intelligetis. Non ergo debent exercitatos sensus ha bentes de talium intelligentia comparanda desperare: dum tamen se sentiant firmos in fide: & per omnia pro batae constantiae in fidei assertione. Vnde quid supra dictum est secundum Richar, quod in eis quae sunt fidei non desunt necessariae rationes: intelligendum est quod aliqua sunt fidei quae aeterna sunt & absolute necessaria: & impossibilia aliter se habere vel habuisse: vt sunt omnia credenda circa trinitatem: & quae pertinent ad interiora deitatis. & de talibus dicit Richar. quod impossibile est ea necessaria ratione carere. quod bene verum est: sed soli deo cognita: & nullli pura naturali ratione inuestiganda absque fidei suppositione. Alia vero sunt fidei quae aeterna sunt & necessaria: non simpliciter & absolute: sed solummo supposita diuinae voluntatis determinatione: vt sunt omnia quae pertinent ad sacramenta, & humanam redemptionem per Christum: quam omnia aliter possibile fuit se habere si deo placuisset. Et ad ista non sunt necessaria argumen ta etiam credibilibus suppositis: sed sunt probabilia ex congruentiis & decentiis ex parte modi redenpotionis, & nostrae iustificationis accepta. Ad cuius intellectum vlteriorem sciendum quod differunt circa idem credere, intelligere, & videre. Videre enim est oculo ad oculum mente conspicere spiritualiter: sicut com spicimus solem corporaliter. & sic beati vident omnia in diuina essentia. Non sic videri potest aliquid per intellectum extra visionem gloriosam in diuina essentia quacumque alia cognitione siue naturali, siue supernaturali. Intelligere autem est verum aliquid cognoscere perspicue per medium certius ex sensus cognitione in primis certificatum, quemadmodum conclusiones intelligimus intellecto medio proprio notiori complexo & applicato. Medium autem proprium complexum cognoscimus, & intelligimus per aliud medium notius: & sic deinceps: quousque deueniamus ad primum: quod inter praedicatum & subiectum nullum habet medium, quod intelligimus intelligendo terminorum definitiones per differentias illorum: quo usque deueniatur ad prima incomplexa: quorum cognitio non habetur nisi adminiculo sensus. Credere autem est veritati alicuius complexi propter auctoritatem propositis signis & prodigiis caeterisque huiusmodi confirmatam voluntarie per intellectum adhaerere. Vnde de articulis fidei dicit Richar. primo de Trini. cap. ii. Nihil certius: nihil constantius tenemus quam quid fide apprehendimus. Sunt namque pluribus & caelitus reuelata: & tam multis, & tam magnis, tam miris signis & prodigiis diuinitus confirma ta: vt genus videatur esse dementiae in iis, vel aliquantulum dubitare. Innumera itaque miracula, & alia quae non nisi diuinitus possunt fieri in huiusmodi nobis fidem faciunt: & dubitare non sinunt. Vtimur itaque in eorum attestatione siue etiam confirmatione signis pro argumentis, prodigiis pro experimentis. Verum est ad persuadendum voluntati vt velit credere: non autem ad declarandum ratione veritatem eorum quae credenda sunt: vt propter eorum declarationem & perspicuam veritatem credat, fide scilicet praeueniendo. Aliter enim meritum fidei euacuaretur: quia secundum Gretg. Fides non habet meritum: cui humana ratio praebet experimentum. vt sic secundum Augustinus non ex ratione credam. scilicet quantum est ex parte intellectus: sed tamen nec sine ratione credam scilicet quantum est ex parte voluntatis. Et sic credere repu gnat omni apto intellectui veritatis: quia semper debet secum habere annexam obscuritatem: ne omnino clarescat veritas perspicua. Et sic repugnat & aprtae visioni & intellectui: sed aliter & aliter. visioni enim repugnat sic vt simul omnino esse non possint fides & visio, videre & credere: quia implicarent contradictoria non est enim fides sine obscuritate. Propter quod ratio nunquam de crediti veritate inquantum creditum es scilicet in vniuersali, possit perfecte esse assecurata: vt non possit haesitare de contrario in particulari. visio autem non patitur secum visi obscuritatem: sed plene de seipsa veritas visa assecurat rationem: vt de se du bitare non possit. Quamuis enim in visione eius plures sunt gradus in lympidius & minus Iympide vi dendo: in omnibus tamen est visio sine omni obscuritate impediente perfectam assecurationem praedictam. Cre dere autem repugnat intellectui praecedenti ex parte finis: quia vt dictum est secundum Grego. euacuaret meritum. Sed ex parte formae & naturae veritatis credibilium nullo modo repugnat intellectui quia sic non tam repugnat intellectui praecedenti fidem sed subsequenti: sed proprie excedit praecedentem intellectum: quia ante fidem non potest haberi ratio nisi per media pure naturalia & suppositiones pure naturaliter cognitas: quae nullo modo attingere possunt veritatem credibilium quia