Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 22
SEquuntur pertinentia circa hominem ad statum culpae praesentis. Quorum vnum erat ex facto praeterito. Quaedam vero alia ex facto praesente. Primum illorum erat, vtrum res praescripta in bona fide, cum notum fuerit de mala fide, statim tenens eam teneatur restituere illam ei ad quem alias de iure debet pertinere. Et arguitur quod non quia res iuste teneri potest eius auctoritate qui eam potest dare. sed Codice de praescriptione quadragennali bene a Xenone dicitur quod princeps omnium rerum dominium habet quo ad proprietatem, & talis bene potest remdare: & auctoritate eius bene potest retineri. Sed tenens rem mala fide praescriptam non vi aut clam, & caeteris huiusmodi, retinet eam auctoritate principis: qui in lege de praescriptione supe hoc auctoritatem suam adhibuit. ergo &c. Contra. illud debet restitui quid absque peccato mortali non potest retineri. sed talis res absque peccato mortali non potest retineri. extra de praescriptione cap. vlt. vbi dicit quod "qui praescribit nullo tempo re debet scire rem alienam". ergo quam cito scit alienam iam non valet ei praescriptio. ergo &c.
DIcendum ad hoc quod omnis praescriptio ad ius positiuum pertinet, quod debet valere, aut ad iuris naturalis declarationem, aut ad eius efficaciorem obseruationem, aut ad transgressionis eius punitionem. De primis duo bus modis nihil ad propositum. Sed de tertio sciendum: quod ad transgressionis punitionem ius posi tiuum dupliciter poenalia statuta constituit. Vno modo poenas certas delictis imponendo, vt quod volun tarius homicida captus occidatur. de quo adhuc nihil ad praesens. Alio modo in detestationem vnius criminis punitioni alterius sese non intromittendo. de quo ponit Augus. exemplum. i. de libero arbitrio dicens. Discutiendum videtur, vtrum hostis irruens vel infidiator sicarius siue pro vita, siue pro libertate, siue pro pudicitia, siue vlla interficiatur libidine. Et si dicatur quod non, contra hoc statim con cludit. Non ergo lex iusta est quae dat potestatem vel viatori vt latronem ne ab eo ipse occidatur occidat, vel cuipiam viro, vel foeminae, vt violentum stupratorem irruentem ante illatum stuprum si possit interimat. Et infra. Quapropter (inquit Augustinus legem non reprehendo quae tales permittit interfici. & infra. Videtur mihi legem istam quae populo regendo scribitur recte ista permittere, & per diuinam prouidentiam vindicari. Ea enim vindicanda sibi haec assumit quae satis sunt conciliandae paci ho minibus imperitis: & quanta possunt per hominem regi. Illud ergo quod isto modo statuitur in dete stationem criminis non puniendum, sed permittendum, statui non debet nisi propter bonum & pacem reipublicae: & quatenus vergit in pacem & bonum reipublicae. Vnde si essent casus aliqui in quibus legem huiusmodi statuti obseruare nullo modo vergeret in pacem & bonum reipubli. casus huiusmodi ex cipi deberent. quia iniquum esset ipsos sub generali statuto comphendi: ita quod etsi in prima legis conm stitutione legislator eos non exciperet: postmodum tamen legis directiuus siue correctiuus eos deberet excipere. vt si in primo statu de praescriptione non essent excepti casus illi quibus aliqui vi vel clam praescriberent: postquam conpartum esset quod vergerent in detrimentum & disturbationem reipublicae, excipi deberent nec vnquam debuit legislator sapiens eos velle aut intendere includi. Vnde quia lex de praescriptione in ste instituta est ex intentione instituentis, ne lites fierent immortales, & in poenam differentium per totum tempus praescriptionis sua repetere, sic debet lex intelligi de praescriptione vt in his legislatoris inten tio obseruetur: & cum hoc quantum possibile est indemnis innocentia conseruetur. Et est duplex sta tuti de praescriptione expositio sm duplicem opinionem circa ipsum, tacta extra de