Text List

Quaestio 25

Quaestio 25

CIrca tertium arguitur quod non gaudens de bono alterius peccat. quia hoc est contrarium charitati. Apostolus enim dicit. i. Corinthi. xiii. de charitate. Quia "congaudet veritati". Glos. i. operibus iustitiae. Contra, bonum opus vnius impeditiuum est boni operis alterius quando ambo simul illud agere non possunt. nullus autem gaudere debet de impedimento boni operis sui. ergo &c.

DIcendum quod non gaudere de bono opere alterius potest aliquis duplici de causa, aut negatiue scilicet quia non aduertit, aut contrarie & priuatiue, quia dolet, & hoc vel odio personae, & est peccatum in spiritum sanctum scilicet odium fraternae gratiae, vel odio ipsius boni operis, & est peccatum in spiritum sanctuem scilicet impugnatio veritatis agnitae.

AD primum quod non gaudere est contrarium charitati, verum est non gaudere priuatiue. Ad secundum dicendum quod de impedimento boni sui per se faciendi nullus debet per se gaudere nisi fiat recompensatio. Nunc autem per bonum opus alterius non impeditur bonum opus tuum quin tibi fiat recompensatio si non stet per te. Opus enim alterius in impediendo bonum opus tuum, non est bonum fieri nisi melius fiat per alium quam per te: & tunc debes gaudere fieri potius per alium quam par te: & hoc circa publicum vsum quando simul per te & alium fieri non potest. Sed tunc congaudendo quia melius sit per alium tu illud opus fatis tuum: & sit tibi recompensatio maioris meriti quam si tu per te illud faceres.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 25