supra naturalem cognitionem est. Intellectum vero subsequentem iuuat & promouet. suppositis enim eis quae fidei sunt: & concurrentibus quae naturali ratione vere cognita sunt: quia veritas naturalium ve ritati supernaturalium nunquam repugnat: sed potius via est & adminiculum non ad fidem faciendum de il la vt dictum est: sed fide supposita ad ipsam perspicuam intellectui faciendam: & tanto magis perspi cuam: quanto media ex naturali ratione adiuncta efficaciora sunt, & veritati fidei magis consona & propinqua. Vnde sicut in cognitionem naturalium & mathematicorum non statim habitis primis sup positionibus ascenditur ad intellectum vltimarum conclusionum: licet virtute sint in ipsis suppositioni bus: sed gradatim per media proximiora suppositionibus quae principia sunt ad conclusiones prio res, & deinde ad vlteriores vtendo conclusionibus pro principiis respectu vltimorum: sic in cognitio ne credibilium non statim creditis articulis fidei praesumendum est posse ascendere ad illorum intellectum nec media incongrua: aut quia nimis alta sunt: aut quia absurda adiungere vel obscura: hoc enim faceret aut resilire a fide: aut in ea dubitare aut errare videntem se non posse ad intellectum attin gere: & maxime si videret quemquam doctorum media absurda adiungere: quorum contraria naturali rationi sunt veriora: sed opertet gradati ascendere vt dictum est media congrua rationi naturali cognita adiungendo. Propter quod dicit Richar. i. de Tri. cap. iii. Ad eorum itaque notitiam de quibus recte dicitur nobis: Nisi credideritis non intelligetis: oportet quidem per fidem intrare: nec tamen in ipso statim introitu subsistere: sed ad interiora semper & profundiora intelligentiae properare: & cum studio & summa diligentia insistere: vt ad eorum intelligentiam quae per fidem tenemus quotidianis incrementis proficere valeamus: & semper procedere. Quia intelligendo per media nunquam ad perfectum intellectum pos sibilem est peruenire: quia non perficitur nisi in tertio genere cognitionis quae appellatur visio: quia se veritas manifestat contentiua omnium veritatum. Propter quod continuo subdit Richar. In horum plena notitia & perfecta intelligentia vita obtinetur aeterna: citra quantuncumque proficiat intelligentia in notitia credibilium: semper tamen est fidei permixta: quae habet obscura aenigmata: quousque euacuentur in visione aperta. Immo etiam ipsa naturalis intelligentia circa ea quae naturaliter sunt intelligibilia, obs cura est circa cognita sua respectu claritatis cognitionis quam de ipsis eisdem habebit in visione aperta: vt quo ad haec omnia etiam naturaliter cognita in vita ista sunt quaedam credita in eo quod promit titur nobis eorum visio aperta: vt sic nunquam intellectus citra aprtam visionem fidem euacuet: sed simul stant: & intellectus fidem certificat & clarificat. Nec etiam proprie pro tantillo quo clarificat euacuat: quia non est proprie fides eorum quae non intelliguntur inquantum non intelliguntur: vt fidei obscuritas intelligatur respectu claritatis intellectionis: sed eorum quae non videntur inquantum non videntur: vt eius obscuritas intelligatur respectu claritatis visionis. Vnde quantuncumque credita clare intelliguntur ci tra visionem, nihil melius est fidei quam prius in sciente: sed solum certior est in fide: quam certitudinem mere tur fides: dicente August. lxxxiii. qod q. lixviii. Non antequam credant diuina datur nosse cupientibus. Merces enim cognitionis meritis redditur: credendo autem meritum comparatur. Et ista certitudo iam habita cum fide est principium amplius merendi: quam fine illa. Se habent autem illa tria, credere, intelligere, & videre, quemadmodum si de aliqua eclipsi iam instante dicat aliquis non videnti illam: quia iamlu na eclipsatur. si praesumat de veritate dicentis, statim credit quod non videt prae oculis nec intelligit: quia per concursus motuum caelestium non scit quod in tali instanti de necessitate debeat luna ecli psari. Ille vero qui hoc nouit isto modo lunam intelligit iam eclipsari: sciendo eclipsim aliquam esse in singulari vago: & ita in vniuersali: non autem in singulari signato nisi oculis suis videat illam par ticularia eius comprehendendo: vt dictum est supra secundum Auicen. Ille vero qui illam videt, certissimum intellectum habet de hac eclipsi vt particularis est signata: de qua astrologus non habet nisi fidem siue opinionem: quamquam de ea in vniuersali & in particulari vago habeat demonstrationem: ita quod est certa demonstratio de vniuersali & particulari vago: & fides siue opinio de particulari signato simul stant absque visione corporali in particulari signato. Sed cum est talis visio, de eodem euacuatur fides praecedens siue opinio: nec simul esse potest: ita quod quantuncumque fortificetur de modo, nunquam fides