Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 16
Equuntur quaesita de humana natura ex parte coniuncti ex corpore & anima. Vbi quaerebantur quaedam generaliter pertinentia ad omnes homines: & quaedam alia spe cialiter pertinentia ad praelatos. Et circa primum horum Primo quaerebantur quaedam pertinentia ad statum gratiae: deinde alia pertinentia ad statum culpae.
CIRca primum quaere batur vnum pertinens principaliter ad meritum gloriae, & alia tria pertinentia ad dimi nutionem poenae debitae. Quorum primum est: vtrum religiosus proponens facere maius bo num deberet illud dimittere faciendo minus bonum propter praeceptum sui superioris. Secundum erat: quid magis est prosicuum: aut prosequi negotium crucis secundum consilium ecclesiae, aut ingredi & stare proficiendo in religio ne. Tertium erat de opere voluntarie assumpto: vtrum opera facta in charitate minore, tantum diminuunt de poe na debita peccatis quantum eadem vel aequalia facta in charitate maiore. Quartum erat de opere satisfactorio poenitentialiter iniuncto: vtrum poena satisfactoria iniuncta a sacerdote discreto, vel a iure taxata sur ficit pro tota poena peccatis debita in purgatorio de quibus confessus est: & pro quibus iniuncta est.
CIRCAprimum arguitur: quod religiosus debeat facere magis bonum contra praeceptum superioris. quia Bernardus dicit de praecepto & dispen. Quod pro charitate institutum est: contra charitatem militasre non debet. pro charitate instituta est obedientia. Charitas autem dictat maius bonum praeferen dum esse minori. ergo obedientia non debet esse contra hoc quod magis bonum. Esset autem contra, si debitum esset illud dimittere propter minus praeceptum a superiore. ergo &c. Item nihil minus obligat iuramentum quam votum: sed non est licitum iuramentum de dimittendo magis bonum pro pter minus: quare nec votum aut obedientia.
CONtra, non minus obligat votum quam matrimonium consummatum. sed propter matrimonium consummatum oportet mulierem maius bonum dimittere propter minus de praecepto viri. ergo &c.
DIcendum est quod praeceptum superioris si certum esset quod esset contra deum: omnino contemnendum esset. Licet enim quis voueat aut iuret generaliter obedire de omnibus: non tamen intelligitur nisi de licitis iustis & honestis, vt. xi. quo. iii. Non sem per. vbi dicitur. Non semper malum est non obedire praecepto. Cum enim iubet quae deo contraria sunt, non est ei obediendum. Sed in dubio an sit contra deum praecepto praelati standum est. Quodet si sit contra deum: propter bonum obedientiae non peccat subditus: vbi tamen peccat praelatus. xxiii. qudi. Quid culpatur. in fine. Multo ergo magis si bonum sit quod praecipit oportet obedire: & proprium propositum de agendo magis bonum dimittere: & supponere quod causa rationabilis sit quare sic praecipit. & sic propter bonum obedientiae recompensatur ei in minore bono quod amittit in maiore. Proter quid dicit Augustinus. Melior est vna obedientia quam omnes virtutes. hoc est quaecunque opera virtutum facta contra obedientiam: quae ex hoc vitia fiunt etsi alias de genere virtutum essent. Et sicut est de vno, sic est de omni eo ad quod homo per votum obligatus est: quod ei non debet praeponi aliud voluntarium: etiam licet in se magis bonum videatur. Vt siquis vouit aliquid se facturum quod bonum est & licitum & expediens: postmodum tamen licet bona conscientia rationabiliter deliberata dicatur ei quod melius esset aliquid aliud facere, & illud quod vouit omittere: melius tamen est & fructuosius votum explere: quia sine periculo peccati mortalis non posset illud omittere. Et ideo hoc omittendo quodcunque aliud ad frugem vitae aeternae nihil posset ei valere.
AD primum in oppositum di l cendum: quod facere minus bonum ex praecepto nunquam militat contra charitatem subdito, etsi forte praelato. Licet enim charitas dictet quod absolute maius bonum praeferendum est minori ab illo in cuius potestate est vtrunque: tamen etiam dictat quod subditus propter obedientiam minus bonum praeceptum a superiori debet praeferre maiori bono a se proposito.
AD secundum dicendum quod bene verum est quod non esset licitum votum sicut nec iuramentum de dimittendo maius bonum propter minus. est tamen licitum immo necessarium propter iuramentum vel votum factum superiori ad praeceptum eius dimittere maius bonum propter minus. Debet enim praesumere quod ei melius est quod praecipit praelatus: licet non videatur sibi: & ideo quid praecipitur facere tamquam magis bonum.
On this page