praescrip. Vigilanti vt infra videbitur. Vna quod res praescripta continue nec vi, nec clam, nec contra aliquam conditionem casus cuiuscunque quibus iura determinant legem & modum praescribendi, iure praescriptio nis facta est praescribentis finito tempore praescribendi a iure praefinito: in& iam desinit esse illius contra quem praescribitur, ita quod conquerens de caetero non est audiendus. Et sm leges ciuiles, vt dicit Glos. extra de praescrip. cap. vlti. etiam praescribens licet currente tempore praescriptionis fuit malae fidei possessor & iniuste atque in peccato mortali scienter detinuit alienum: tamen elapso tempore praescriptionis iam factus est bonae fidei possessor, & iuste, & fine omni peccato incipit detinere, non alienum, sed quod suum ei: & hoc legis latoris, & legis auctoritate qua nemo peccat. Sed an ita possit esse perscrutandum est. Est planum omnibus quod facere illud quod est alicuius, non esse suum, sed alienum, & esse alterius, nullus potest nisi vna de causa ex his duabus. Aut quia ille qui hoc facit maius habet dominium in re illa, ita quod inferior nuilum ius habet in ea re nisi de voluntate illius: & quamdiu ipse voluerit. Sic deus fecit quod illud quod erat aegyptiorum esset Hebraeorum quando praecepit eis vt spoliarent aegyptios. Exod. xii. Sic etiam dominus potest facere quod bona quae sunt ser ui, sint non sua, sed alterius. Aut quia est aliquid ius legis naturae & diuinae aut humanae, propter quid quid suum est debet esse non suum, sed alienum: & hoc non nisi propter delictum illius cuius est: quod vergit in detrimentum & disturbationem reipublicae, & quo laeditur innocentia, & de fouetur malitia. Hoc modo auctoritate legis naturae iudex minister legis facit quod illud quod est illius qui non vult reddere mutuum, fiat non suum, sed illius cui mutuo tenetur. Hoc etiam modo per edicta ecclesiastica in certis criminibus commis sis contra ecclesiam, feudum quod est alicuius quod tenet de ecclesia, fiat non suum, sed ecclesiae a qua tenet illud. Vnde in casu in quo laeditur innocentia, & de fouetur malitia, absque omni bono quod inde possit pro uenire reipublicae, nec est, nec debet esse intentionis legis, aut legislatoris, aut ministri legis, quod id quid est alicuius fiat non suum, sed alienum, nec debet legislator hoc statuere fieri, aut dare occasionem quod fiat, immo potius non permittere & statuere ne possit fieri. In proposito autem casu praescriptionis quid est suum non sit non suum, sed alienum, nisi ex vltima cause. scilicet ex legis statuto, vt ponit praedicta opinio Sed quod non sic debet intelligi lex de praescriptione, sicut exponit eam dicta opinio, hic ex iam dictis videtur de clarari sic. Vt enim patet ex iam dictis, statutum poenale faciens de suo non suum, hoc debet facere pro pter culpam veram, vel praesumptam tali praesumptione, contra quam non admittitur exceptio eius cuius res primo est, vergentem in detrimentum reipublicae vere vel praesumptiue: ita quod idcirco ex hoc non lae datur innocentia, neque foueatur malitia, neque detur occasio huiusmodi absque euidentissima vtilitate reip. quae alias obtineri non posset. Vnde statutum de praescriptione sic debet intelligi: vt per ipsum procuretur reipublicae vtilitas: & non laedatur innocentia, nec foueatur malitia prout est possibile fieri. Ita quod ille non sit rectus intellectus statuti per quem ex statuto in aliquo casu si possit contingere laederetur innocentia, & de foueretur malitia absque euidentissima vtilitate reipublicae: quae alias obtineri non pos set. Nunc autem ita est in casu nostro proposito. Posset enim contingere quod aliquis intendens pere grinari in remotis partibus, fundum aliquem locet vicino suo vsque ad annum sub tali conditione quod extunc restituat eum haeredibus quos relinquit, & statim recedere. Ille autem non seruat pactum: & anno elapso non