Quaestio 21
Quaestio 21
Irca secundum nuilum proponebatur argumentum. Ad quod dicendum: quod secundum iam supradicta ea quae sunt ordinis pure, executionem effectus sui semper habent. Vnde episcopus haereticus, schismaticus, vel excommunicatus quos ordinat ordinati sunt: sicut quod consecrat consecratum est. Et ideo consimiliter quem tonsurat quantumcunque in excommunicatione tonsuratur, clericus est & tonsuratus, nec absolutus debet iterum tonsurari. Si vero hoc sit pure iurisdictionis, quia sup hoc nulla facta est prohibitio quod tonsuratus in excommunicatione nihil recipit: ideo adhuc quod factum est circa ipsum ratum est.
On this page