Text List

Quaestio 20

Quaestio 20

SEquuntur quaesita de humana natura ex parte coniuncti ex corpore & anima quo ad pertinentia ad statum culpae. Duo pertinentia ad statum culpae praeteritae alia vero plurima pertinentia ad statum culpae instantis. Primum, vtrum mulier quae genuit prolem in fornicatione, postquam factum adultum videat eum bene conuersari, possit simul velle habere illum filium: & detestari actum fornicarium quo eum genuit. Secundum vero erat, vtrum accipiens tonsuram clericalem ab alieno episcopo in excommunicatione, debeat post absolutionem iterum tonsurari. ClR ca primum istorum arguitur quod sic. quia voluntas libera potens est ad diuersa & contraria. Contra sequitur: habet hunc in filium: ergo fornicata est: & nemo potest velle antecedens nisi velit consequens

DIcendum quod in proposito aliud est iudicium de posse velle, & de debere velle. De posse velle sciendum: quod circa progenitum in fornicatione est duo considerare circa actum generandi scilicet substantiam actus: & circunstantiam, quia ex fornicatione: & similiter duo circa genitum. scilicet naturam, & bonam conuersationem. Et tria istorum potest velle, simul detestando circunstantiam fornicationis circa actum: quia velle & detestari non sunt circa idem, sed illam circunstantiam nullo modo debet velle: nec actum cum illa circunstantia adiuncta. immo potius deberet velle talem prolem, etsi esset sanctior loanne baptista, non habuisse. quia pro nullo bono creaturae debet aliquis consentire in offensam dei, siue de praeterito, siue de praesenti, siue de futuro. Similiter licet fine peccato potest velle mulier aliqua prolem bonam se habere ex matrimonio, tamen plus deberet velle eam non genuisse quantumcunque bonam, & in virginitate permansisse, quia modicum de augmento in propria gloria plus debet appretiari quam gloria alterius summa cum detrimento gloriae propriae. Hinc Amb. libro. iii. de sancta viduitate commendans lulianam viduam tres habentem filias, dicit sic. Honoremus hanc viduam, quia seriptum est: viduas honora quae vere viduae sunt, licet verborum nostrorum honorem non ambiat: quae mandatum apostoli adaequauit habens in bonis operibus testimonium quod bene filias educauerit, melius instituerit. Describens autem quomodo filias suas instituerit, subdit dicens. Videte filiae longaeuam matrem: plenam & adhuc immaturam virtutum stipendiis. Videtis amissum omne praesidium & ornamentum: non auxilium viri habeo: nec virginitatis gratiam, & de me leuis cura. Vos moereo: vos considero: remanserunt mihi onera coniugii haeredum adiumenta. Quanto mallem in hos numquam venissemus. Potestis tamen excusare patrem, alleuiare matrem, si quod in nobis amissum est in vobis recompensetur. Hoc solo nos coniugii non poenitebit si vobis labor noster profecerit. Proximum putabo matrem esse virginum, acsi virginitatem tene rem. Ecce quia dicit mallem in haeredes nunquam venisse quamuis bonos. Et cum consequenter profiterentur ipsa viduitatem, & illae virginitatem, subdit dicens. At vtinam non licuisset & mihi dicere quae Christo profitemur: & tamen profiteamur ego viduitatem, vos virginitatem. Ecce quia voluit virgo per mansisse, vt nec profiteretur viduitatem, nec filias haberet profitentes virginitatem. Aliis ergo eisdem retentis, nec propter bonum prolis matrimonium virginitati praeferendum est, sed econverso magis. Bonum enim prolis non tam prodest matri quantumcunque bona sit quod eam genuit carne quam quod eam genuit fide. dicente August. de virgine Maria in libro de sancta virginitate. Scriptum est in euangelio, quicunque fecerit voluntatem patris mei ipse mihi frater & mater & foror est. quid aliud nos docens nisi carnali cognationi genus nostrum spirituale praeponere, nec inde beatos nos esse si iustis & sanctis carnis propinquitate iungimur: sed si eorum doctrinis & moribus obediendo atque imitando cohaerescunt: Beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi, quam concipiendo carnem Christi. & infra. Materna propinquitas nihil Mariae profuisset nisi felicius Christum fide quam carne gestasset. Vnde si alia virgo felicius Christum gestasset quam Maria, magis illi quam Mariae profuisset. Cum ergo Helizabet per corruptionem Ioannem baptistam genuit: malle tamen debuit quod ipsa virgo permansisset, aliis eisdem retentis, videlicet quod alia eum in corruptione genuisset carne, & ipsa tantum quantum illa genuisset fide: & caeteris huiusmodi.

AD primum obiectum, quod simul potest vnum velle & alterum detestari, quia voluntas est libera: Dicendum quod haec non est ratio, sed quia obiecta non sunt com traria, vt dictum est.

AD secundum: quod habere hunc filium est antecedens ad fornicatam fuisse: dicendum quod verum est: sed per accidens. Potuisset enim eum habuisse eundem sine fornicatione. Et cum dicitur quod non potest velle aliquis antecedens sine consequente: dicendum quod verum est quando est per se consequens: non autem quando est solum per accidens.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 20