eua cuatur quousque adueniat visio. Et sic per omnem eundem modum est in proposito: fides enim nostra de particularibus est vel quasi particularibus indeterminatis nobis in vita ista: vt quod aliquis vnus homo est Christus: aliqua vna foemina est Maria mater eius: aliqua natura singularis est deitas: sed ni hil determinatum vel in re vel nobis fide percipimus: sed hoc in visione expectamus. & de illo signato quod tunc videbimus, proprie fides est. Quod quia nunc fide non cognouimus nisi indeterminate, in hoc consistit fidei aenigma: quae euacuatur si nobis huiusmodi particulare determinetur. dicente Augustinus viii. de Trini. cap. v. Cauendum est ne credens animus id quod non videt, fingat sibi aliquid quod non est: & speret: & diligat quid falsum est. quod si sic: non erit charitas de puro corde & conscientia bona & fide non sicta. Necesse est autem cum aliqua corporalia lecta vel audita quae non vidimus credimus: fingat sibi aliquid animus in lineamen tis formisque corporum quid aut verum non sit: aut etiam si verum est, quid rarissime potest accidere. Non hoc tamen vt fide teneamus quicquam prodest: sed ad aliud aliquid vtile: quid per hoc insinuatur. Nam ipsius facies dominicae carnis innumerabilium cogitationum diuersitate variatur & fingitur. Quae tamen vna erat quaecunque erat. Neque in fide nia quam de domino lesu Christo habemus, illud salubre est quod sibi animus fingit longe fortasse aliter quam res habet: sed illud quod secundum speciem de homine ill. scilicet cogitamus: & tamen firmissime credimus: quia secundum speciem generalemque notitiam quae certa nobis est, cogitamus. Quamobrem quoniam trinitatis aeternitatem, aequalitatem, & vnitatem quantum datur intelligere cupimus, vigilandum no bis est ne ficta sit fides nostra. & infra. Cum ergo dicimus & credimus esse trinitatem, nouimus quid sit trinitas: quia nouimus quid sit tria: sed non hoc diligimus: sed quod trinitas deus. Sed deum nullum alium vidimus aut nouimus: quia vnus est solus deus quem non vidimus & credendo diligimus. Sed ex qua rerum notarum similitudine vel comperatione credamus quod etiam nondum notum diligimus &c. quod prolixe prosequitur: & de hoc alibi sufficienter locuti sumus. Quare igitur fides prima & intellectus bene stant simul: & quaecunque naturaliter cognoscimus congruunt & supernaturalibus & creditis, si esset qui ea applicare sciret: vt oportet. Vera autem certissime cognita coniuncta aliis licet non ita clare cognitis, de aliis vlterio ribus minus clare cognitis secundum se clariorem facere possunt cognitionem: vt si maior nota sit syllogismo demonstratiuo & minor topico: certius scitur conclusio quam si maior esset solummodo co gnita syllogismo topico: quia tunc posset negari maior: & per hoc similiter conclusio: non autem quando maior nota est syllogismo demonstratiuo. Ex eis ergo quae post fidem acceptam, habentur ex naturalibus cognita per acquisitionem siue ante fidem siue post cum aliis quae sunt fidei accepta, aut eis suppo sitis, possunt certiori cognitione intelligi ea quae sunt posteriora credibilia quam sine illis sint cognita so la fide: & sic semper procedendo & cognitione vera intellectiua ea quae sunt fidei certius & certius intelligendo. Sed non omnium est ordine congruo applicationem talium mediorum facere. dicente Richar. i. de Trini. ca. iiii. Videtur omnino impossibile necessaria esse: & necessaria ratione carere. Sed est certius &c. vt habitum est iam. Sic ergo patet quomodo articuli fidei probari possunt veridica ratione generante verum intellectum & scientiam de ipsis: quod appellamus demonstrationem. hoc tamen non nisi fi de supposita.
AD primum: quod deum esse est fidei articulus: & potest probari etiam absque fide: Dicendum quod deum esse absolute non est fidei articulus: nec est credibile fidei simpliciter: licet alicui sit credibile: quia intellectus eius non excedit naturalem rationem: potest enim ad hoc esse ratio naturalis quam nouerunt philosophi absque fide: secundum quod de probatione huius alibi determinauimus: sed solum est fidei articulus cum determinationem scilicet quod est reparator humani generis & glorificator & huiusmodi: quae natura li ratione nisi fide supposita probari non possunt.
AD secundum quod articuli fidei non innituntur nisi lumini supernaturali: & demonstratio non innititur nisi lumini rationis naturalis: Dicendum quod articuli fidei considerantur vno modo vt credibilia solum: & sic non innituntur nisi lumini supernaturali. & quo ad hoc non possunt demonstrari: quia illa est praeuia fidem faciens: vt non credita credantur aut intelligantur. Alio modo possunt considerari vt intelligibilia postquam sunt cre dita. & sic non tam innituntur lumini supenaturali quam naturali. & sic vt dictum est demonstrari possunt.
On this page