restituit fundum: sed mala fide poslidet tanquam suum, haeredibus forte par uulis, aut negligentibus, restitutionem fundi non petentibus nec reclamantibus: & sic praescribit: tempore vero praescriptionis elapso reuertitur peregrinus, & petit fundum: ille autem qui tenet di cit quod non reddet: quia suus factus est iure praescriptionis. Ecce si ille iuste detinet quomodo innocentia laeditur, & malitia fouetur per praedictum intellectum statuti. Sed dices quod etsi laedatur si ne culpa sua: non tamen sine culpa suorum. Sed esto quod non dixisset haeredibus suis in suo recessu quod fundus ille suus esset: & quod eis post annum restituendus esset: sed totum hoc bonae fidei alterius commisisset, tunc sine culpa sua & suorum, innocentia laederetur. Sed dices, debuisset dimisisse procuratorem diligentem. Sed ponatur quod non proposuisset morari nisi per tam modicum temporis in tra quod iura non iudicarent eum debere dimisisse procuratorem, & interim captus violenter vel etiam in domo sua occulte, & inde clam ad loca remotissima per totum tempus praescriptionis absens vt a nullo possit sciri quo ipse deuenit: sic adhuc nullo modo est in culpa. Sed dices adhuc: quod etsi in isto casu laeditur innocentia sine culpa: non tamen sine causa: quae est praedicta propter quam statutum editum est: quod propter vnum casum non debet infringi. qui etiam excipi a statuto non debet, quia praedictam causam absentiae suae forte probare non posset: & ideo non crederetur ei. Sed esto quod probare posset: & hoc in iure proponit: reuera videtur quod audiri deberet. Vnde de praescripti. capitulo vltimo super illud. Nulla valeat praescriptio absque bona fide. dicit Glos sa. Bene debet audiri qui vult probare malam fidem ab initio habuisse, quia postea praescribere non potuit. Vnde talis casus si praecogitatus fuisset a legislatore, excipi debuisset, aut oportet assignare euidentem vtilitatem reipublicae inde prouenientem quam alias non obtineret. Sed dices quod illa est ne lites fiant immortales. ergo saltem salua ista vtilitate sic debet temperari intellectus edicti: vt obseruata ista vtilitate, vel quacunque alia, sic debet intelligi edictum quo potius & magis consulitur innocentiae ne laedatur: & obuiatur malitiae ne foueatur, hoc autem sit si cum hoc quod lex publica non assumit sibi huius facti correctionem propter publicam pacem: dimittat tamen eius correctionem legi superiori scilicet diuinae, dimittendo scilicet conscientiae detentotis, vt si habeat conscientiam quod mala fides fuit in praescribendo, aut ab initio detentionis reia pri mo detentore: quod restituat detentum sicut alienum. Sinautem, quod reseruet si velit. Per hoc enim quod sic conscientiae suae relinquitur, non minus consulitur paci reipublicae quam si assecuretur in conscien tia. Sed minus consulitur innocentiae: & minus resistitur malitiae. Propter quod est aliorum opinio, quod res secundum omnes conditiones praescribendi legitime praescripta hoc solo deficiente quod aliquando in praescribem do, vel ab initio in detinendo, vel ipse qui nunc rem detinet, vel aliquis praedecessorum eius fuerit malae fidei pos sessor, non est iure praescriptionis sic facta praescribentis, aut tenentis eam quod desinat esse illius contra quempr scribitur: sed quod de caetero coram iudice super illius rei repetitione non est audiendus, quia vt dici tur de praescrip. cap. Ad aures. Quadragennalis praescriptio omnem prorsus actionem excludit. Et sic lex permittit conscientiae suae restituere, vel non restituere: et similiter correctionem si contra conscien tiam non reddat, legi diuinae, & iudicio dei. Ita quod si habeatur conscientia quod ab initio ipse vel aliquis praedecessorum suorum in illa re fuit malae fidei possessor, confidendo in iure praescriptionis non debet super hoc conscientiam deponere qua putat se male detinere: immo debet