Quaestio 17
Quaestio 17
CIrca Secundum nihil arguebatur: sed proponebatur sine argumentis. Et est dia acendum quod vita religionis eo quod contemplatiua est, per se ordinatur ad augmentum gloriae. & hoc non nisi ex merito propriae deuotionis et charitate inbonis operibus quae exercentur in religione. Negotium autem crucis tanquam poenale actiuum per se ordinatur ad poenae debitae diminutionem, aut remissionem. & hoc non tam ex deuotione propriae charitatis in huiusmodi negotium exequendo: quam ex deuotione & merito Christi in sua passione: inquantum opus siue negotium istud indulgentiale est. Vnde quia tenet ecclesia quod summus pontifex habet potestatem pro tali negotio iam assumpto cum proposito exequendi ipsum secundum consilium ecclesiae indulgere totampoenam debitam omnibus peccatis quotcunque & qualiacumque commisit: dum tamen vere poenitens fuerit & confessus: de quo nullus potest habere securitatem quantuncumque ad plurimos annos laboraueritur in religione: idcirco absolute & simpliciter tenendum quod prosequi negotium crucis secundum consilium ecclesiae multo magis est proficuum ad remissionem poenae obtinendam & securitatem habendam de statim euolando: quam vita cuiuscunque religionis. licet illa magis possit esse proficua ad augmentum gloriae.
On this page