eam sibi informare,. quia in rei veritate eam male detinet. Hanc opinionem puto esse veriorem: & credo quod magis concordat iuri canonico: etsi forte alia magis concordet iuri ciuili, quod in hoc debet imitari ius canonicum, vt extra de praescript. cap. vlti. vnde argumentum secundum assumptum est: vbi dicitur. Quoniam omne quid non est ex fide, pec catum est, synodali iudicio definimus, vt nulla valeat absque bona fide praescriptiotam canonica quam ciuilis, cum generaliter sit omni constitutioni atque consuetudini derogandum quae absque mortali peccato non potest obseruari. Vnde oportet vt qui praescribit in nulla temporis parte rei habeat conscientiam alienae. Quod non est ex fide. glos. i. ex conscientia. Tam canonica quam ciuilis. Glos. Videtur quod papa voluit praeiudica re praescriptioni laicorum: quae locum habet, vbi etiam habuit malam fidem in praescriptione. Dicebat loannem. quod ratione peccati hoc statuit papa de praescriptionibus laicorum, quia omnis causa ratione peccati saltem indi recte pertinet ad ecclesiam, supra de iudiciis. Nouit. & secundum hoc omnia iura ciuilia quae tractant de praescriptionibus non tenent hodie. Sed hoc non credo: sed quo ad ius diuinum verum est illud, quia si ne mortali peccato laicus praescribens talem rem retinere non potest: & ille qui praescribit, bonam fidem debet habe & lex aliud considerauit quam canon. Lex enim considerauit negligentiam non petentis rem suam. supra eodem. Vigi lanti. sed canon considerauit peccatum praescribentis mala fide: quid non excusat negligentiam non petentis rem suam & ideo dicit hic quod nulla valet praescriptio canonica vel ciuilis quae fine peccato mortali obseruari non potest Vnde potius standum est canoniquam legi in hoc casu: quia praescribens non excusatur per rationemlegis: & ideo concilium voluit propter periculum animarum leges in hoc corrigere. Ecce plane quod concilium per hanc literam voluit praeiudicare praescriptioni legum quae malam fidem habuit in praescriptione, vel in detentione rei alienae ab initio: non quo ad hoc quod in nullo tenerent hodie: immo tenent quo ad hoc quod contra malae fi dei praescribentem post praescriptionem nemo auditur: etiam licet aliquis velit probare malam fidem: sedsm cano nes debet audiri, vt dictum est iam. & quo ad hoc iura canonica corrigunt leges non reuocant. Iicet enim sic seruetur in iudicio saeculari: vt sequitur in glos. praedicta, tamen secundum iura diuina quae cano nes imitantur, non permittitur, sed vindicatur illud quod leges permittunt de praescriptionibus: & in hoc non te net secundum legem diuinam, quod tenet secundum legen ciuilem. Non tamen in hoc illae leges vituperandae sunt, vt dictum est supra sm Augustinus vbi subdit dicens. Laudo & prbo istam quamuis inchoatam minusque perfectam. Videtur enim lex ista quae regendis ciuitatibus fertur, multa concedere atque impunita relinquere: quae per E diuinam tamen prouidentiam vindicantur, & recte. Neque enim quia non omnia facit: ideo quae fa cit improbanda sunt. Vnde quia leges de praescriptione permittunt impunes mala fide praescribentes, non ideo malae sunt, nec sic reuocatae vt non teneant in bene dictis suis, quemadmodum ma lae sunt leges permittentes vsuras, & per canones hodie non tenent, sed reuocatae sunt omnino: quia in nullo habent bene dicta. vt notatur de vsuris. capitulo. Quia in omnibus. Et hoc ideo quia edicto publico permittere quod omnino malum est, iniquum est: licet quandoque de facto possit dissimulari. Si vero leges ciuiles intellexissent, sicut dixit praecedens opinio: quod praescriptio praeseriben tes in mala fide assecuraret & excusaret ne deberent post praescriptionem rem restituere, haec iniquitas fuisset. & quo ad hoc propter periculum animarum nequis praescribens putaret se excusari: canon dictus corrigit leges. Vnde si per legem praescriptionis debeat aliquis excusari detinendo rem alienam, oportet quod in praescribendo in nulla parte temporis ab initio quo incipit praescribe re vsque in finem habeat conscientiam rei alienae: quod si contingat, tunc post praescriptionemnonte netur sibi facere conscientiam de re quod sit aliena, siue quod sit ab aliquo praedecessorum suorum ab ini tio male detenta: aut in mala fide praescripta: immo debet eam deponere si potest tanquam erroneam. Sed si omnino non potest: vt euitet mortale quod incurreret detinendo rem contra conscientiam, debet eam restituere: secundum illud cap. de praescriptionibus. Vigilanti studio cauendum est ne malae fidei possessores simus in praediis alienis. quoniam nulla antiquorum dierum possessio iuuat aliquem malae fidei possessorem nisi resipuerit postquam se nouerit aliena possidere, cum bonae fi dei possessor dici non possit. Vbi tamen glossa tangit duas opiniones praedictas super illud. Se no uerit. dicens sic. Quod intelligendum est si ante completam praescriptionem habuit malam fidem, quo niam qui mala fide praescribit non possidet. Sed pone quod post completam praescriptionem incipiat habe re malam fidem: nunquid tenetur ipsam rem reddere vero domino: Videtur quod sic. quia iam scit quod res sua non est. quia non dimittitur peccatum. xiiii. quaestio. tertia. Si res. Sed contra videtur. quia con pleta praescriptione iam tutus est secundum vtrunque ius: ergo iure possidet. Si iure: ergo & iuste & bene. Item conditor canonis vel legis potest mihi dare rem alienam, & tutus ero. fr de euict. Lucius. &. De quadriennali praescriptione. bene a Xenone. & per totum: & sic multo fortius potuit indu cere hanc praescriptionem in odium negligentium. Quidam dicunt quod quandocumque habeat conscientiam rei alienae tenetur eam reddere, alias peccat. Alii dicunt (quod videtur verius) quod non tenetur eam amplius. reddere: quoniam iam non est aliena, immo sua: & iuste eam possidet, quia iure. Sed mihi videtur verius secundum praedicta illud quod dicit prima opinio. Vnde potius exponendum illud. Nouerit. quandocunque habuit malam fidem, & maxime si ante completam praescriptionem. Et quod dicitur quod tutus est secundum vtrunque ius: Dicendum quod verum est secundum ius ciuile, non autem secundum canonicum, vt patet ex dictis. Quia ergo arguitur primo: quod conditor legis potest dare legen alienam: Dicendum quod non puto ita. Principes enim sunt non domini rerum subditorum nisi essent serui: sed tutores ac defensores habentes, propria stipendia sibi deputata in prima institutione, non natura, sed de populi voluntate: qui regem sibi instituendo non subiecit se seruituti eius, neque quo ad personas, neque quo ad res suas. Vnde propriis stipendiis debet esse contentus, nec pro voluntate sua facere potest de iure, quod est alienum vt fiat suum. dicente Augustinusm de verbis domini serm. xix. ldeo agere rempu. vt diuitias augeas, videtur esse damnabile. Propterea enim quadam prouidentia militibus sunt stipendia constituta, ne dum sumptus quaeritur praedo grassetur. &. xxiii. quid i.. Reddite. dicitur. Quod Caesar praecipit ferendum est, quod imperat tolerandum est. Sed sit intolerabile dum praedam exactores accumulant. quicunque sibi stipendia decreta conse quitur si amplius quaerit, tanquam calumniator & concussor, loannis sententia condemnatur. In vsum tamen reipublicae princeps posset si opus esset bona subditorum conuertere cuius sunt pars: & ideo debitum est quod singuli. de populo contribuant in vsum publicum. Conditor vero canonum vt sum mus pontifex, quia aliam potestatem habet super bona ecclesiastica quae tenent singuli, quam princi pes super bona, proprietaria singulorum, fortasse posset facere quod meum fieret tuum, & sine statuto & per statutum praescriptionis. Sed non videtur statutum fore multum rationabile, vt patet ex praedictis.
On this page